Epistula I ad Corinthios 7
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 De quibus autem scripsistis, bonum est homini mulierem non non tangere; 2 propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat. 3 Uxori vir debitum reddat; similiter autem et uxor viro. 4 Mulier sui corporis potestatem non habet sed vir; similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier. 5 Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi et iterum sitis in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram. 6 Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. 7 Volo autem omnes homines esse sicut meipsum; sed unusquisque proprium habet donum ex Deo: alius quidem sic, alius vero sic. 8 Dico autem innuptis et viduis: Bonum est illis si sic maneant, sicut et ego; 9 quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere quam uri. 10 His autem, qui matrimonio iuncti sunt, praecipio, non ego sed Dominus, uxorem a viro non discedere 11 — quod si discesserit, maneat innupta aut viro suo reconcilietur — et virum uxorem non dimittere. 12 Ceteris autem ego dico, non Dominus: Si quis frater uxorem habet infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam; 13 et si qua mulier habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum. 14 Sanctificatus est enim vir infidelis in muliere, et sanctificata est mulier infidelis in fratre. Alioquin filii vestri immundi essent; nunc autem sancti sunt. 15 Quod si infidelis discedit, discedat. Non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi; in pace autem vocavit nos Deus. 16 Quid enim scis, mulier, si virum salvum facies? Aut quid scis, vir, si mulierem salvam facies? 17 Nisi unicuique, sicut divisit Dominus, unumquemque, sicut vocavit Deus, ita ambulet; et sic in omnibus ecclesiis doceo. 18 Circumcisus aliquis vocatus est? Non adducat praeputium! In praeputio aliquis vocatus est? Non circumcidatur! 19 Circumcisio nihil est, et praeputium nihil est, sed observatio mandatorum Dei. 20 Unusquisque, in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat. 21 Servus vocatus es? Non sit tibi curae; sed et si potes liber fieri, magis utere! 22 Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini; similiter, qui liber vocatus est, servus est Christi! 23 Pretio empti estis! Nolite fieri servi hominum. 24 Unusquisque, in quo vocatus est, fratres, in hoc maneat apud Deum. 25 De virginibus autem praeceptum Domini non habeo; consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis. 26 Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse. 27 Alligatus es uxori? Noli quaerere solutionem. Solutus es ab uxore? Noli quaerere uxorem. 28 Si autem acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo, non peccavit. Tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi, ego autem vobis parco. 29 Hoc itaque dico, fratres, tempus breviatum est; reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint, 30 et qui flent, tamquam non flentes, et qui gaudent, tamquam non gaudentes, et qui emunt, tamquam non possidentes, 31 et qui utuntur hoc mundo, tamquam non abutentes; praeterit enim figura huius mundi. 32 Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est, quae Domini sunt, quomodo placeat Domino; 33 qui autem cum uxore est, sollicitus est, quae sunt mundi, quomodo placeat uxori, 34 et divisus est. Et mulier innupta et virgo cogitat, quae Domini sunt, ut sit sancta et corpore et spiritu; quae autem nupta est, cogitat, quae sunt mundi, quomodo placeat viro. 35 Porro hoc ad utilitatem vestram dico, non ut laqueum vobis iniciam, sed ad id quod honestum est, et ut assidue cum Domino sitis sine distractione. 36 Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua, quod sit superadulta, et ita oportet fieri, quod vult, faciat; non peccat: nubant. 37 Qui autem statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habet suae voluntatis, et hoc iudicavit in corde suo servare virginem suam, bene faciet; 38 igitur et, qui matrimonio iungit virginem suam, bene facit; et, qui non iungit, melius faciet. 39 Mulier alligata est, quanto tempore vir eius vivit; quod si dormierit vir eius, libera est, cui vult nubere, tantum in Domino. 40 Beatior autem erit, si sic permanserit secundum meum consilium; puto autem quod et ego Spiritum Dei habeo.
Ubi affertur 246
- Hoc caput Summa (LA)(II-II 152.4
Suppl 67.3) Humanae Vitae(§25)Sacerdotalis Caelibatus(§20§28 §34) - v. 2 Summa (LA)(II-II 154.7
Suppl 49.5 Suppl 64.1) - v. 3 Summa (LA)(Suppl 41.3
Suppl 41.4) Quaestiones(Contraception)Casti Connubii(§2§9 Gaudium et Spes(§49)Humanae Vitae(§25)§25) - v. 4 Summa (LA)(II-II 65.4
II-II 170.1 Quaestiones(Contraception)Gaudium et Spes(§49)Suppl 45.1 Suppl 64.1 Suppl 64.4 Suppl 64.5 Suppl 64.6 Suppl 65.3) - v. 5 Summa (LA)(Suppl 53.4
Suppl 61.1 Quaestiones(Contraception)Amoris Laetitia(§61Suppl 64.6 Suppl 64.9) §154) Gaudium et Spes(§49§50) Sacra Virginitas(§36§38) - v. 6 Summa (LA)(Suppl 49.1
Suppl 49.5 Amoris Laetitia(§159)Gaudium et Spes(§49)Suppl 50.1) - v. 7 Summa (LA)(I-II 66.2)Amoris Laetitia(§61
§159) Lumen Gentium(§11§42) Pastores Dabo Vobis(§29)Redemptionis Donum(§14)Redemptor Hominis(§18§21) Sacra Virginitas(§23§45 Vita Consecrata(§93)§48) - v. 8 Quaestiones(Sex before marriage)Amoris Laetitia(§159)Sacra Virginitas(§23)Vita Consecrata(§7)
- v. 9 Summa (LA)(II-II 154.3
Suppl 42.3 Quaestiones(Sex before marriage)Amoris Laetitia(§159)Sacra Virginitas(§47Suppl 42.4) §50) - v. 10 CCC(¶2364
¶2382) Summa (LA)(Suppl 62.5)Quaestiones(Divorce and remarriage)Arcanum Divinae(§3§7 §9) - v. 11 CCC(¶2364
¶2382) Summa (LA)(Suppl 62.2Suppl 62.5 Quaestiones(Divorce and remarriage)Arcanum Divinae(§3Suppl 62.6) §7 §9) - v. 12 Summa (LA)(I-II 92.2
II-II 187.3 Quaestiones(Marrying someone who is not Catholic)Suppl 59.2 Suppl 59.3) - v. 13 Quaestiones(Marrying someone who is not Catholic)Arcanum Divinae(§19)
- v. 14 CCC(¶1637)Quaestiones(Marrying someone who is not Catholic)Amoris Laetitia(§228)
- v. 15 Summa (LA)(II-II 10.12
Suppl 59.4) Quaestiones(Marrying someone who is not Catholic) - v. 16 CCC(¶1637)Summa (LA)(Suppl 59.4)Quaestiones(Marrying someone who is not Catholic)
- v. 21 Summa (LA)(Suppl 39.3
Suppl 59.4) - v. 22 In Plurimis(§8)
- v. 23 Evangelium Vitae(§79)Quas Primas(§17)Redemptoris Custos(§13)Sacramentum Caritatis(§76)
- v. 24 Christifideles Laici(§15
§25) - v. 25 Summa (LA)(I-II 14.1
II-II 152.2 Amoris Laetitia(§159)Sacra Virginitas(§44III 28.4) §47) - v. 26 CCC(¶672)Summa (LA)(Suppl 96.9)
- v. 28 Summa (LA)(II-II 152.4
Suppl 41.3 Redemptionis Donum(§11)Suppl 49.1) - v. 29 Summa (LA)(Suppl 41.3)Amoris Laetitia(§159
§325) Redemptionis Donum(§11)Sacerdotalis Caelibatus(§34) - v. 30 Amoris Laetitia(§325)Redemptionis Donum(§11)Sacerdotalis Caelibatus(§34)
- v. 31 CCC(¶1619)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(1
48 Summa (LA)(II-II 188.2264) Suppl 41.3 Amoris Laetitia(§325)Gaudium et Spes(§38Suppl 74.1 Suppl 74.3 Suppl 74.5 Suppl 75.1) §39) Humanae Vitae(§12§25) Lumen Gentium(§42)Pastores Gregis(§21)Presbyterorum Ordinis(§7§17) Redemptionis Donum(§11)Sacerdotalis Caelibatus(§34)Vita Consecrata(§26§99) - v. 32 CCC(¶1579
¶1618) Summa (LA)(II-II 186.4II-II 186.7 Quaestiones(Married priests)Ad Catholici Sacerdotii(§30II-II 188.7) §32 Amoris Laetitia(§159)Familiaris Consortio(§16)Lumen Gentium(§42)Pastores Dabo Vobis(§29)Perfectae Caritatis(§5§34 §36) §12) Presbyterorum Ordinis(§7§16) Redemptionis Donum(§11)Sacerdotalis Caelibatus(§28)Sacra Virginitas(§14§19 Vita Consecrata(§17§20) §21) - v. 33 Summa (LA)(II-II 88.11
II-II 186.4) Quaestiones(Married priests)Familiaris Consortio(§16)Lumen Gentium(§42)Pastores Dabo Vobis(§29)Perfectae Caritatis(§12)Presbyterorum Ordinis(§7§16) Redemptionis Donum(§11)Sacerdotalis Caelibatus(§20§28) Sacra Virginitas(§19§20 Vita Consecrata(§17§23 §24) §21) - v. 34 CCC(¶506
¶507 Summa (LA)(II-II 88.11¶922) II-II 152.2 Quaestiones(Married priests)Evangelica Testificatio(§55)Familiaris Consortio(§16)Lumen Gentium(§42)Pastores Dabo Vobis(§29)Perfectae Caritatis(§12)Presbyterorum Ordinis(§7II-II 152.4 II-II 169.2 II-II 186.4) §16) Redemptionis Donum(§11)Sacerdotalis Caelibatus(§20)Sacra Virginitas(§14)Vita Consecrata(§1§17 §21) - v. 35 CCC(¶506
¶507 Summa (LA)(I-II 108.4)Quaestiones(Married priests)Familiaris Consortio(§16)Perfectae Caritatis(§12)Redemptionis Donum(§11)Sacerdotalis Caelibatus(§20)¶922) - v. 36 CCC(¶922)Redemptionis Donum(§11)
- v. 37 Redemptionis Donum(§11)
- v. 38 Summa (LA)(Suppl 41.2
Suppl 61.1) Mulieris Dignitatem(§22)Redemptionis Donum(§11)Sacra Virginitas(§23§24) - v. 39 CCC(¶1602)Summa (LA)(Suppl 58.1
Suppl 61.3) Arcanum Divinae(§3§9) Redemptionis Donum(§11)Sacra Virginitas(§19§20) - v. 40 CCC(¶693)Summa (LA)(Suppl 63.1)Redemptionis Donum(§11)Vita Consecrata(§93)