Epistula II ad Corinthios 5
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 Scimus enim quoniam, si terre stris domus nostra huius tabernaculi dissolvatur, aedificationem ex Deo habemus domum non manufactam, aeternam in caelis. 2 Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quae de caelo est, superindui cupientes, 3 si tamen et exspoliati, non nudi inveniamur. 4 Nam et, qui sumus in tabernaculo, ingemiscimus gravati, eo quod nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur, quod mortale est, a vita. 5 Qui autem effecit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis arrabonem Spiritus. 6 Audentes igitur semper et scientes quoniam, dum praesentes sumus in corpore, peregrinamur a Domino; 7 per fidem enim ambulamus et non per speciem. 8 Audemus autem et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad Dominum. 9 Et ideo contendimus sive praesentes sive absentes placere illi. 10 Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque pro eis, quae per corpus gessit, sive bonum sive malum. 11 Scientes ergo timorem Domini hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus; spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse. 12 Non iterum nos commendamus vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis, ut habeatis ad eos, qui in facie gloriantur et non in corde. 13 Sive enim mente excedimus, Deo; sive sobrii sumus, vobis. 14 Caritas enim Christi urget nos, aestimantes, hoc, quoniam, si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt; 15 et pro omnibus mortuus est, ut et, qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. 16 Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem; et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc iam non novimus. 17 Si quis ergo in Christo, nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova. 18 Omnia autem ex Deo, qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis, 19 quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum; et posuit in nobis verbum reconciliationis. 20 Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo. 21 Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso.
Ubi affertur 199
- Hoc caput Fidei Donum(§40)Sacerdotalis Caelibatus(§19
§22 §76) - v. 1 CCC(¶1420)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(56)Summa (LA)(I 64.4
Suppl 69.2) - v. 2 CCC(¶2796)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(56)Gaudium et Spes(§38
§39) - v. 4 Summa (LA)(II-II 25.5
Suppl 78.1) Fidei Donum(§11§15) - v. 5 CCC(¶1021)
- v. 6 CCC(¶769)Summa (LA)(I-II 4.5
I-II 67.3 Fidei Depositum(§5)Lumen Gentium(§6II-II 28.1 II-II 174.5 II-II 175.5 III 8.4 Suppl 95.1) §48) - v. 7 CCC(¶164)Compendio(252)Summa (LA)(I-II 67.3
II-II 175.5 Fidei Depositum(§5)III 8.4) - v. 8 CCC(¶1005
¶1021 Compendio(354)Summa (LA)(III 59.5)Quaestiones(Cremation)Fidei Depositum(§5)Indulgentiarum Doctrina(§5)Lumen Gentium(§49)¶1681) - v. 9 Lumen Gentium(§48)
- v. 10 Summa (LA)(Suppl 71.2
Suppl 87.1 Gaudium et Spes(§17)Lumen Gentium(§48)Veritatis Splendor(§73)Suppl 88.1 Suppl 89.6) - v. 14 CCC(¶616
¶851) Summa (LA)(III 79.1)Apostolicam Actuositatem(§6)Caritas In Veritate(§20)Deus Caritas Est(§35)Ecclesia In America(§1)Ecclesia In Europa(§82§84) Ecclesiae Fastos(§27)Evangelii Gaudium(§9)Gaudete Et Exsultate(§130)Orientales Ecclesias(§15)Princeps Pastorum(§21§40 Redemptoris Missio(§11)Sacerdotalis Caelibatus(§76§43) §77) Vita Consecrata(§71§78) - v. 15 CCC(¶605
¶655 Apostolicam Actuositatem(§6)Ecclesia In America(§1)Gaudium et Spes(§10)Lumen Gentium(§48)Spe Salvi(§28)¶1269) - v. 16 Summa (LA)(III 57.6)
- v. 17 CCC(¶1214
¶1265 Compendio(252)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(454)Quaestiones(Confession after a long time)Caritas In Veritate(§53)Catechesi Tradendae(§29)Centesimus Annus(§62)Christifideles Laici(§9¶1999) §25) Dies Domini(§1)Ecclesia In Medio Oriente(§75)Evangelii Nuntiandi(§2§18) Lebanon(§34)Lumen Gentium(§7)Magnifica Humanitas(§127)Mulieris Dignitatem(§11§19) Redemptionis Donum(§8§10) Sacerdotalis Caelibatus(§19)Veritatis Splendor(§28) - v. 18 CCC(¶981
¶1442 Quaestiones(Confessing to a priest¶1461 ¶1999 ¶2844) Confession after a long time) Gaudium et Spes(§22)Incarnationis Mysterium(§1)Nostra Aetate(§2)Reconciliatio Et Paenitentia(§7§8 Redemptor Hominis(§18§23) §20) Redemptoris Mater(§7)Verbum Domini(§61§102) - v. 19 CCC(¶433
¶620 Summa (LA)(III 3.8¶2844) III 26.1) Quaestiones(Confessing to a priestConfession after a long time) Ad Gentes(§3)Africae Munus(§20)Ecclesia In Medio Oriente(§77)Gaudium et Spes(§22)Nostra Aetate(§2)Reconciliatio Et Paenitentia(§8§23) Redemptor Hominis(§20)Redemptoris Mater(§7)Verbum Domini(§61§102) - v. 20 CCC(¶859
¶1424 Summa (LA)(III 8.6)Quaestiones(Confessing to a priest¶1442 ¶2844) Confession after a long time) Ad Catholici Sacerdotii(§27§30) Ad Petri Cathedram(§56§109) Africae Munus(§128§169) Depuis Le Jour(§54)Ecclesia de Eucharistia(§37)Editae Saepe(§26)Evangelii Nuntiandi(§2)Evangelii Praecones(§4§20) Fin Dal Principio(§3)Haerent Animo(§4)Humani Generis Redemptionem(§102)Pastores Dabo Vobis(§16)Reconciliatio Et Paenitentia(§4§7 Redemptoris Mater(§7)Sacerdotalis Caelibatus(§22)Spes Non Confundit(§23)Verbum Domini(§61§9 §10) §102) - v. 21 CCC(¶602
¶827 Summa (LA)(III 15.1¶2844) III 15.3 Dives In Misericordia(§7III 46.4) §8) Indulgentiarum Doctrina(§5)Lumen Gentium(§8)Novo Millennio Ineunte(§25)Redemptor Hominis(§7§9) Redemptoris Mater(§7)Rosarium Virginis Mariae(§21)Salvifici Doloris(§18) - v. 22 Redemptoris Mater(§7)
- v. 23 Redemptoris Mater(§7)
- v. 24 Redemptoris Mater(§7)
- v. 25 Redemptoris Mater(§7)
- v. 26 Redemptoris Mater(§7)
- v. 27 Centesimus Annus(§62)Redemptoris Mater(§7)
- v. 28 Redemptoris Mater(§7)
- v. 29 Redemptoris Mater(§7)
- v. 1415 Ecclesia In America(§1)