Epistula II ad Corinthios 3
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 Incipimus iterum nosmetipsos commendare? Aut numquid egemus, sicut quidam, commendaticiis epistulis ad vos aut ex vobis? 2 Epistula nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, quae scitur et legitur ab omnibus hominibus; 3 manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a nobis, scripta non atramento sed Spiritu Dei vivi, non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus. 4 Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum. 5 Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est, 6 qui et idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non litterae sed Spiritus: littera enim occidit, Spiritus autem vivificat. 7 Quod si ministratio mortis, litteris deformata in lapidibus, fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israel in faciem Moysis propter gloriam vultus eius, quae evacuatur, 8 quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria? 9 Nam si ministerium damnationis gloria est, multo magis abundat ministerium iustitiae in gloria. 10 Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam; 11 si enim, quod evacuatur, per gloriam est, multo magis, quod manet, in gloria est. 12 Habentes igitur talem spem multa fiducia utimur, 13 et non sicut Moyses: ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israel in finem illius quod evacuatur. 14 Sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem idipsum velamen in lectione Veteris Testamenti manet non revelatum, quoniam in Christo evacuatur; 15 sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen est positum super cor eorum. 16 Quando autem conversus fuerit ad Dominum, aufertur velamen. 17 Dominus autem Spiritus est; ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas. 18 Nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam a Domini Spiritu.
Ubi affertur 97
- Hoc caput Summa (LA)(II-II 174.4
Suppl 37.1) - v. 2 Summa (LA)(III 72.11)Amoris Laetitia(§322)
- v. 3 CCC(¶700)Summa (LA)(I-II 106.2
III 42.4 Amoris Laetitia(§322)Divinum Illud Munus(§7)Veritatis Splendor(§45)III 72.11) - v. 4 Summa (LA)(II-II 129.6)
- v. 5 Summa (LA)(I 23.5
I-II 109.1 Pastores Gregis(§13)Veritatis Splendor(§117)II-II 129.6 II-II 130.1 II-II 161.6) - v. 6 CCC(¶859)Summa (LA)(I-II 99.2
I-II 100.12 Dei Verbum(§7)Mystici Corporis Christi(§12I-II 106.2 II-II 188.5 III 27.4) §29 Pastores Gregis(§13)Redemptor Hominis(§13§30) §17) Verbum Domini(§38)Veritatis Splendor(§117) - v. 7 Summa (LA)(II-II 87.1)
- v. 8 Summa (LA)(II-II 87.1)Lumen Gentium(§21)Pastores Dabo Vobis(§24)Presbyterorum Ordinis(§2
§4 §12) - v. 9 Lumen Gentium(§21)Pastores Dabo Vobis(§24)Presbyterorum Ordinis(§2
§4 §12) - v. 12 Quaestiones(Religious liberty)Ad Gentes(§13)Gaudete Et Exsultate(§129)
- v. 13 Quaestiones(Religious liberty)Dei Verbum(§7)
- v. 14 CCC(¶702
¶1094) Quaestiones(Religious liberty)Dei Verbum(§16) - v. 15 CCC(¶1094)Quaestiones(Religious liberty)Dei Verbum(§16)
- v. 16 CCC(¶74
¶1094) Quaestiones(Religious liberty)Dei Verbum(§2§7 §16) - v. 17 CCC(¶693
¶1741) Summa (LA)(I-II 93.6I-II 108.1 Quaestiones(Religious liberty)Dominum Et Vivificantem(§51II-II 19.6 II-II 44.1 II-II 183.4 Suppl 39.3) §60) Ecclesia In Medio Oriente(§36)Evangelica Testificatio(§6)Mystici Corporis Christi(§25§54 Verbum Domini(§38)Veritatis Splendor(§45§56) §117) - v. 18 Summa (LA)(I 93.8
II-II 180.3 Ad Gentes(§7)Lumen Fidei(§37)Lumen Gentium(§50)Mystici Corporis Christi(§25III 45.3) §54 Rosarium Virginis Mariae(§9)Veritatis Splendor(§117)§56) - v. 42 Redemptor Hominis(§17)
- v. 59 Veritatis Splendor(§117)
- v. 1416 Dei Verbum(§16)