Epistula I Petri 1
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 Petrus apostolus Iesu Christi electis advenis dispersionis Ponti, Galatiae, Cappadociae, Asiae et Bithyniae, 2 secundum praescientiam Dei Patris, in sanctificatione Spiritus, in oboedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi: gratia vobis et pax multiplicetur. 3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis, 4 in hereditatem incorruptibilem et incontaminatam et immarcescibilem, conservatam in caelis propter vos, 5 qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam revelari in tempore novissimo. 6 In quo exsultatis, modicum nunc si oportet contristati in variis tentationibus, 7 ut probatio vestrae fidei multo pretiosior auro, quod perit, per ignem quidem probato, inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christi. 8 Quem cum non videritis, diligitis; in quem nunc non videntes, credentes autem, exsultatis laetitia inenarrabili et glorificata, 9 reportantes finem fidei vestrae salutem animarum. 10 De qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae, qui de futura in vos gratia prophetaverunt, 11 scrutantes in quod vel quale tempus significaret, qui erat in eis Spiritus Christi, praenuntians eas, quae in Christo sunt, passiones et posteriores glorias; 12 quibus revelatum est quia non sibi ipsis, vobis autem ministrabant ea, quae nunc nuntiata sunt vobis per eos, qui evangelizaverunt vos, Spiritu Sancto misso de caelo, in quae desiderant angeli prospicere. 13 Propter quod succincti lumbos mentis vestrae, sobrii, perfecte sperate in eam, quae offertur vobis, gratiam in revelatione Iesu Christi. 14 Quasi filii oboedientiae, non configurati prioribus in ignorantia vestra desideriis, 15 sed secundum eum, qui vocavit vos, sanctum, et ipsi sancti in omni conversatione sitis, 16 quoniam scriptum est: “ Sancti eritis, quia ego sanctus sum ”. 17 Et si Patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum iudicat secundum uniuscuiusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini, 18 scientes quod non corruptibilibus argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione a patribus tradita, 19 sed pretioso sanguine quasi Agni incontaminati et immaculati Christi, 20 praecogniti quidem ante constitutionem mundi, manifestati autem novissimis temporibus propter vos, 21 qui per ipsum fideles estis in Deum, qui suscitavit eum a mortuis et dedit ei gloriam, ut fides vestra et spes esset in Deum. 22 Animas vestras castificantes in oboedientia veritatis ad fraternitatis amorem non fictum, ex corde invicem diligite attentius, 23 renati non ex semine corruptibili sed incorruptibili per verbum Dei vivum et permanens: 24 quia omnis caro ut fenum, et omnis gloria eius tamquam flos feni. Exaruit fenum, et flos decidit; 25 verbum autem Domini manet in aeternum. Hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos.
Ubi affertur 106
- v. 1 Reconciliatio Et Paenitentia(§35)
- v. 2 Ecclesia In Medio Oriente(§99)Reconciliatio Et Paenitentia(§35)
- v. 3 CCC(¶654
¶1167 Christifideles Laici(§11¶2627) §25) Dies Domini(§6)Sacrosanctum Concilium(§106)Unitatis Redintegratio(§2)Vita Consecrata(§26) - v. 4 CCC(¶1721
¶2627) Compendio(85)Summa (LA)(Suppl 69.2)Christifideles Laici(§11§25) Ecclesia de Eucharistia(§36)Unitatis Redintegratio(§2)Vita Consecrata(§26) - v. 5 CCC(¶2627)Inter Graves(§5)Unitatis Redintegratio(§2)Vita Consecrata(§26)
- v. 6 CCC(¶2627)Quaestiones(Purgatory and indulgences)Ecclesia In Medio Oriente(§99)Unitatis Redintegratio(§2)Verbum Domini(§39)Vita Consecrata(§26)
- v. 7 CCC(¶1031
¶2627) Quaestiones(Purgatory and indulgences)Ecclesia In Medio Oriente(§99)Unitatis Redintegratio(§2) - v. 8 CCC(¶2627)Unitatis Redintegratio(§2)
- v. 9 CCC(¶2627)Unitatis Redintegratio(§2)
- v. 10 CCC(¶719)Dei Verbum(§15)
- v. 11 CCC(¶719)
- v. 12 CCC(¶719)Summa (LA)(I 58.1
I-II 33.2 I-II 67.4) - v. 15 Christifideles Laici(§16
§26) - v. 16 Ecclesia In Medio Oriente(§81)Gaudete Et Exsultate(§10)
- v. 18 CCC(¶517
¶602 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(1)Summa (LA)(I-II 102.5¶622) III 48.4) Ad Caeli Reginam(§34§35) Evangelium Vitae(§25)Inter Graves(§5)Redemptionis Donum(§3)Sacramentum Caritatis(§10)Salvifici Doloris(§19) - v. 19 CCC(¶517
¶602 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(1)Ad Caeli Reginam(§34¶613) §35) Evangelium Vitae(§25§79) Mediator Dei(§121§135 Redemptionis Donum(§3)Redemptoris Custos(§13)Sacramentum Caritatis(§10)Salvifici Doloris(§19)§169) - v. 20 CCC(¶602)Sacramentum Caritatis(§10)
- v. 22 Africae Munus(§151)Ecclesia In Medio Oriente(§53)Pastores Gregis(§21)Veritatis Splendor(§1)
- v. 23 CCC(¶1228
¶2769) Ad Gentes(§6)Africae Munus(§151)Christifideles Laici(§11§25) Dei Verbum(§26)Lumen Gentium(§9§28) Pastores Gregis(§21)Presbyterorum Ordinis(§4) - v. 24 Africae Munus(§151)Dei Verbum(§26)Dominum Et Vivificantem(§50)
- v. 25 Africae Munus(§151)Dei Verbum(§26)Ecclesiae Fastos(§38)Meminisse Iuvat(§14
§23) Verbum Domini(§1§124)