Evangelium secundum Ioannem 15
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est. 2 Omnem palmitem in me non ferentem fructum tollit eum; et omnem, qui fert fructum, purgat eum, ut fructum plus afferat. 3 Iam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis. 4 Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis. 5 Ego sum vitis, vos palmites. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere. 6 Si quis in me non manserit, missus est foras sicut palmes et aruit; et colligunt eos et in ignem mittunt, et ardent. 7 Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis, petite, et fiet vobis. 8 In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum multum afferatis et efficiamini mei discipuli. 9 Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos; manete in dilectione mea. 10 Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione. 11 Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur. 12 Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos; 13 maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis. 14 Vos amici mei estis, si feceritis, quae ego praecipio vobis. 15 Iam non dico vos servos, quia servus nescit quid facit dominus eius; vos autem dixi amicos, quia omnia, quae audivi a Patre meo, nota feci vobis. 16 Non vos me elegistis, sed ego elegi vos et posui vos, ut vos eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat, ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. 17 Haec mando vobis, ut diligatis invicem. 18 Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit. 19 Si de mundo essetis, mundus, quod suum est, diligeret; quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. 20 Mementote sermonis, quem ego dixi vobis: Non est servus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt. 21 Sed haec omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum, qui misit me. 22 Si non venissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo. 23 Qui me odit et Patrem meum odit. 24 Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent; nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum. 25 Sed ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: “Odio me habuerunt gratis”. 26 Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me; 27 sed et vos testimonium perhibetis, quia ab initio mecum estis.
Ubi affertur 422
- Hoc caput Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(39)Ad Sinarum Gentem(§25)Catechesi Tradendae(§10)Ecclesia In Europa(§34)Sacerdotalis Caelibatus(§22
§59) - v. 1 CCC(¶755
¶1108 Summa (LA)(III 74.5)Christifideles Laici(§8¶1988) §18 Deus Caritas Est(§19)Ecclesia In Europa(§21§25 §28 §57 §67) §22) Ecclesiam Suam(§15§37) Laborem Exercens(§26)Lumen Gentium(§6)Mystici Corporis Christi(§31§67) Pastores Dabo Vobis(§46) - v. 2 CCC(¶755
¶1108 Christifideles Laici(§8¶1988) §18 Ecclesia In Asia(§24)Ecclesia In Europa(§21§25 §28 §32 §42 §57 §67) §22) Lebanon(§16)Lumen Gentium(§6)Mystici Corporis Christi(§31§67) - v. 3 CCC(¶517
¶755 Summa (LA)(III 60.6)Christifideles Laici(§8¶1108 ¶1988) §18 Ecclesia In Europa(§21§25 §28) §22) Lumen Gentium(§6)Mystici Corporis Christi(§31§67) - v. 4 CCC(¶755
¶787 Quaestiones(Faith and works)Apostolicam Actuositatem(§4)Christifideles Laici(§8¶1108 ¶1988) §17 Christus Vivit(§154)Dilexit Nos(§43)Ecclesia de Eucharistia(§22)Ecclesia In Europa(§21§18 §25 §27 §28) §22) Lumen Gentium(§6)Mediator Dei(§114§128 Mystici Corporis Christi(§31§160) §67) Novo Millennio Ineunte(§32)Pastores Dabo Vobis(§46) - v. 5 CCC(¶308
¶737 Summa (LA)(I-II 6.1¶755 ¶787 ¶859 ¶864 ¶1108 ¶1694 ¶2074 ¶2732) I-II 109.6 Quaestiones(Faith and works)Ad Petri Cathedram(§52II-II 156.2) §100) Apostolicam Actuositatem(§4)Caritas In Veritate(§78)Christifideles Laici(§8§12 Ecclesia In America(§29§17 §18 §25 §27 §28 §31 §32 §41 §42 §57 §67) §33 Ecclesia In Asia(§24)Ecclesia In Europa(§21§34) §22) Evangelii Gaudium(§279)Evangelium Vitae(§79)Indulgentiarum Doctrina(§4)Lebanon(§35)Lumen Gentium(§6)Mater et Magistra(§237§257 Menti Nostrae(§16)Mystici Corporis Christi(§19§259) §23 Novo Millennio Ineunte(§38)Pastores Dabo Vobis(§14§31 §43 §44 §50 §51 §67) §46) Pastores Gregis(§57)Redemptor Hominis(§22)Redemptoris Custos(§28§30) Redemptoris Missio(§77)Rosarium Virginis Mariae(§15)Sacerdotii Nostri Primordia(§39§60) Sacrosanctum Concilium(§86) - v. 6 CCC(¶1108)Christifideles Laici(§57
§67) Ecclesia In Europa(§21§22) - v. 7 CCC(¶1108
¶2615) Ecclesia In Europa(§21§22) Sacramentum Caritatis(§12) - v. 8 CCC(¶737
¶1108) Dilexit Nos(§163)Ecclesia In Europa(§21§22) Evangelii Gaudium(§267) - v. 9 CCC(¶1108
¶1823 Quaestiones(What the Church means by love)Dilexit Nos(§1)Ecclesia In Asia(§13)Ecclesia In Europa(§21¶1824) §22) Mystici Corporis Christi(§33§72 Veritatis Splendor(§22)§73) - v. 10 CCC(¶1108
¶1824) Quaestiones(What the Church means by love)Dies Domini(§69)Ecclesia In Europa(§21§22) Mystici Corporis Christi(§33§72 Quas Primas(§13)Veritatis Splendor(§24)§73) - v. 11 CCC(¶1108)Summa (LA)(I-II 55.4
II-II 28.3) Quaestiones(What the Church means by love)Dies Domini(§69)Ecclesia de Eucharistia(§18)Ecclesia In Europa(§21§22) Evangelii Gaudium(§5)Gaudete Et Exsultate(§124)Veritatis Gaudium(§1) - v. 12 CCC(¶459
¶1108 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(580)Summa (LA)(I-II 68.1¶1823 ¶1970 ¶2074) II-II 16.1 Quaestiones(What the Church means by loveII-II 22.1) Being gay and Catholic) Amoris Laetitia(§306)C’est la confiance(§31)Dies Domini(§69)Dilexit Nos(§1)Ecclesia In Asia(§13)Ecclesia In Europa(§21§22) Evangelii Gaudium(§161)Haurietis Aquas(§60)Lumen Gentium(§40)Pastores Dabo Vobis(§49)Princeps Pastorum(§6§10) Redemptoris Missio(§15)Summi Pontificatus(§31§32) Veritatis Splendor(§20) - v. 13 CCC(¶363
¶609 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(196)Summa (LA)(II-II 26.5¶614 ¶1108) II-II 124.2 Quaestiones(The Church’s recordII-II 124.3 II-II 184.2 II-II 184.5 III 66.12) Being gay and Catholic Africae Munus(§52)Amoris Laetitia(§27Organ donation) §102) Deus Caritas Est(§19)Dilexi Te(§61)Ecclesia In America(§30)Ecclesia In Europa(§21§22) Ecclesia In Medio Oriente(§63)Evangelium Vitae(§49§51 Gaudium et Spes(§32)Haurietis Aquas(§20§86) §38 Lebanon(§27)Lumen Fidei(§16)Lumen Gentium(§42)Mulieris Dignitatem(§25)Pastores Dabo Vobis(§64§73) §65) Redemptoris Missio(§15)Sacerdotalis Caelibatus(§24)Sacramentum Caritatis(§1)Sollicitudo Rei Socialis(§48)Verbum Domini(§12)Veritatis Splendor(§20§50 §87) - v. 14 CCC(¶142
¶1108) Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(13)Quaestiones(Being gay and Catholic)Dei Verbum(§2)Dominum Et Vivificantem(§34)Ecclesia de Eucharistia(§22)Ecclesia In Europa(§21§22) Ecclesia In Medio Oriente(§63)Fides Et Ratio(§10)Indulgentiarum Doctrina(§2)Marialis Cultus(§39)Pastores Dabo Vobis(§47)Veritatis Splendor(§119)Vita Consecrata(§94) - v. 15 CCC(¶142
¶1108 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(13¶1972 ¶2347) 29) Summa (LA)(II-II 23.1II-II 172.4) Quaestiones(Being gay and Catholic)Catechesi Tradendae(§10)Christus Dominus(§16)Christus Vivit(§153)Dei Verbum(§2)Dilexit Nos(§1§34) Dominum Et Vivificantem(§34)Ecclesia In Europa(§21§22) Ecclesia In Medio Oriente(§63)Fides Et Ratio(§10)Indulgentiarum Doctrina(§2)Lumen Gentium(§28)Mystici Corporis Christi(§11§26 Pastores Dabo Vobis(§46§27) §47) Sacerdotalis Caelibatus(§22§59) Sacerdotii Nostri Primordia(§6§7) Vita Consecrata(§94) - v. 16 CCC(¶434
¶737 Catechesi Tradendae(§10)Christifideles Laici(§32¶1108 ¶2615 ¶2745 ¶2815) §42) Christus Vivit(§153)Ecclesia In Europa(§21§22) Ecclesia In Oceania(§48)Evangelii Nuntiandi(§66)Haerent Animo(§4)Ordinatio Sacerdotalis(§2)Pastores Dabo Vobis(§36)Redemptionis Donum(§6)Sacerdotalis Caelibatus(§59)Vita Consecrata(§17§22 §25) - v. 17 CCC(¶1108
¶2745) Ecclesia In Europa(§21§22) - v. 18 Quaestiones(Persecution)Sacerdotalis Caelibatus(§59)Salvifici Doloris(§25)
- v. 19 CCC(¶675)Summa (LA)(II-II 188.2)Quaestiones(Persecution)Africae Munus(§71)Evangelium Vitae(§82)Salvifici Doloris(§25)Veritatis Splendor(§22)
- v. 20 CCC(¶530
¶675 Quaestiones(Persecution)Ecclesiae Fastos(§38)Evangelii Praecones(§2¶765) §12) Meminisse Iuvat(§14§24) Orientales Ecclesias(§17)Sacerdotalis Caelibatus(§59)Salvifici Doloris(§25)Verbum Domini(§97§98) - v. 21 Quaestiones(Persecution)Salvifici Doloris(§25)
- v. 22 Summa (LA)(II-II 5.2
II-II 10.1 II-II 10.3 III 47.5 III 86.3) - v. 24 Summa (LA)(II-II 34.1
III 43.4 Sacramentum Caritatis(§31)Satis Cognitum(§13)III 47.5) - v. 25 Summa (LA)(II-II 16.1)Dominum Et Vivificantem(§41)
- v. 26 CCC(¶244
¶248 Compendio(47)Summa (LA)(I 27.3¶263 ¶692 ¶719 ¶729 ¶1433 ¶2671) I 36.2) Catechesi Tradendae(§72)Dominum Et Vivificantem(§5§8 Ecclesia In Asia(§17)Lebanon(§38)Novo Millennio Ineunte(§17)Redemptor Hominis(§1§22 §25 §41) §2) Redemptoris Mater(§25)Redemptoris Missio(§42)Rosarium Virginis Mariae(§14)Sacramentum Caritatis(§12)Satis Cognitum(§14)Verbum Domini(§15)Vicesimus Quintus Annus(§14) - v. 27 Catechesi Tradendae(§72)Dominum Et Vivificantem(§5)Ecclesia In Asia(§17)Novo Millennio Ineunte(§17)Redemptor Hominis(§2)Redemptoris Missio(§42)Satis Cognitum(§14)
- v. 133 Evangelium Vitae(§51)
- v. 1415 Dei Verbum(§2)Indulgentiarum Doctrina(§2)