Epistula I ad Timotheum 6
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 Quicumque sunt sub iugo, servi dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Dei et doctrina blasphemetur. 2 Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt, sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Haec doce et exhortare. 3 Si quis aliter docet et non accedit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei, quae secundum pietatem est, doctrinae, 4 superbus est, nihil sciens, sed languens circa quaestiones et pugnas verborum, ex quibus oriuntur invidiae, contentiones, blasphemiae, suspiciones malae, 5 conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt, existimantium quaestum esse pietatem. 6 Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia. 7 Nihil enim intulimus in mundum, quia nec auferre quid possumus; 8 habentes autem alimenta et quibus tegamur, his contenti erimus. 9 Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum et desideria multa stulta et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem; 10 radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis. 11 Tu autem, o homo Dei, haec fuge; sectare vero iustitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem. 12 Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam aeternam, ad quam vocatus es, et confessus es bonam confessionem coram multis testibus. 13 Praecipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Iesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem, 14 ut serves mandatum sine macula irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi, 15 quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regnantium et Dominus dominantium, 16 qui solus habet immortalitatem, lucem habitans inaccessibilem, quem vidit nullus hominum nec videre potest; cui honor et imperium sempiternum. Amen. 17 Divitibus huius saeculi praecipe non superbe sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo, qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum, 18 bene agere, divites fieri in operibus bonis, facile tribuere, communicare, 19 thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. 20 O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae, 21 quam quidam profitentes circa fidem aberraverunt. Gratia vobiscum.
Ubi affertur 101
- Hoc caput Ad Sinarum Gentem(§18)Dives In Misericordia(§2)Ecclesiam Suam(§46
§64) Sacerdotalis Caelibatus(§60)Saeculo Exeunte Octavo(§44) - v. 1 Summa (LA)(II-II 10.10
II-II 63.3 In Plurimis(§7)II-II 104.6 Suppl 59.4) - v. 2 Summa (LA)(II-II 10.10)
- v. 5 Quaestiones(Prosperity preaching)
- v. 6 Quaestiones(Prosperity preaching)
- v. 7 Quaestiones(Prosperity preaching)
- v. 8 CCC(¶2837)Summa (LA)(II-II 146.2
II-II 164.2 Quaestiones(Prosperity preaching)Gaudium et Spes(§62II-II 169.1 II-II 186.3) §70 Maximum Illud(§21)Menti Nostrae(§63)§71 §72) - v. 9 Summa (LA)(II-II 119.2
II-II 186.3) Quaestiones(Prosperity preachingInvesting and speculation) - v. 10 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(328)Summa (LA)(I-II 72.3
I-II 77.5 Quaestiones(Prosperity preachingI-II 84.1 II-II 119.2 II-II 141.4 II-II 155.2) Investing and speculation) Ad Catholici Sacerdotii(§35§39) Quod Apostolici Muneris(§1)Rerum Novarum(§15§22 §23 §28) - v. 11 Summa (LA)(III 40.3)Africae Munus(§121)Ecclesia In Medio Oriente(§40)Haerent Animo(§2)Sacerdotalis Caelibatus(§60)Saeculo Exeunte Octavo(§44)
- v. 12 CCC(¶2145)Summa (LA)(II-II 184.5)
- v. 13 Veritatis Splendor(§91)
- v. 14 CCC(¶66)Dei Verbum(§4)Verbum Domini(§14)
- v. 15 CCC(¶2641)Summa (LA)(I 26.1)Summi Pontificatus(§2
§51 §52) - v. 16 CCC(¶52
¶2641) Summa (LA)(I-II 112.5)Ad Petri Cathedram(§4§8) Catechesi Tradendae(§60)Dives In Misericordia(§2)Mulieris Dignitatem(§8) - v. 17 Summa (LA)(II-II 66.2
II-II 119.2) Quaestiones(Property and wealth)Amoris Laetitia(§96§149) Christus Vivit(§145)Evangelii Gaudium(§182)Gaudete Et Exsultate(§126) - v. 18 Summa (LA)(I-II 105.2
II-II 66.2 Quaestiones(Property and wealth)II-II 119.2) - v. 19 Quaestiones(Property and wealth)
- v. 20 CCC(¶84)Summa (LA)(I 29.3)Quaestiones(Whether teaching changes)Depuis Le Jour(§12)Ecclesia In Medio Oriente(§68)Ecclesiam Suam(§22
§23 Lumen Fidei(§48)Mystici Corporis Christi(§18§33 §37 §48 §66) §42 Providentissimus Deus(§23)§43)