Epistula I Petri 2
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 Deponentes igitur omnem malitiam et omnem dolum et simu lationes et invidias et omnes detractiones, 2 sicut modo geniti infantes, rationale sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem, 3 si gustastis quoniam dulcis Dominus. 4 Ad quem accedentes, lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, coram Deo autem electum, pretiosum, 5 et ipsi tamquam lapides vivi aedificamini domus spiritalis in sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum. 6 Propter quod continet Scriptura: “ Ecce pono in Sion lapidem angularem, electum, pretiosum; et, qui credit in eo, non confundetur ”. 7 Vobis igitur honor credentibus; non credentibus autem “ Lapis, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli ” 8 et “ lapis offensionis et petra scandali ”; qui offendunt verbo non credentes, in quod et positi sunt. 9 Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem, ut virtutes annuntietis eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum: 10 qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei; qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti. 11 Carissimi, obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam; 12 conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo, quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis. 13 Subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum: sive regi quasi praecellenti 14 sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum; 15 quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam, 16 quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiae libertatem, sed sicut servi Dei. 17 Omnes honorate, fraternitatem diligite, Deum timete, regem honorificate. 18 Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis sed etiam pravis. 19 Haec est enim gratia, si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias, patiens iniuste. 20 Quae enim gloria est, si peccantes et colaphizati sustinetis? Sed si benefacientes et patientes sustinetis, haec est gratia apud Deum. 21 In hoc enim vocati estis, quia et Christus passus est pro vobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius: 22 qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ipsius; 23 qui cum malediceretur, non remaledicebat; cum pateretur, non comminabatur, commendabat autem iuste iudicanti; 24 qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui iustitiae viveremus; cuius livore sanati estis. 25 Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum.
Ubi affertur 232
- Hoc caput CCC(¶803
¶2475) Evangelii Nuntiandi(§13)Sacerdotalis Caelibatus(§94) - v. 1 CCC(¶2475
¶2769) Apostolicam Actuositatem(§4) - v. 2 CCC(¶24
¶2769) Summa (LA)(III 67.7III 68.5 Christifideles Laici(§58III 72.5) §68) Gaudium et Spes(§22)Unitatis Redintegratio(§2) - v. 3 CCC(¶2769)
- v. 4 CCC(¶552
¶1141 Apostolicam Actuositatem(§3)Christifideles Laici(§13¶1179 ¶2769) §14 Ecclesia In Medio Oriente(§97)Gaudete Et Exsultate(§92)Lumen Gentium(§10)Magnifica Humanitas(§236)Mystici Corporis Christi(§91)Pastores Dabo Vobis(§13§25) §18) Sacramentum Caritatis(§38) - v. 5 CCC(¶756
¶901 Compendio(189)Summa (LA)(III 82.1)Amoris Laetitia(§14)Apostolicam Actuositatem(§3¶1141 ¶1179 ¶1268 ¶1330 ¶1546 ¶2769) §18) Christifideles Laici(§13§14 Dominicae Cenae(§2)Ecclesia In Medio Oriente(§97)Familiaris Consortio(§56§25) §59) Incarnationis Mysterium(§8)Lumen Gentium(§6§10 Magnifica Humanitas(§236)Mediator Dei(§89§34) §99 Mystici Corporis Christi(§7§121) §91) Pastores Dabo Vobis(§13§18) Presbyterorum Ordinis(§2§11 Redemptor Hominis(§18§22) §20) Sacramentum Caritatis(§38§41) - v. 6 CCC(¶2769)Apostolicam Actuositatem(§3
§18) Ecclesia In Medio Oriente(§97)Lumen Gentium(§10)Magnifica Humanitas(§236)Pastores Dabo Vobis(§18)Verbum Domini(§39) - v. 7 CCC(¶756
¶2769) Apostolicam Actuositatem(§3§18) Ecclesia In Medio Oriente(§97)Lumen Gentium(§6§10) Pastores Dabo Vobis(§18) - v. 8 CCC(¶2769)Apostolicam Actuositatem(§3
§18) Lumen Gentium(§10)Pastores Dabo Vobis(§18) - v. 9 CCC(¶709
¶782 Summa (LA)(II-II 99.1)Ad Catholici Sacerdotii(§58¶803 ¶1141 ¶1268 ¶1546 ¶2769) §63) Ad Gentes(§15)Apostolicam Actuositatem(§3§18) Christifideles Laici(§14§25) Ecclesia In Medio Oriente(§98)Ecclesiam Suam(§16§36 Evangelii Nuntiandi(§12§38) §13 Evangelium Vitae(§79)Inter Graves(§6)Lumen Gentium(§9§15) §10) Miserentissimus Redemptor(§8)Mulieris Dignitatem(§27§30) Pastores Dabo Vobis(§18)Presbyterorum Ordinis(§2)Princeps Pastorum(§27§30) Redemptor Hominis(§18§20) Sacramentum Caritatis(§38§79) Sacrosanctum Concilium(§14) - v. 10 CCC(¶2769)Apostolicam Actuositatem(§3
§18) Evangelii Gaudium(§268)Lumen Gentium(§9§10) Pastores Dabo Vobis(§18) - v. 11 Dilexi Te(§64)Sacramentum Caritatis(§30)
- v. 12 Ecclesia In Medio Oriente(§56)Nostra Aetate(§5)Presbyterorum Ordinis(§4)Princeps Pastorum(§32
§35) Veritatis Splendor(§5§26 §120) - v. 13 CCC(¶1899
¶2238) Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(380)Summa (LA)(I-II 96.5II-II 104.6 Quaestiones(The State and obedience)Dignitatis Humanae(§11)Diuturnum(§10II-II 161.3) §14) Evangelium Vitae(§73) - v. 14 CCC(¶1899)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(380)Summa (LA)(II-II 69.4
II-II 104.6) Quaestiones(The State and obedience)Dignitatis Humanae(§11)Diuturnum(§10)Evangelium Vitae(§73)Fratelli Tutti(§264) - v. 15 CCC(¶1899)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(380)Quaestiones(The State and obedience)Dignitatis Humanae(§11)Diuturnum(§10
§14) Ecclesia In Africa(§55)Il Fermo Proposito(§11) - v. 16 CCC(¶1899
¶2238) Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(380)Quaestiones(The State and obedience)Dignitatis Humanae(§11)Immortale Dei(§19§37 §48) - v. 17 CCC(¶1899)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(380)Summa (LA)(II-II 103.2)Quaestiones(The State and obedience)Dignitatis Humanae(§11)
- v. 18 Summa (LA)(II-II 10.10)In Plurimis(§7)
- v. 19 Summa (LA)(I-II 96.4)In Plurimis(§9)
- v. 20 Gaudete Et Exsultate(§92
§119) In Plurimis(§9) - v. 21 CCC(¶618)Summa (LA)(I-II 87.7
III 46.3) Evangelium Vitae(§51§67) Gaudete Et Exsultate(§118)Gaudium et Spes(§22)In Plurimis(§9)Indulgentiarum Doctrina(§5)Princeps Pastorum(§30§33) Sacra Virginitas(§18§19) - v. 22 Summa (LA)(I-II 87.7
II-II 95.4 Ecclesia In Medio Oriente(§16)Indulgentiarum Doctrina(§5)III 14.1 III 15.1 III 48.2) - v. 23 Summa (LA)(II-II 64.4)Indulgentiarum Doctrina(§5)
- v. 24 CCC(¶612)Indulgentiarum Doctrina(§5)Miserentissimus Redemptor(§6)
- v. 25 Ad Catholici Sacerdotii(§55)Divini Illius Magistri(§102)Humani Generis Redemptionem(§102)Indulgentiarum Doctrina(§5)Mystici Corporis Christi(§38
§39) Presbyterorum Ordinis(§11)Sacerdotalis Caelibatus(§94)Unitatis Redintegratio(§2) - v. 45 Mystici Corporis Christi(§89)
- v. 59 CCC(¶1548)