Evangelium secundum Ioannem 10
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 “ Amen, amen dico vobis: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro; 2 qui autem intrat per ostium, pastor est ovium. 3 Huic ostiarius aperit, et oves vocem eius audiunt, et proprias oves vocat nominatim et educit eas. 4 Cum proprias omnes emiserit, ante eas vadit, et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem eius; 5 alienum autem non sequentur, sed fugient ab eo, quia non noverunt vocem alienorum ”. 6 Hoc proverbium dixit eis Iesus; illi autem non cognoverunt quid esset, quod loquebatur eis. 7 Dixit ergo iterum Iesus: “ Amen, amen dico vobis: Ego sum ostium ovium. 8 Omnes, quotquot venerunt ante me, fures sunt et latrones, sed non audierunt eos oves. 9 Ego sum ostium; per me, si quis introierit, salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet. 10 Fur non venit, nisi ut furetur et mactet et perdat; ego veni, ut vitam habeant et abundantius habeant. 11 Ego sum pastor bonus; bonus pastor animam suam ponit pro ovibus; 12 mercennarius et, qui non est pastor, cuius non sunt oves propriae, videt lupum venientem et dimittit oves et fugit — et lupus rapit eas et dispergit — 13 quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibus. 14 Ego sum pastor bonus et cognosco meas, et cognoscunt me meae, 15 sicut cognoscit me Pater, et ego cognosco Patrem; et animam meam pono pro ovibus. 16 Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient et fient unus grex, unus pastor. 17 Propterea me Pater diligit, quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. 18 Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meipso. Potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo ”. 19 Dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos. 20 Dicebant autem multi ex ipsis: “ Daemonium habet et insanit! Quid eum auditis? ”. 21 Alii dicebant: “ Haec verba non sunt daemonium habentis! Numquid daemonium potest caecorum oculos aperire? ”. 22 Facta sunt tunc Encaenia in Hierosolymis. Hiems erat; 23 et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis. 24 Circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei: “ Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam! ”. 25 Respondit eis Iesus: “ Dixi vobis, et non creditis; opera, quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me. 26 Sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis. 27 Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me; 28 et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea. 29 Pater meus quod dedit mihi, maius omnibus est, et nemo potest rapere de manu Patris. 30 Ego et Pater unum sumus ”. 31 Sustulerunt iterum lapides Iudaei, ut lapidarent eum. 32 Respondit eis Iesus: “ Multa opera bona ostendi vobis ex Patre; propter quod eorum opus me lapidatis? ”. 33 Responderunt ei Iudaei: “ De bono opere non lapidamus te sed de blasphemia, et quia tu, homo cum sis, facis teipsum Deum ”. 34 Respondit eis Iesus: “ Nonne scriptum est in lege vestra: “Ego dixi: Dii estis?”. 35 Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura, 36 quem Pater sanctificavit et misit in mundum, vos dicitis: “Blasphemas!”, quia dixi: Filius Dei sum? 37 Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi; 38 si autem facio, et si mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis et sciatis quia in me est Pater, et ego in Patre ”. 39 Quaerebant ergo iterum eum prehendere; et exivit de manibus eorum. 40 Et abiit iterum trans Iordanem in eum locum, ubi erat Ioannes baptizans primum, et mansit illic. 41 Et multi venerunt ad eum et dicebant: “ Ioannes quidem signum fecit nullum; omnia autem, quaecumque dixit Ioannes de hoc, vera erant ”. 42 Et multi crediderunt in eum illic.
Ubi affertur 395
- Hoc caput Fulgens Corona(§44)Redemptoris Missio(§89)
- v. 1 CCC(¶754
¶764) Ad Apostolorum Principis(§27§42) Evangelii Nuntiandi(§61)Haurietis Aquas(§9)Laborem Exercens(§26)Lumen Gentium(§6)Mystici Corporis Christi(§16§36 Redemptoris Missio(§89)§37) - v. 2 CCC(¶754
¶764) Evangelii Nuntiandi(§61)Haurietis Aquas(§9)Laborem Exercens(§26)Lumen Gentium(§6)Mystici Corporis Christi(§16§36 §37) - v. 3 CCC(¶754
¶764 Christifideles Laici(§58¶2158 ¶2167) §68) Evangelii Nuntiandi(§61)Haurietis Aquas(§9)Laborem Exercens(§26)Lumen Fidei(§30)Lumen Gentium(§6)Mystici Corporis Christi(§16§36 Pastores Dabo Vobis(§22)Pastores Gregis(§1)Sacra Virginitas(§41)§37) - v. 4 CCC(¶754
¶764 Ad Apostolorum Principis(§42)Evangelii Nuntiandi(§61)Haurietis Aquas(§9)Laborem Exercens(§26)Lumen Fidei(§30)Lumen Gentium(§6)Mystici Corporis Christi(§16¶1829) §36 Pastores Gregis(§66)Princeps Pastorum(§15§37) §28 §31) - v. 5 CCC(¶754
¶764) Ad Apostolorum Principis(§27§42) Evangelii Nuntiandi(§61)Haurietis Aquas(§9)Laborem Exercens(§26)Lumen Fidei(§30)Lumen Gentium(§6)Mystici Corporis Christi(§16§36 §37) - v. 6 CCC(¶754
¶764) Evangelii Nuntiandi(§61)Haurietis Aquas(§9)Laborem Exercens(§26)Lumen Gentium(§6)Mystici Corporis Christi(§16§36 §37) - v. 7 CCC(¶754
¶764) Summa (LA)(Suppl 17.1)Evangelica Testificatio(§23)Evangelii Nuntiandi(§61)Haurietis Aquas(§9)Incarnationis Mysterium(§8)Laborem Exercens(§26)Lumen Gentium(§6)Mystici Corporis Christi(§16§36 Spes Non Confundit(§1)§37) - v. 8 CCC(¶754
¶764) Evangelii Nuntiandi(§61)Haurietis Aquas(§9)Laborem Exercens(§26)Lumen Gentium(§6)Mystici Corporis Christi(§16§36 §37) - v. 9 CCC(¶754
¶764) Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(16) Summa (LA)(Suppl 90.2)Ecclesia In Medio Oriente(§9)Evangelii Nuntiandi(§61)Haurietis Aquas(§9)Laborem Exercens(§26)Lumen Gentium(§6)Mystici Corporis Christi(§36§37) Princeps Pastorum(§28§31) Spes Non Confundit(§1) - v. 10 CCC(¶754
¶764) Summa (LA)(III 50.1III 55.5) Christus Vivit(§128)Ecclesia In Asia(§2§8 Ecclesia In Europa(§21)Ecclesia In Oceania(§30)Editae Saepe(§29)Evangelii Gaudium(§75)Evangelii Nuntiandi(§61)Evangelium Vitae(§1§50) §28 Haurietis Aquas(§9)Humani Generis Redemptionem(§102)Immortale Dei(§5§29 §102) §8 Laborem Exercens(§26)Lumen Gentium(§6)Magnifica Humanitas(§11)Mystici Corporis Christi(§36§14) §37) Pastor Bonus(§14)Pastores Dabo Vobis(§13)Princeps Pastorum(§28§31) Redemptor Hominis(§6§22) Redemptoris Missio(§31)Spe Salvi(§27)Summi Pontificatus(§11)Verbum Domini(§2§23) Vitae Mysterium(§2) - v. 11 CCC(¶553
¶754 Summa (LA)(II-II 185.4)Africae Munus(§167)Apostolos Suos(§12)Christifideles Laici(§21¶764) §31) Ecclesia In America(§28)Editae Saepe(§38)Evangelii Nuntiandi(§61)Haurietis Aquas(§9)Laborem Exercens(§26)Lebanon(§27)Lumen Gentium(§6§27) Mystici Corporis Christi(§36§37) Pastor Bonus(§1)Pastores Dabo Vobis(§1§13 Pastores Gregis(§42)Presbyterorum Ordinis(§3§22 §40 §49 §64 §65) §5 Princeps Pastorum(§15§13) §28 Satis Cognitum(§32)Ut Unum Sint(§94)Veritatis Splendor(§19)§31) - v. 12 CCC(¶754
¶764) Summa (LA)(I-II 113.5II-II 185.5) Africae Munus(§167)Evangelii Nuntiandi(§61)Haurietis Aquas(§9)Laborem Exercens(§26)Lumen Gentium(§6)Mystici Corporis Christi(§36§37) Pastores Dabo Vobis(§13)Ut Unum Sint(§94)Veritatis Splendor(§19) - v. 13 CCC(¶754
¶764) Africae Munus(§167)Evangelii Nuntiandi(§61)Haurietis Aquas(§9)Laborem Exercens(§26)Lumen Gentium(§6)Mystici Corporis Christi(§36§37) Pastores Dabo Vobis(§13)Ut Unum Sint(§94)Veritatis Splendor(§19) - v. 14 CCC(¶754
¶764) Africae Munus(§167)Evangelii Nuntiandi(§61)Haurietis Aquas(§9)Laborem Exercens(§26)Lumen Gentium(§6)Mystici Corporis Christi(§36§37) Pastor Bonus(§1)Pastores Dabo Vobis(§13§22) Perfectae Caritatis(§14)Presbyterorum Ordinis(§3)Princeps Pastorum(§15§28) Sacra Virginitas(§41§43) Sacramentum Caritatis(§23)Ut Unum Sint(§94)Veritatis Splendor(§19)Vita Consecrata(§16) - v. 15 CCC(¶754
¶764) Summa (LA)(II-II 184.5)Africae Munus(§167)Ecclesia de Eucharistia(§13)Evangelica Testificatio(§23)Evangelii Nuntiandi(§61)Evangelium Vitae(§47)Gaudete In Domino(§24)Haurietis Aquas(§9)Laborem Exercens(§26)Lumen Gentium(§6)Mystici Corporis Christi(§36§37) Pastores Dabo Vobis(§13§49) Perfectae Caritatis(§14)Presbyterorum Ordinis(§3)Redemptoris Missio(§49)Sacramentum Caritatis(§23)Ut Unum Sint(§94)Veritatis Splendor(§19) - v. 16 CCC(¶60
¶754 Summa (LA)(III 35.8)Ad Catholici Sacerdotii(§37¶764) §42) Ad Petri Cathedram(§32§60) Aeterna Dei Sapientia(§29)Africae Munus(§167)Evangelica Testificatio(§23)Evangelii Nuntiandi(§61)Evangelii Praecones(§3§16) Evangelium Vitae(§47)Fulgens Corona(§39)Haurietis Aquas(§9)Laborem Exercens(§26)Mortalium Animos(§8)Mystici Corporis Christi(§36§37) Paenitentiam Agere(§13§25) Pastores Dabo Vobis(§13§22 Pastores Gregis(§42§23) §66) Perfectae Caritatis(§14)Presbyterorum Ordinis(§3)Princeps Pastorum(§2§5) Redemptor Hominis(§1§6) Redemptoris Missio(§49)Sacrosanctum Concilium(§2)Satis Cognitum(§44)Ut Unum Sint(§94)Veritatis Splendor(§19) - v. 17 CCC(¶606
¶614 Compendio(130)Summa (LA)(III 5.4)Africae Munus(§167)Dominicae Cenae(§8)Ecclesia de Eucharistia(§13)Evangelica Testificatio(§23)Evangelium Vitae(§47)Gaudete In Domino(§24)Haurietis Aquas(§9)Mystici Corporis Christi(§36¶649 ¶764) §37) Perfectae Caritatis(§14)Redemptionis Donum(§13)Ut Unum Sint(§94) - v. 18 CCC(¶609
¶614 Summa (LA)(III 5.3¶649 ¶764) III 47.1 Africae Munus(§167)Ecclesia de Eucharistia(§13)Evangelica Testificatio(§23)Lebanon(§27)Mystici Corporis Christi(§36III 47.2 III 50.3 III 53.4) §37) Perfectae Caritatis(§14)Redemptionis Donum(§13)Ut Unum Sint(§94) - v. 19 CCC(¶595
¶596 ¶764) - v. 20 CCC(¶574
¶595 ¶764) - v. 21 CCC(¶595
¶764) - v. 22 CCC(¶583)
- v. 23 CCC(¶583)
- v. 25 CCC(¶548
¶582) - v. 27 Summa (LA)(I-II 108.4)Satis Cognitum(§44)
- v. 28 Dominum Et Vivificantem(§37)
- v. 30 CCC(¶590)Summa (LA)(I 39.2
III 17.1) Dilexit Nos(§72)Sempiternus Rex Christus(§37)Vita Consecrata(§16§22) - v. 31 CCC(¶548
¶574) - v. 32 CCC(¶548)
- v. 33 CCC(¶548
¶574 ¶589 ¶594) - v. 34 CCC(¶548)
- v. 35 CCC(¶548)Spiritus Paraclitus(§29
§31) Verbum Domini(§40) - v. 36 CCC(¶437
¶444 Summa (LA)(III 34.1)Ad Gentes(§3)Dominicae Cenae(§8)Lumen Gentium(§28)Presbyterorum Ordinis(§2¶548 ¶591 ¶1562) §4 Vita Consecrata(§22§12) §72) - v. 37 CCC(¶548
¶582 Satis Cognitum(§13)¶591) - v. 38 CCC(¶548
¶582 Summa (LA)(I 39.2¶591) III 43.1) Novo Millennio Ineunte(§24)Satis Cognitum(§13) - v. 41 Summa (LA)(III 27.5
III 38.2)