Evangelium secundum Ioannem 1
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. 2 Hoc erat in principio apud Deum. 3 Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est; 4 in ipso vita erat, et vita erat lux hominum, 5 et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. 6 Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes; 7 hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. 8 Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. 9 Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem, veniens in mundum. 10 In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. 11 In propria venit, et sui eum non receperunt. 12 Quotquot autem acceperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine eius, 13 qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. 14 Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis; et vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. 15 Ioannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens: “ Hic erat, quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat ”. 16 Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia; 17 quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est. 18 Deum nemo vidit umquam; unigenitus Deus, qui est in sinum Patris, ipse enarravit. 19 Et hoc est testimonium Ioannis, quando miserunt ad eum Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas, ut interrogarent eum: “ Tu quis es? ”. 20 Et confessus est et non negavit; et confessus est: “ Non sum ego Christus ”. 21 Et interrogaverunt eum: “ Quid ergo? Elias es tu? ”. Et dicit: “ Non sum ”. “ Propheta es tu? ”. Et respondit: “ Non ”. 22 Dixerunt ergo ei: “ Quis es? Ut responsum demus his, qui miserunt nos. Quid dicis de teipso? ”. 23 Ait: “ Ego vox clamantis in deserto: “Dirigite viam Domini”, sicut dixit Isaias propheta ”. 24 Et qui missi fuerant, erant ex pharisaeis; 25 et interrogaverunt eum et dixerunt ei: “ Quid ergo baptizas, si tu non es Christus neque Elias neque propheta? ”. 26 Respondit eis Ioannes dicens: “ Ego baptizo in aqua; medius vestrum stat, quem vos non scitis, 27 qui post me venturus est, cuius ego non sum dignus, ut solvam eius corrigiam calceamenti ”. 28 Haec in Bethania facta sunt trans Iordanem, ubi erat Ioannes baptizans. 29 Altera die videt Iesum venientem ad se et ait: “ Ecce agnus Dei, qui tollit peccatum mundi. 30 Hic est, de quo dixi: Post me venit vir, qui ante me factus est, quia prior me erat. 31 Et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur Israel, propterea veni ego in aqua baptizans ”. 32 Et testimonium perhibuit Ioannes dicens: “ Vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo, et mansit super eum; 33 et ego nesciebam eum, sed, qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: “Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto”. 34 Et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei ”. 35 Altera die iterum stabat Ioannes et ex discipulis eius duo, 36 et respiciens Iesum ambulantem dicit: “ Ecce agnus Dei ”. 37 Et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum. 38 Conversus autem Iesus et videns eos sequentes se dicit eis: “ Quid quaeritis? ”. Qui dixerunt ei: “ Rabbi — quod dicitur interpretatum Magister — ubi manes? ”. 39 Dicit eis: “ Venite et videbitis ”. Venerunt ergo et viderunt, ubi maneret, et apud eum manserunt die illo; hora erat quasi decima. 40 Erat Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus, qui audierant ab Ioanne et secuti fuerant eum. 41 Invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei: “ Invenimus Messiam ” — quod est interpretatum Christus; 42 adduxit eum ad Iesum. Intuitus eum Iesus dixit: “ Tu es Simon filius Ioannis; tu vocaberis Cephas ” — quod interpretatur Petrus. 43 In crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum. Et dicit ei Iesus: “ Sequere me ”. 44 Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreae et Petri. 45 Invenit Philippus Nathanael et dicit ei: “ Quem scripsit Moyses in Lege et Prophetae invenimus, Iesum filium Ioseph a Nazareth ”. 46 Et dixit ei Nathanael: “ A Nazareth potest aliquid boni esse? ”. Dicit ei Philippus: “ Veni et vide ”. 47 Vidit Iesus Nathanael venientem ad se et dicit de eo: “ Ecce vere Israelita, in quo dolus non est ”. 48 Dicit ei Nathanael: “ Unde me nosti? ”. Respondit Iesus et dixit ei: “ Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te ”. 49 Respondit ei Nathanael: “ Rabbi, tu es Filius Dei, tu rex es Israel! ”. 50 Respondit Iesus et dixit ei: “ Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis? Maiora his videbis ”. 51 Et dicit ei: “ Amen, amen dico vobis: Videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis ”.
Ubi affertur 574
- Hoc caput Ad Gentes(§5)Familiaris Consortio(§20)Laborem Exercens(§26)Spe Salvi(§33)Tertio Millennio Adveniente(§44)
- v. 1 CCC(¶102
¶241 Summa (LA)(I 34.1¶291 ¶454 ¶2780) I 43.1) Dei Verbum(§4)Dilexit Nos(§74)Dominum Et Vivificantem(§33)Ecclesia In Asia(§14)Fides Et Ratio(§11)Laudato si’(§99)Marialis Cultus(§12)Pastores Dabo Vobis(§46)Redemptor Hominis(§18§20) Redemptoris Mater(§1)Verbum Domini(§5§6) Vita Consecrata(§75) - v. 2 CCC(¶291)Dei Verbum(§4)Dominum Et Vivificantem(§33)Ecclesia In Asia(§14)Fides Et Ratio(§11)Laudato si’(§99)Marialis Cultus(§12)Pastores Dabo Vobis(§46)Redemptor Hominis(§18
§20) Redemptoris Missio(§6)Verbum Domini(§5§108) - v. 3 CCC(¶54
¶268 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(262)Summa (LA)(I 18.4¶291 ¶486 ¶1108) I 39.8 Ad Gentes(§3)Dei Verbum(§3I 45.6 I 74.3 III 10.2) §4) Dies Domini(§8§42) Dominum Et Vivificantem(§33)Ecclesia In Asia(§14)Fides Et Ratio(§11)Gaudium et Spes(§38)Laudato si’(§99)Marialis Cultus(§12)Novo Millennio Ineunte(§5)Pastores Dabo Vobis(§46§57) Redemptor Hominis(§18§20) Verbum Domini(§5§6 §8 §108) - v. 4 CCC(¶612
¶878 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(121)Summa (LA)(I 18.4)Amoris Laetitia(§64)Dei Verbum(§4)Dies Domini(§27)Dominum Et Vivificantem(§52)Ecclesia In Asia(§14)Evangelium Vitae(§37¶1108) §103) Fides Et Ratio(§11)Laudato si’(§99)Marialis Cultus(§12)Pastores Dabo Vobis(§46)Redemptor Hominis(§18§20) Verbum Domini(§5§12) Veritatis Gaudium(§1) - v. 5 CCC(¶1108)Compendio(41)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(121)Amoris Laetitia(§64)Dei Verbum(§4)Dies Domini(§27)Evangelium Vitae(§103)Fides Et Ratio(§11)Laudato si’(§99)Magnifica Humanitas(§211)Marialis Cultus(§12)Verbum Domini(§5
§12) - v. 6 CCC(¶717
¶1108 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(121)Summa (LA)(III 38.1)Amoris Laetitia(§64)Dei Verbum(§4)Fides Et Ratio(§11)Laudato si’(§99)Marialis Cultus(§12)Verbum Domini(§5)¶1863) - v. 7 CCC(¶719
¶1108) Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(121)Summa (LA)(III 38.1)Amoris Laetitia(§64)Dei Verbum(§4)Fides Et Ratio(§11)Laudato si’(§99)Lebanon(§36)Marialis Cultus(§12)Verbum Domini(§5) - v. 8 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(121)Amoris Laetitia(§64)Dei Verbum(§4)Fides Et Ratio(§11)Laudato si’(§99)Marialis Cultus(§12)Verbum Domini(§5)
- v. 9 CCC(¶1216)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(121)Summa (LA)(I 79.4
I 88.3 Ad Catholici Sacerdotii(§14I-II 79.3 III 5.4 III 9.1 Suppl 92.1) §18) Ad Petri Cathedram(§4§8 Africae Munus(§176)Amoris Laetitia(§64§56 §109) §78) Dei Verbum(§4)Dies Domini(§27)Evangelica Testificatio(§45)Fides Et Ratio(§11)Gaudium et Spes(§55§57) Laudato si’(§99)Lebanon(§36)Marialis Cultus(§12)Mediator Dei(§15§17 Redemptoris Missio(§5)Summi Pontificatus(§6)Tertio Millennio Adveniente(§59)Verbum Domini(§5)Veritatis Splendor(§1)§25) - v. 10 Summa (LA)(I 47.3)Ad Gentes(§3)Amoris Laetitia(§64)Dei Verbum(§4)Dominum Et Vivificantem(§33)Ecclesia In Asia(§14)Fides Et Ratio(§11)Gaudium et Spes(§57)Laudato si’(§99)Marialis Cultus(§12)Verbum Domini(§5)
- v. 11 CCC(¶530
¶2780) Amoris Laetitia(§64)Dei Verbum(§4)Dilexi Te(§73)Dilexit Nos(§34)Fides Et Ratio(§11)Laudato si’(§99)Marialis Cultus(§12)Verbum Domini(§5§50) - v. 12 CCC(¶526
¶706 Summa (LA)(II-II 104.6¶1692 ¶1996) III 23.2) Amoris Laetitia(§64)Dei Verbum(§4)Dominum Et Vivificantem(§52)Evangelium Vitae(§37)Fides Et Ratio(§11)Gaudium et Spes(§22)Laudato si’(§99)Marialis Cultus(§12)Mulieris Dignitatem(§19)Mystici Corporis Christi(§12)Pastores Dabo Vobis(§46)Redemptor Hominis(§18§20) Redemptoris Missio(§20)Verbum Domini(§5§49 §50 §51) - v. 13 CCC(¶496
¶505 Summa (LA)(III 27.1¶526 ¶706 ¶1996) III 28.1) Amoris Laetitia(§64)Dei Verbum(§4)Dominum Et Vivificantem(§52)Evangelica Testificatio(§11)Evangelium Vitae(§37)Fides Et Ratio(§11)Laudato si’(§99)Marialis Cultus(§12)Presbyterorum Ordinis(§16)Sacerdotalis Caelibatus(§26)Verbum Domini(§5§50) - v. 14 CCC(¶423
¶445 Compendio(83¶454 ¶461 ¶594 ¶705 ¶1996 ¶2466) 86) Summa (LA)(I-II 108.1III 1.3 Ad Gentes(§3)Ad Petri Cathedram(§4)Africae Munus(§160)Amoris Laetitia(§64)Catechesi Tradendae(§5III 1.5 III 5.3 III 6.3 III 6.6 III 7.7 III 7.9 III 7.10 III 7.12 III 8.1 III 10.4 III 15.3 III 16.6 III 23.4 III 26.2 III 27.5 III 34.1 III 34.2 III 49.6 III 59.2 III 59.3 III 69.5 III 72.1) §73) Dei Verbum(§2§4 Dominum Et Vivificantem(§50§17) §52) Ecclesia In Africa(§60)Ecclesia In Asia(§5)Ecclesia In Oceania(§36)Evangelium Vitae(§3)Fides Et Ratio(§9§11 Gaudete Et Exsultate(§135)Haurietis Aquas(§8§34) §17 Laudato si’(§99)Lumen Fidei(§30)Marialis Cultus(§12)Mediator Dei(§15§30) §17 Mulieris Dignitatem(§3)Mysterium Fidei(§8§24) §67 Mystici Corporis Christi(§21§68 §69) §47 Novo Millennio Ineunte(§20§48) §22) Pastores Dabo Vobis(§72)Redemptor Hominis(§1§18) Redemptoris Custos(§15)Redemptoris Mater(§1§20) Redemptoris Missio(§6)Sacrae Laudis(§6)Sacramentum Caritatis(§35§45) Sempiternus Rex Christus(§37)Spe Salvi(§49)Tertio Millennio Adveniente(§3)Verbum Domini(§1§5 Veritatis Splendor(§2)Vita Consecrata(§75)§6 §7 §11 §20 §32 §50 §56 §80 §90) - v. 15 CCC(¶1996)Amoris Laetitia(§64)Dei Verbum(§4)Fides Et Ratio(§11
§34) Laudato si’(§99)Marialis Cultus(§12)Mystici Corporis Christi(§21§47 Verbum Domini(§5)§48) - v. 16 CCC(¶423
¶504 Summa (LA)(II-II 176.1¶1996) III 1.6 Amoris Laetitia(§64)Catechesi Tradendae(§53)Dei Verbum(§4)Fides Et Ratio(§11III 2.11 III 6.3 III 7.1 III 8.1 III 8.5 III 19.4 III 24.3 III 27.5 III 39.6 III 53.3 III 59.3 III 64.4 III 69.4 III 69.5 Suppl 76.1) §34) Haurietis Aquas(§9§18 Incarnationis Mysterium(§1)Laudato si’(§99)Marialis Cultus(§12)Mystici Corporis Christi(§21§33) §47 Redemptor Hominis(§18)Redemptoris Missio(§6)Ut Unum Sint(§41)Verbum Domini(§5§48) §90) - v. 17 CCC(¶1996
¶2787) Summa (LA)(I 73.1I-II 98.1 Amoris Laetitia(§64)Dei Verbum(§2I-II 98.3 I-II 112.1 II-II 14.2 III 2.11 III 27.5 III 38.3 III 61.4 III 79.1) §4) Fides Et Ratio(§11)Haurietis Aquas(§9§18 Laudato si’(§99)Lebanon(§36)Marialis Cultus(§12)Octobri Mense(§4§33) §12) Verbum Domini(§5§90) Veritatis Splendor(§23) - v. 18 CCC(¶151
¶454 Summa (LA)(I 12.1¶473 ¶1996) I 33.3 Amoris Laetitia(§64)Dei Verbum(§4)Dilexi Te(§18)Dilexit Nos(§74)Dives In Misericordia(§1I 41.3 I 88.3 Suppl 92.1) §2) Divinum Illud Munus(§3)Ecclesia In Europa(§16§19) Evangelii Gaudium(§267)Fides Et Ratio(§11§34) Laudato si’(§99)Lumen Fidei(§18)Marialis Cultus(§12)Mystici Corporis Christi(§22§49 Redemptor Hominis(§18§50) §19 Redemptoris Missio(§5§20) §6) Rosarium Virginis Mariae(§32)Tertio Millennio Adveniente(§6)Verbum Domini(§5§14 §54 §89 §90) - v. 19 CCC(¶575)Amoris Laetitia(§64)Sacramentum Caritatis(§9)
- v. 20 Amoris Laetitia(§64)
- v. 21 Amoris Laetitia(§64)
- v. 22 Amoris Laetitia(§64)Gaudium et Spes(§22)
- v. 23 CCC(¶719)Summa (LA)(III 38.2)Amoris Laetitia(§64)
- v. 24 Amoris Laetitia(§64)
- v. 25 Amoris Laetitia(§64)
- v. 26 Amoris Laetitia(§64)Reconciliatio Et Paenitentia(§27)
- v. 27 Amoris Laetitia(§64)Evangelium Vitae(§25)
- v. 28 Amoris Laetitia(§64)
- v. 29 CCC(¶408
¶523 Compendio(105)Summa (LA)(I-II 82.2¶536 ¶608 ¶613 ¶1137 ¶1505) I-II 103.2 Amoris Laetitia(§64)Dominicae Cenae(§11)Dominum Et Vivificantem(§19)Haurietis Aquas(§9III 1.4 III 22.3 III 28.1 III 31.8 III 37.3) §18 Indulgentiarum Doctrina(§5)Reconciliatio Et Paenitentia(§29)Sacramentum Caritatis(§9)Salvifici Doloris(§15§32) §17) Spe Salvi(§36)Summi Pontificatus(§3)Tertio Millennio Adveniente(§19) - v. 30 Amoris Laetitia(§64)
- v. 31 CCC(¶438
¶486) Summa (LA)(III 36.4III 38.1 III 38.5 III 64.4) - v. 32 CCC(¶486
¶536 ¶713) - v. 33 CCC(¶486
¶536 Compendio(141)Summa (LA)(I 36.2¶713 ¶719 ¶1286) III 38.2 Dominum Et Vivificantem(§19)Reconciliatio Et Paenitentia(§27)III 39.1 III 64.3 III 64.5 III 66.5 III 66.9 III 67.4) - v. 34 CCC(¶486
¶713 Summa (LA)(II-II 2.7)Dominum Et Vivificantem(§19)¶719 ¶1286) - v. 35 CCC(¶719)Summa (LA)(III 43.3)Quaestiones(Becoming Catholic as an adult)Pastores Dabo Vobis(§34)
- v. 36 CCC(¶608
¶719) Quaestiones(Becoming Catholic as an adult)Pastores Dabo Vobis(§13§34) - v. 37 Summa (LA)(III 38.6)Quaestiones(Becoming Catholic as an adult)Lumen Fidei(§30)Pastores Dabo Vobis(§34
§46) - v. 38 Quaestiones(Becoming Catholic as an adult)Ecclesia In America(§9
§68) Pastores Dabo Vobis(§34§46) - v. 39 Summa (LA)(II-II 2.7)Quaestiones(Becoming Catholic as an adult)Christus Vivit(§153)Ecclesia In America(§9
§68) Evangelii Gaudium(§13)Pastores Dabo Vobis(§34§46) Vita Consecrata(§64) - v. 40 Pastores Dabo Vobis(§34)
- v. 41 Evangelii Gaudium(§120)Pastores Dabo Vobis(§34
§38 §46) - v. 42 Quaestiones(The Pope)Pastores Dabo Vobis(§34
§38 §46) - v. 43 CCC(¶878)Redemptor Hominis(§18
§21) Redemptoris Mater(§20) - v. 45 Evangelium Vitae(§103)Redemptoris Custos(§9)
- v. 48 Dilexit Nos(§40)Evangelii Gaudium(§264)
- v. 51 Deus Caritas Est(§3
§7) - v. 52 Reconciliatio Et Paenitentia(§7)
- v. 54 Verbum Domini(§12)
- v. 73 Evangelica Testificatio(§11)