Epistula II ad Timotheum 4
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 Testificor coram Deo et Christo Iesu, qui iudicaturus est vivos ac mortuos, per adventum ipsius et regnum eius: 2 praedica verbum, insta opportune, importune, argue, increpa, obsecra in omni longanimitate et doctrina. 3 Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus, 4 et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. 5 Tu vero vigila in omnibus, labora, opus fac evangelistae, ministerium tuum imple. 6 Ego enim iam delibor, et tempus meae resolutionis instat. 7 Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; 8 in reliquo reposita est mihi iustitiae corona, quam reddet mihi Dominus in illa die, iustus iudex, non solum autem mihi sed et omnibus, qui diligunt adventum eius. 9 Festina venire ad me cito. 10 Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam, Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam; 11 Lucas est mecum solus. Marcum assumens adduc tecum, est enim mihi utilis in ministerium. 12 Tychicum autem misi Ephesum. 13 Paenulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer, et libros, maxime autem membranas. 14 Alexander aerarius multa mala mihi ostendit. Reddet ei Dominus secundum opera eius; 15 quem et tu devita, valde enim restitit verbis nostris. 16 In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt. Non illis reputetur; 17 Dominus autem mihi astitit et confortavit me, ut per me praedicatio impleatur, et audiant omnes gentes; et liberatus sum de ore leonis. 18 Liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regnum suum caeleste; cui gloria in saecula saeculorum. Amen. 19 Saluta Priscam et Aquilam et Onesiphori domum. 20 Erastus remansit Corinthi, Trophimum autem reliqui infirmum Mileti. 21 Festina ante hiemem venire. Salutat te Eubulus et Pudens et Linus et Claudia et fratres omnes. 22 Dominus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum.
Ubi affertur 74
- Hoc caput CCC(¶2015)Ad Sinarum Gentem(§29)Pastores Gregis(§28)
- v. 1 CCC(¶679)Catechesi Tradendae(§61)Lumen Gentium(§25)Veritatis Splendor(§30
§114) - v. 2 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(2
7) Casti Connubii(§3§17 Catechesi Tradendae(§61)Divini Illius Magistri(§1§47) §2) E Supremi(§13)Ecclesia In Africa(§58§71) Ecclesia In Asia(§50)Evangelium Vitae(§82)Lumen Gentium(§25)Pastores Gregis(§5§28) Presbyterorum Ordinis(§6)Redemptor Hominis(§13§16) Sacerdotii Nostri Primordia(§50§81) Sacramentum Caritatis(§2)Veritatis Splendor(§30§114) - v. 3 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(2
7) Casti Connubii(§3§17 Catechesi Tradendae(§61)Humani Generis Redemptionem(§102)Lumen Gentium(§25)Veritatis Splendor(§5§47) §29 §30 §114) - v. 4 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(2
7) Casti Connubii(§3§17 Catechesi Tradendae(§61)Lumen Gentium(§25)Veritatis Splendor(§30§47) §114) - v. 5 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(2
7) Summa (LA)(II-II 33.4)Casti Connubii(§3§17 Catechesi Tradendae(§61)Presbyterorum Ordinis(§4)Veritatis Splendor(§30)§47) - v. 6 Lumen Gentium(§20)
- v. 7 Summa (LA)(I-II 4.3)Quaestiones(Faith and works)Princeps Pastorum(§23
§44 §48) - v. 8 Summa (LA)(I-II 4.3
I-II 114.3) Quaestiones(Faith and works) - v. 14 Veritatis Splendor(§114)
- v. 19 Mulieris Dignitatem(§27)
- v. 40 Redemptor Hominis(§16)