Epistula I Petri 5
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum, qui et eius, quae in futuro revelanda est, gloriae communicator: 2 Pascite, qui est in vobis, gregem Dei, providentes non coacto sed spontanee secundum Deum, neque turpis lucri gratia sed voluntarie, 3 neque ut dominantes in cleris sed formae facti gregis. 4 Et cum apparuerit Princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriae coronam. 5 Similiter, adulescentes, subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem induite, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. 6 Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore, 7 omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. 8 Sobrii estote, vigilate. Adversarius vester Diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret. 9 Cui resistite fortes fide, scientes eadem passionum ei, quae in mundo est, vestrae fraternitati fieri. 10 Deus autem omnis gratiae, qui vocavit vos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabit, fundabit. 11 Ipsi imperium in saecula saeculorum. Amen. 12 Per Silvanum vobis fidelem fratrem, ut arbitror, breviter scripsi, obsecrans et contestans hanc esse veram gratiam Dei; in qua state. 13 Salutat vos, quae est in Babylone, coelecta et Marcus filius meus. 14 Salutate invicem in osculo caritatis. Pax vobis omnibus, qui estis in Christo.
Ubi affertur 70
- Hoc caput Pastores Dabo Vobis(§22)
- v. 1 Ecclesia In Medio Oriente(§39)Mystici Corporis Christi(§37)Pastores Dabo Vobis(§15
§22) - v. 2 Ecclesia In Medio Oriente(§39
§47) Menti Nostrae(§1)Mystici Corporis Christi(§37)Pastores Dabo Vobis(§1§15 Pastores Gregis(§1)§21 §22) - v. 3 CCC(¶893
¶1551) Ecclesia In Medio Oriente(§39§43) Editae Saepe(§11)Gaudium et Spes(§62§70 Lumen Gentium(§28§71 §72) §41) Menti Nostrae(§1)Mystici Corporis Christi(§37§42 Pastores Dabo Vobis(§15§43) §21 §22) - v. 4 CCC(¶754)Summa (LA)(III 8.6)Ad Catholici Sacerdotii(§55
§60) Ecclesia In Medio Oriente(§39)Evangelii Nuntiandi(§68)Lumen Gentium(§6)Mystici Corporis Christi(§37)Pastores Dabo Vobis(§15§22) Princeps Pastorum(§1§28 §31 §58) - v. 5 Amoris Laetitia(§98)Christus Vivit(§16)Mystici Corporis Christi(§37)
- v. 6 Summa (LA)(II-II 97.3)Quaestiones(Anxiety)
- v. 7 CCC(¶322)Quaestiones(Anxiety)Ad Apostolorum Principis(§36
§55) Paternae(§14) - v. 8 CCC(¶409
¶2849 Summa (LA)(I 113.6¶2853) I-II 80.3 Gaudete Et Exsultate(§161)Menti Nostrae(§22)II-II 140.1) - v. 9 Summa (LA)(II-II 140.1)
- v. 10 Lumen Gentium(§41)Redemptor Hominis(§20)
- v. 14 Ecclesia In Medio Oriente(§9
§99) - v. 115 Mystici Corporis Christi(§36)