Epistula Iacobi 4
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 Unde bella et unde lites in vobis? Nonne hinc, ex concupiscentiis vestris, quae militant in membris vestris? 2 Concupiscitis et non habetis; occiditis et zelatis et non potestis adipisci; litigatis et belligeratis. Non habetis, propter quod non postulatis; 3 petitis et non accipitis, eo quod male petitis, ut in concupiscentiis vestris insumatis. 4 Adulteri, nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei? Quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius, inimicus Dei constituitur. 5 Aut putatis quia inaniter Scriptura dicat: “ Ad invidiam concupiscit Spiritus, qui inhabitat in nobis? ”. 6 Maiorem autem dat gratiam; propter quod dicit: “ Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam ”. 7 Subicimini igitur Deo; resistite autem Diabolo, et fugiet a vobis. 8 Appropiate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores; et purificate corda, duplices animo. 9 Miseri estote et lugete et plorate; risus vester in luctum convertatur, et gaudium in maerorem. 10 Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos. 11 Nolite detrahere alterutrum, fratres; qui detrahit fratri, aut qui iudicat fratrem suum, detrahit legi et iudicat legem; si autem iudicas legem, non es factor legis sed iudex. 12 Unus est legislator et iudex, qui potest salvare et perdere; tu autem quis es, qui iudicas proximum? 13 Age nunc, qui dicitis: “ Hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus ”; 14 qui ignoratis, quae erit in crastinum vita vestra! Vapor enim estis ad modicum parens, deinceps exterminatur; 15 pro eo ut dicatis: “ Si Dominus voluerit, et vivemus et faciemus hoc aut illud ”. 16 Nunc autem gloriamini in superbiis vestris; omnis gloriatio talis maligna est. 17 Scienti igitur bonum facere et non facienti, peccatum est illi!
Ubi affertur 45
- Hoc caput Reconciliatio Et Paenitentia(§17)
- v. 1 CCC(¶2737)Summa (LA)(II-II 41.2
II-II 116.1 Sollicitudo Rei Socialis(§10)II-II 122.6) - v. 2 CCC(¶2737)Quaestiones(When prayer is not answered)Rosarium Virginis Mariae(§16)Sollicitudo Rei Socialis(§10)
- v. 3 CCC(¶2737)Summa (LA)(II-II 83.5)Quaestiones(When prayer is not answered)Rosarium Virginis Mariae(§16)
- v. 4 CCC(¶2737)
- v. 5 CCC(¶2737)
- v. 6 CCC(¶2737)Summa (LA)(I-II 113.4
II-II 161.5 Casti Connubii(§6II-II 162.6 III 37.4 III 39.4) §98) - v. 7 CCC(¶2737)Summa (LA)(I-II 80.3
II-II 140.1) - v. 8 CCC(¶2737)Summa (LA)(I 9.1)
- v. 9 CCC(¶2737)
- v. 10 CCC(¶2737)
- v. 11 Summa (LA)(II-II 74.2)Quaestiones(Reputation, privacy and what is said online)Amoris Laetitia(§112)
- v. 12 Quaestiones(Reputation, privacy and what is said online)Diuturnum(§11)
- v. 13 Summa (LA)(Suppl 43.1)Quaestiones(Investing and speculation)
- v. 14 Quaestiones(Investing and speculation)
- v. 15 Quaestiones(Investing and speculation)
- v. 16 Quaestiones(Investing and speculation)
- v. 17 Summa (LA)(I-II 71.5
I-II 77.2 II-II 9.3 II-II 79.3)