Epistula I ad Thessalonicenses 5
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 De temporibus autem et momentis, fratres, non indigetis, ut scribatur vobis; 2 ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet. 3 Cum enim dixerint: “ Pax et securitas ”, tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient. 4 Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies ille tamquam fur comprehendat; 5 omnes enim vos filii lucis estis et filii diei. Non sumus noctis neque tenebrarum; 6 igitur non dormiamus sicut ceteri, sed vigilemus et sobrii simus. 7 Qui enim dormiunt, nocte dormiunt; et, qui ebrii sunt, nocte inebriantur. 8 Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis; 9 quoniam non posuit nos Deus in iram sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum, 10 qui mortuus est pro nobis, ut sive vigilemus sive dormiamus, simul cum illo vivamus. 11 Propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum, sicut et facitis. 12 Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos, qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vos, 13 ut habeatis illos superabundanter in caritate propter opus illorum. Pacem habete inter vos. 14 Hortamur autem vos, fratres: corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, longanimes estote ad omnes. 15 Videte, ne quis malum pro malo alicui reddat, sed semper, quod bonum est, sectamini et in invicem et in omnes. 16 Semper gaudete, 17 sine intermissione orate, 18 in omnibus gratias agite; haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu erga vos. 19 Spiritum nolite exstinguere, 20 prophetias nolite spernere; 21 omnia autem probate, quod bonum est tenete, 22 ab omni specie mala abstinete vos. 23 Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia, et integer spiritus vester et anima et corpus sine querela in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur. 24 Fidelis est, qui vocat vos, qui etiam faciet. 25 Fratres, orate etiam pro nobis. 26 Salutate fratres omnes in osculo sancto. 27 Adiuro vos per Dominum, ut legatur epistula omnibus fratribus. 28 Gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum.
Ubi affertur 112
- Hoc caput CCC(¶2648
¶2757) Ecclesiam Suam(§50) - v. 1 Evangelii Nuntiandi(§9)
- v. 2 CCC(¶673
¶675) Summa (LA)(Suppl 73.1Suppl 88.3) Evangelii Nuntiandi(§9) - v. 3 CCC(¶675)Summa (LA)(Suppl 73.1)
- v. 4 Veritatis Splendor(§88)
- v. 5 CCC(¶1216)Veritatis Splendor(§88)
- v. 6 CCC(¶2849
¶2853) Gaudete Et Exsultate(§164)Veritatis Splendor(§88) - v. 7 Veritatis Splendor(§88)
- v. 8 CCC(¶1820)Dignitatis Humanae(§11)Veritatis Splendor(§88)
- v. 9 Dignitatis Humanae(§11)
- v. 11 Ecclesia In Europa(§28)Sacrosanctum Concilium(§86)
- v. 12 CCC(¶801
¶1269) Apostolicam Actuositatem(§3)Christifideles Laici(§24)Lumen Gentium(§12§20) Paternae(§15) - v. 13 CCC(¶1269)Lumen Gentium(§20)Paternae(§15)
- v. 15 CCC(¶1174)
- v. 16 Quaestiones(Yoga and meditation)
- v. 17 CCC(¶1174
¶2633 Summa (LA)(II-II 83.14)Quaestiones(Yoga and meditation)Haerent Animo(§14)Laudis Canticum(§8)Quod Auctoritate(§5)Rosarium Virginis Mariae(§13)Sacrosanctum Concilium(§12¶2742 ¶2757) §86) Verbum Domini(§62) - v. 18 CCC(¶2633
¶2638 Summa (LA)(II-II 106.3)Quaestiones(Yoga and meditation)¶2648) - v. 19 CCC(¶696
¶801) Summa (LA)(II-II 189.1)Quaestiones(Apparitions and private revelationCharismatic gifts and healing Africae Munus(§168)Apostolicam Actuositatem(§3)Christifideles Laici(§24)Dominum Et Vivificantem(§47)Ecclesia In Medio Oriente(§87)Lumen Gentium(§12Signs) §37) Mediator Dei(§191§206) Novo Millennio Ineunte(§46)Verbum Domini(§14) - v. 20 CCC(¶801)Quaestiones(Apparitions and private revelation
Charismatic gifts and healing Africae Munus(§168)Christifideles Laici(§24)Lumen Gentium(§12)Novo Millennio Ineunte(§46)Verbum Domini(§14)Signs) - v. 21 CCC(¶801)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(126)Summa (LA)(II-II 189.10)Quaestiones(Apparitions and private revelation
Charismatic gifts and healing Africae Munus(§168)Apostolicam Actuositatem(§3)Christifideles Laici(§24)Divini Illius Magistri(§87)Ecclesiam Suam(§27Signs) §52) Gaudete Et Exsultate(§168)Lumen Gentium(§12)Mediator Dei(§192)Novo Millennio Ineunte(§46)Octogesima Adveniens(§50)Sacramentum Caritatis(§78)Verbum Domini(§14) - v. 22 Summa (LA)(II-II 43.1
II-II 100.2 Africae Munus(§168)Gaudete Et Exsultate(§164)II-II 144.4 II-II 187.6 Suppl 47.3) - v. 23 CCC(¶367)
- v. 24 Redemptor Hominis(§7
§9) - v. 25 CCC(¶2636)
- v. 48 Veritatis Splendor(§88)