Epistula I ad Timotheum 3
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 Fidelis sermo: si quis episcopatum appetit, bonum opus desiderat. 2 Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, hospitalem, doctorem, 3 non vinolentum, non percussorem sed modestum, non litigiosum, non cupidum, 4 suae domui bene praepositum, filios habentem in subiectione cum omni castitate 5 — si quis autem domui suae praeesse nescit, quomodo ecclesiae Dei curam habebit? C, 6 non neophytum, ne in superbia elatus in iudicium incidat Diaboli. 7 Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his, qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat et laqueum Diaboli. 8 Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes, 9 habentes mysterium fidei in conscientia pura. 10 Et hi autem probentur primum, deinde ministrent nullum crimen habentes. 11 Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus. 12 Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene praesint et suis domibus; 13 qui enim bene ministraverint, gradum sibi bonum acquirent et multam fiduciam in fide, quae est in Christo Iesu. 14 Haec tibi scribo sperans venire ad te cito; 15 si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat in domo Dei conversari, quae est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis. 16 Et omnium confessione magnum est pietatis mysterium: Qui manifestatus est in carne, iustificatus est in Spiritu, apparuit angelis, praedicatus est in gentibus, creditus est in mumdo, assumptus est in gloria.
Ubi affertur 109
- Hoc caput CCC(¶2518)Sacerdotalis Caelibatus(§5)
- v. 1 CCC(¶1577
¶1590) Summa (LA)(II-II 185.1)Ordinatio Sacerdotalis(§2)Pastores Dabo Vobis(§43)Reconciliatio Et Paenitentia(§21) - v. 2 CCC(¶1577)Summa (LA)(II-II 64.4
II-II 116.2 Quaestiones(Polygamy)Ordinatio Sacerdotalis(§2)Pastores Dabo Vobis(§43)Presbyterorum Ordinis(§7II-II 149.4 Suppl 66.1 Suppl 66.5) §16) Sacerdotalis Caelibatus(§5) - v. 3 CCC(¶1577)Summa (LA)(II-II 64.4
II-II 116.2) Quaestiones(Polygamy)Ordinatio Sacerdotalis(§2)Pastores Dabo Vobis(§43)Presbyterorum Ordinis(§7§16) Sacerdotalis Caelibatus(§5) - v. 4 CCC(¶1577)Quaestiones(Polygamy)Ordinatio Sacerdotalis(§2)Pastores Dabo Vobis(§43)Presbyterorum Ordinis(§7
§16) Sacerdotalis Caelibatus(§5) - v. 5 CCC(¶1577)Quaestiones(Polygamy)Evangelii Praecones(§14)Lumen Gentium(§8)Ordinatio Sacerdotalis(§2)Pastores Dabo Vobis(§43)Presbyterorum Ordinis(§7
§16) Sacerdotalis Caelibatus(§5) - v. 6 CCC(¶1577)Ordinatio Sacerdotalis(§2)
- v. 7 CCC(¶1577)Ordinatio Sacerdotalis(§2)
- v. 8 CCC(¶1577)Lumen Gentium(§41)Ordinatio Sacerdotalis(§2)
- v. 9 CCC(¶1577
¶1794) Inter Graves(§5)Lumen Gentium(§41)Ordinatio Sacerdotalis(§2)Principi Apostolorum Petro(§8) - v. 10 CCC(¶1577)Summa (LA)(II-II 44.6)Lumen Gentium(§41)Ordinatio Sacerdotalis(§2)Sacrum Diaconatus(§13)
- v. 11 CCC(¶1577)Summa (LA)(II-II 149.4)Ordinatio Sacerdotalis(§2)Sacrum Diaconatus(§13)
- v. 12 CCC(¶1577)Lumen Gentium(§41)Ordinatio Sacerdotalis(§2)Sacrum Diaconatus(§13)
- v. 13 CCC(¶1577)Lumen Gentium(§41)Ordinatio Sacerdotalis(§2)
- v. 14 Quaestiones(Scripture and Tradition)
- v. 15 CCC(¶171
¶756 Summa (LA)(III 83.3)Quaestiones(Scripture and Tradition)Caritatis(§2)Evangelii Praecones(§2¶2032) §14) Lumen Gentium(§6§8) Mater et Magistra(§1)Mediator Dei(§16§18 Mit Brennender Sorge(§4§26) §21) Mortalium Animos(§18)Munificentissimus Deus(§36)Principi Apostolorum Petro(§16)Quod Apostolici Muneris(§4)Reconciliatio Et Paenitentia(§19§21 Sapientiae Christianae(§32)Veritatis Splendor(§27)Vita Consecrata(§46)§26) - v. 16 CCC(¶385
¶463 Summa (LA)(I 57.5¶2641) II-II 1.8) Divinum Illud Munus(§6)Dominum Et Vivificantem(§32)Reconciliatio Et Paenitentia(§19)