Epistula I ad Corinthios 9
Editiones hic finem inter quosdam versus huius capitis ad diversa sententiae membra ponunt, ita ut citatio iuxta sententiam alienam cadere possit.
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 Non sum liber? Non sum apostolus? Nonne Iesum Dominum nostrum vidi? Non opus meum vos estis in Domino? 2 Si aliis non sum apostolus, sed tamen vobis sum; nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino. 3 Mea defensio apud eos, qui me interrogant, haec est. 4 Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi? 5 Numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi, sicut et ceteri apostoli et fratres Domini et Cephas? 6 Aut solus ego et Barnabas non habemus potestatem non operandi? 7 Quis militat suis stipendiis umquam? Quis plantat vineam et fructum eius non edit? Aut quis pascit gregem et de lacte gregis non manducat? 8 Numquid secundum hominem haec dico? An et lex haec non dicit? 9 Scriptum est enim in Lege Moysis: “ Non alligabis os bovi trituranti ”. Numquid de bobus cura est Deo? 10 An propter nos utique dicit? Nam propter nos scripta sunt, quoniam debet in spe, qui arat, arare; et, qui triturat, in spe fructus percipiendi. 11 Si nos vobis spiritalia seminavimus, magnum est, si nos carnalia vestra metamus? 12 Si alii potestatis vestrae participes sunt, non potius nos? Sed non usi sumus hac potestate, sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus evangelio Christi. 13 Nescitis quoniam, qui sacra operantur, quae de sacrario sunt, edunt; qui altari deserviunt, cum altari participantur? 14 Ita et Dominus ordinavit his, qui evangelium annuntiant, de evangelio vivere. 15 Ego autem nullo horum usus sum. Non scripsi autem haec, ut ita fiant in me; bonum est enim mihi magis mori quam ut gloriam meam quis evacuet. 16 Nam si evangelizavero, non est mihi gloria; necessitas enim mihi incumbit. Vae enim mihi est, si non evangelizavero! 17 Si enim volens hoc ago, mercedem habeo; si autem invitus, dispensatio mihi credita est. 18 Quae est ergo merces mea? Ut evangelium praedicans sine sumptu ponam evangelium, ut non abutar potestate mea in evangelio. 19 Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucri facerem. 20 Et factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus, ut Iudaeos lucrarer; his, qui sub lege sunt, quasi sub lege essem, cum ipse non essem sub lege, ut eos, qui sub lege erant, lucri facerem; 21 his, qui sine lege erant, tamquam sine lege essem, cum sine lege Dei non essem, sed in lege essem Christi, ut lucri facerem eos, qui sine lege erant; 22 factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucri facerem; omnibus omnia factus sum, ut aliquos utique facerem salvos. 23 Omnia autem facio propter evangelium, ut comparticeps eius efficiar. 24 Nescitis quod hi, qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite, ut comprehendatis. 25 Omnis autem, qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet; et illi quidem, ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam. 26 Ego igitur sic curro non quasi in incertum, sic pugno non quasi aerem verberans; 27 sed castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte, cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar.
Ubi affertur 177
- Hoc caput CCC(¶1852)Summa (LA)(II-II 188.4)Ad Catholici Sacerdotii(§39)Ecclesiam Suam(§87)Fidei Donum(§82)Sacerdotalis Caelibatus(§76)
- v. 1 CCC(¶659
¶857) Pastores Dabo Vobis(§30) - v. 2 Pastores Dabo Vobis(§30)
- v. 3 Pastores Dabo Vobis(§30)
- v. 4 CCC(¶2122)Summa (LA)(I-II 102.6
I-II 108.2 Pastores Dabo Vobis(§30)II-II 87.1) - v. 5 CCC(¶500
¶2122) Pastores Dabo Vobis(§30) - v. 6 CCC(¶2122)Laborem Exercens(§26)Pastores Dabo Vobis(§30)
- v. 7 CCC(¶2122)Summa (LA)(II-II 71.4
II-II 87.1 Laborem Exercens(§26)Pastores Dabo Vobis(§30)Presbyterorum Ordinis(§11II-II 100.3) §20) - v. 8 CCC(¶2122)Laborem Exercens(§26)Pastores Dabo Vobis(§30)
- v. 9 CCC(¶2122)Summa (LA)(I 22.2
I 103.5 Laborem Exercens(§26)Pastores Dabo Vobis(§30)I-II 102.6) - v. 10 CCC(¶2122)Summa (LA)(I-II 40.8
II-II 17.7) Laborem Exercens(§26)Optatam Totius(§4)Pastores Dabo Vobis(§30) - v. 11 CCC(¶2122)Summa (LA)(II-II 87.2
II-II 187.4) Laborem Exercens(§26)Pastores Dabo Vobis(§30) - v. 12 CCC(¶2122)Summa (LA)(II-II 43.8
II-II 87.1 Amoris Laetitia(§23II-II 185.6 II-II 187.3 II-II 187.4) §24) Laborem Exercens(§26)Pastores Dabo Vobis(§30) - v. 13 CCC(¶2122)Summa (LA)(II-II 86.2
II-II 100.2 Ad Catholici Sacerdotii(§34)Laborem Exercens(§26)Pastores Dabo Vobis(§30)II-II 187.4) - v. 14 CCC(¶2122)Summa (LA)(II-II 100.3
II-II 187.4) Ad Catholici Sacerdotii(§34)Laborem Exercens(§26)Pastores Dabo Vobis(§30)Presbyterorum Ordinis(§20)Sancta Dei Civitas(§1) - v. 15 CCC(¶2122)Summa (LA)(II-II 185.6)Ad Gentes(§13)
- v. 16 CCC(¶848
¶2122) Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(71538) Summa (LA)(II-II 58.3II-II 81.6 Ad Gentes(§7III 64.6) §13) Apostolicam Actuositatem(§6)Christifideles Laici(§33§43) Christus Vivit(§176)Dilexit Nos(§211)Ecclesia In Africa(§55)Ecclesia In America(§1)Ecclesia In Medio Oriente(§85)Evangelii Gaudium(§9)Evangelii Nuntiandi(§14)Evangelium Vitae(§78)Fidei Donum(§19§33) Gaudete Et Exsultate(§130)Lumen Gentium(§17)Novo Millennio Ineunte(§40)Pastores Dabo Vobis(§39§75) Pastores Gregis(§26)Querida Amazonia(§62)Redemptoris Missio(§1)Verbum Domini(§91) - v. 17 CCC(¶2122)Summa (LA)(I-II 97.4)
- v. 18 CCC(¶2122)
- v. 19 CCC(¶876)Quaestiones(Faith and culture)Optatam Totius(§4)Pastores Dabo Vobis(§57)Presbyterorum Ordinis(§3
§10) - v. 20 Quaestiones(Faith and culture)Presbyterorum Ordinis(§3
§10) - v. 21 Quaestiones(Faith and culture)Presbyterorum Ordinis(§3)
- v. 22 CCC(¶24)Summa (LA)(III 40.2)Quaestiones(Faith and culture)Ad Catholici Sacerdotii(§47
§50) Ad Gentes(§24)Deus Caritas Est(§3§7) Ecclesiam Suam(§39§49 Evangelii Gaudium(§45)Evangelii Praecones(§4§90) §20) Il Fermo Proposito(§26)Novo Millennio Ineunte(§40)Pacem, Dei Munus Pulcherrimum(§10§13) Presbyterorum Ordinis(§3)Providentissimus Deus(§39)Redemptoris Missio(§88)Sacerdotalis Caelibatus(§76§77) Slavorum Apostoli(§7) - v. 23 Quaestiones(Faith and culture)Presbyterorum Ordinis(§3)Redemptoris Missio(§88)Verbum Domini(§4)
- v. 24 Summa (LA)(I-II 4.3
III 15.10 Mit Brennender Sorge(§9Suppl 95.5) §43) - v. 25 Summa (LA)(II-II 184.8)Christus Vivit(§227)Mit Brennender Sorge(§43)
- v. 26 Summa (LA)(I 12.7)Sacerdotalis Caelibatus(§78
§79) - v. 27 Summa (LA)(I-II 63.4
III 41.3) Ad Catholici Sacerdotii(§26§29) Mit Brennender Sorge(§22)Paenitentiam Agere(§17§29) Sacerdotalis Caelibatus(§78§79) Sacerdotii Nostri Primordia(§17§24) Sacra Virginitas(§34§35 §51 §53)