Epistula I Ioannis 1
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae 2 — et vita apparuit, et vidimus et testamur et annuntiamus vobis vitam aeternam, quae erat coram Patre et apparuit nobis — 3 quod vidimus et audivimus, annuntiamus et vobis, ut et vos communionem habeatis nobiscum. Communio autem nostra est cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo. 4 Et haec scribimus nos, ut gaudium nostrum sit plenum. 5 Et haec est annuntiatio, quam audivimus ab eo et annuntiamus vobis, quoniam Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae. 6 Si dixerimus quoniam communionem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur et non facimus veritatem; 7 si autem in luce ambulemus, sicut ipse est in luce, communionem habemus ad invicem, et sanguis Iesu Filii eius mundat nos ab omni peccato. 8 Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est. 9 Si confiteamur peccata nostra, fidelis est et iustus, ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniustitia. 10 Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum eius non est in nobis.
Ubi affertur 96
- Hoc caput Catechesi Tradendae(§1)
- v. 1 CCC(¶425)Summa (LA)(III 55.5)Catechesi Tradendae(§1)Dominum Et Vivificantem(§5)Ecclesia In Europa(§21)Evangelium Vitae(§29
§30 Lumen Fidei(§31)Novo Millennio Ineunte(§17)Pastores Dabo Vobis(§46)Redemptoris Missio(§91)Sacramentum Caritatis(§84)Tertio Millennio Adveniente(§16)Verbum Domini(§2)§80) - v. 2 CCC(¶425
¶2631) Dei Verbum(§1)Dominum Et Vivificantem(§5§37) Evangelium Vitae(§30§80 Pastores Dabo Vobis(§46)Redemptoris Missio(§91)Sacramentum Caritatis(§84)Verbum Domini(§2)§102) - v. 3 CCC(¶425
¶1108 Summa (LA)(III 55.5)Christifideles Laici(§32¶2781) §42) Dei Verbum(§1)Dominum Et Vivificantem(§5)Ecclesia In Medio Oriente(§95)Evangelii Gaudium(§264)Evangelium Vitae(§30§79 Lumen Fidei(§31)Pastores Dabo Vobis(§46)Redemptoris Missio(§91)Sacramentum Caritatis(§84)Ut Unum Sint(§9)Verbum Domini(§2)Vita Consecrata(§42)§80 §101) - v. 4 CCC(¶425
¶1108) Evangelium Vitae(§101)Pastores Dabo Vobis(§46)Verbum Domini(§2§123) - v. 5 CCC(¶214
¶1108) Compendio(41)Veritatis Splendor(§89) - v. 6 CCC(¶1108
¶2470) Ecclesia In Medio Oriente(§95)Veritatis Splendor(§89) - v. 7 CCC(¶1108
¶2631) Ecclesia In Medio Oriente(§95) - v. 8 CCC(¶827
¶1425 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(120)Summa (LA)(I-II 59.3¶1847) I-II 89.2 Quaestiones(Confessing to a priestII-II 24.8 II-II 33.5 II-II 43.5 II-II 60.2 III 8.3 III 79.4) The Church’s record Indulgentiarum Doctrina(§3)Reconciliatio Et Paenitentia(§13After an abortion) §22) Ut Unum Sint(§34) - v. 9 CCC(¶827
¶1847) Quaestiones(Confessing to a priestThe Church’s record Reconciliatio Et Paenitentia(§13)Ut Unum Sint(§34)After an abortion) - v. 10 CCC(¶827
¶2147) Unitatis Redintegratio(§7)Ut Unum Sint(§34)