Epistula II ad Corinthios 6
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 Adiuvantes autem et exhortamur, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis 2 — ait enim: “ Tempore accepto exaudivi te et in die salutis adiuvi te ”; ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis — 3 nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium, 4 sed in omnibus exhibentes nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, 5 in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in ieiuniis, 6 in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta, 7 in verbo veritatis, in virtute Dei; per arma iustitiae a dextris et sinistris, 8 per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam; ut seductores, et veraces; 9 sicut qui ignoti, et cogniti; quasi morientes, et ecce vivimus; ut castigati, et non mortificati; 10 quasi tristes, semper autem gaudentes; sicut egentes, multos autem locupletantes; tamquam nihil habentes, et omnia possidentes. 11 Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est. 12 Non angustiamini in nobis, sed angustiamini in visceribus vestris; 13 eandem autem habentes remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos. 14 Nolite iugum ducere cum infidelibus! Quae enim participatio iustitiae cum iniquitate? Aut quae societas luci ad tenebras? 15 Quae autem conventio Christi cum Beliar, aut quae pars fideli cum infideli? 16 Qui autem consensus templo Dei cum idolis? Vos enim estis templum Dei vivi; sicut dicit Deus: “ Inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. 17 Propter quod exite de medio eorum et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis; et ego recipiam vos 18 et ero vobis in Patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens ”.
Ubi affertur 89
- Hoc caput Ecclesiam Suam(§62)
- v. 1 Summa (LA)(III 82.10)Mediator Dei(§33
§36 Sacrosanctum Concilium(§11)§50) - v. 2 CCC(¶1041)Ecclesia In Oceania(§18)Gaudium et Spes(§10
§82) Paenitentiam Agere(§24§39) Pastores Dabo Vobis(§80) - v. 3 Pastores Dabo Vobis(§75)Spes Non Confundit(§4)
- v. 4 CCC(¶859)Summa (LA)(I-II 107.4)Ad Gentes(§24)Fin Dal Principio(§3)Pastores Dabo Vobis(§75)Spes Non Confundit(§4)
- v. 5 Summa (LA)(II-II 147.1
II-II 151.3 Haerent Animo(§12)Pastores Dabo Vobis(§75)Spes Non Confundit(§4)II-II 187.3 III 41.3) - v. 6 Summa (LA)(II-II 147.1
II-II 151.3 Dignitatis Humanae(§14)Haerent Animo(§12)Pastores Dabo Vobis(§75)Spes Non Confundit(§4)II-II 187.3) - v. 7 Summa (LA)(III 41.3)Dignitatis Humanae(§14)Haerent Animo(§12)Pastores Dabo Vobis(§75)Spes Non Confundit(§4)
- v. 8 Pastores Dabo Vobis(§75)Spes Non Confundit(§4)
- v. 9 Pastores Dabo Vobis(§75)Spes Non Confundit(§4)
- v. 10 Gaudium et Spes(§34
§37) Pastores Dabo Vobis(§75)Spes Non Confundit(§4) - v. 11 CCC(¶1695
¶2813) Summa (LA)(I-II 33.1II-II 24.7) Ad Petri Cathedram(§52§98) - v. 13 Sacerdotalis Caelibatus(§56)
- v. 14 Summa (LA)(I 8.1
I 64.1 Quaestiones(Marrying someone who is not Catholic)Ecclesiam Suam(§32II-II 172.6 III 46.11 III 47.3 III 52.2 III 68.4 Suppl 59.1) §35 Presbyterorum Ordinis(§3)Quod Apostolici Muneris(§5)§64) - v. 15 Summa (LA)(II-II 172.6
III 27.4 Quaestiones(Marrying someone who is not Catholic)Ecclesiam Suam(§32III 55.4 Suppl 59.4) §35 Presbyterorum Ordinis(§3)Spe Salvi(§28)§64) - v. 16 CCC(¶797
¶1179) Quaestiones(Marrying someone who is not Catholic)Aeterna Dei Sapientia(§31§75) Ecclesiam Suam(§32§64) - v. 17 Summa (LA)(I-II 102.5
II-II 25.6) - v. 18 CCC(¶270)