Epistula I Petri 3
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 Similiter mulieres subditae sint suis viris, ut et si qui non credunt verbo, per mulierum conversationem sine verbo lucrifiant, 2 considerantes castam in timore conversationem vestram; 3 quarum sit non extrinsecus capillaturae aut circumdationis auri aut indumenti vestimentorum cultus, 4 sed qui absconditus cordis est homo, in incorruptibilitate mitis et quieti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples. 5 Sic enim aliquando et sanctae mulieres sperantes in Deo ornabant se subiectae propriis viris, 6 sicut Sara oboediebat Abrahae dominum eum vocans: cuius estis filiae benefacientes et non timentes ullam perturbationem. 7 Viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori vaso muliebri impertientes honorem, tamquam et coheredibus gratiae vitae, uti ne impediantur orationes vestrae. 8 In fine autem omnes unanimes, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, humiles, 9 non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes, quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hereditate accipiatis. 10 “ Qui enim vult vitam diligere et videre dies bonos, coerceat linguam suam a malo, 11 et labia eius ne loquantur dolum; declinet autem a malo et faciat bonum, inquirat pacem et persequatur eam. 12 Quia oculi Domini super iustos, et aures eius in preces eorum; vultus autem Domini super facientes mala ”. 13 Et quis est qui vobis noceat, si boni aemulatores fueritis? 14 Sed et si patimini propter iustitiam, beati! Timorem autem eorum ne timueritis et non conturbemini, 15 Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad defensionem omni poscenti vos rationem de ea, quae in vobis est spe; 16 sed cum mansuetudine et timore, conscientiam habentes bonam, ut in quo de vobis detrectatur, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem. 17 Melius est enim benefacientes, si velit voluntas Dei, pati quam malefacientes. 18 Quia et Christus semel pro peccatis passus est, iustus pro iniustis, ut vos adduceret ad Deum, mortificatus quidem carne, vivificatus autem Spiritu: 19 in quo et his, qui in carcere erant, spiritibus adveniens praedicavit, 20 qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabat Dei patientia in diebus Noe, cum fabricaretur arca, in qua pauci, id est octo animae, salvae factae sunt per aquam. 21 Cuius antitypum, baptisma, et vos nunc salvos facit, non carnis depositio sordium sed conscientiae bonae rogatio in Deum, per resurrectionem Iesu Christi, 22 qui est in dextera Dei, profectus in caelum, subiectis sibi angelis et potestatibus et virtutibus.
Ubi affertur 110
- v. 1 CCC(¶2204)Christifideles Laici(§40
§50) Evangelii Nuntiandi(§41)Familiaris Consortio(§54)Mulieris Dignitatem(§24) - v. 2 CCC(¶2204)Christifideles Laici(§40
§50) Familiaris Consortio(§54)Mulieris Dignitatem(§24)Reconciliatio Et Paenitentia(§27) - v. 3 CCC(¶2204)Summa (LA)(II-II 169.2)Quaestiones(Modesty)Christifideles Laici(§40
§50) Mulieris Dignitatem(§24) - v. 4 CCC(¶2204)Summa (LA)(II-II 161.4)Quaestiones(Modesty)Christifideles Laici(§40
§50) Mulieris Dignitatem(§24) - v. 5 CCC(¶2204)Christifideles Laici(§40
§50) Mulieris Dignitatem(§24) - v. 6 CCC(¶2204)Christifideles Laici(§40
§50) Mulieris Dignitatem(§24) - v. 7 CCC(¶2204)Christifideles Laici(§40
§50) - v. 8 Africae Munus(§155)Ecclesia In Medio Oriente(§11)Reconciliatio Et Paenitentia(§35)
- v. 9 CCC(¶1669)Amoris Laetitia(§104)Ecclesia In Medio Oriente(§11)Reconciliatio Et Paenitentia(§35)
- v. 10 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(453)
- v. 13 Ecclesia In Medio Oriente(§36)Reconciliatio Et Paenitentia(§35)
- v. 14 Ecclesia In Medio Oriente(§36)Familiaris Consortio(§39)
- v. 15 Summa (LA)(II-II 2.10
II-II 10.7 Quaestiones(Whether to convert anyone)Aeterni Patris(§27)Africae Munus(§30III 66.10) §32) Catechesi Tradendae(§25)Dies Domini(§4)Ecclesia In Africa(§55)Ecclesia In Europa(§9§13) Ecclesia In Medio Oriente(§36§56) Ecclesia In Oceania(§24)Evangelii Gaudium(§271)Evangelii Nuntiandi(§22)Familiaris Consortio(§39)Fidei Depositum(§4)Fides Et Ratio(§67)Gravissimum Educationis(§2)Inter Graves(§4)Lumen Gentium(§10)Mulieris Dignitatem(§27)Novo Millennio Ineunte(§56)Pastores Dabo Vobis(§51§72) Pastores Gregis(§3§51) Presbyterorum Ordinis(§2)Sacramentum Caritatis(§18)Spes Non Confundit(§18)Verbum Domini(§84§91) Veritatis Splendor(§109) - v. 16 Quaestiones(Whether to convert anyone)Ecclesia In Medio Oriente(§81)Evangelii Gaudium(§271)Gaudete Et Exsultate(§73)
- v. 17 Reconciliatio Et Paenitentia(§35)
- v. 18 CCC(¶632)Summa (LA)(III 49.3
III 50.1 Novo Millennio Ineunte(§22)Paenitentiam Agere(§19III 80.10) §31) - v. 19 CCC(¶632)Summa (LA)(III 52.2)
- v. 20 CCC(¶845
¶1219) Summa (LA)(III 66.11III 73.3) - v. 21 CCC(¶128
¶845 Summa (LA)(III 68.9¶1094 ¶1794) III 73.3) Ad Gentes(§14)Reconciliatio Et Paenitentia(§27) - v. 22 Ad Gentes(§14)Dominum Et Vivificantem(§37)