Evangelium secundum Ioannem 17
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 Haec locutus est Iesus; et, sublevatis oculis suis in caelum, dixit: “ Pater, venit hora: clarifica Filium tuum, ut Filius clarificet te, 2 sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam aeternam. 3 Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum et, quem misisti, Iesum Christum. 4 Ego te clarificavi super terram; opus consummavi, quod dedisti mihi, ut faciam; 5 et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum claritate, quam habebam, priusquam mundus esset, apud te. 6 Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo. Tui erant, et mihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt. 7 Nunc cognoverunt quia omnia, quae dedisti mihi, abs te sunt, 8 quia verba, quae dedisti mihi, dedi eis; et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu me misisti. 9 Ego pro eis rogo; non pro mundo rogo, sed pro his, quos dedisti mihi, quia tui sunt; 10 et mea omnia tua sunt, et tua mea; et clarificatus sum in eis. 11 Et iam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, ut sint unum sicut nos. 12 Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, et custodivi, et nemo ex his periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur. 13 Nunc autem ad te venio et haec loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis. 14 Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus odio eos habuit, quia non sunt de mundo, sicut ego non sum de mundo. 15 Non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos ex Malo. 16 De mundo non sunt, sicut ego non sum de mundo. 17 Sanctifica eos in veritate; sermo tuus veritas est. 18 Sicut me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum; 19 et pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate. 20 Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me, 21 ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint; ut mundus credat quia tu me misisti. 22 Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi illis, ut sint unum, sicut nos unum sumus; 23 ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum; ut cognoscat mundus, quia tu me misisti et dilexisti eos, sicut me dilexisti. 24 Pater, quod dedisti mihi, volo, ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi. 25 Pater iuste, et mundus te non cognovit; ego autem te cognovi, et hi cognoverunt quia tu me misisti; 26 et notum feci eis nomen tuum et notum faciam, ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis ”.
Ubi affertur 483
- Hoc caput CCC(¶2604
¶2746 Christifideles Laici(§64)Dominum Et Vivificantem(§59)Ecclesiam Suam(§49¶2758) §62) Mysterium Fidei(§8)Sacerdotalis Caelibatus(§32)Saeculo Exeunte Octavo(§46) - v. 1 CCC(¶730
¶1085 Summa (LA)(III 21.3¶2750) III 83.4) Ad Gentes(§7)Dei Verbum(§2)Gaudete In Domino(§27)Pastores Dabo Vobis(§42)Redemptoris Mater(§21)Sacramentum Caritatis(§35) - v. 2 CCC(¶2750
¶2751) Dei Verbum(§2)Mystici Corporis Christi(§21§47 Pastores Dabo Vobis(§42)§48) - v. 3 CCC(¶217
¶684 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(122)Summa (LA)(I 10.3¶1721 ¶1996 ¶2751) I 12.4 Ad Catholici Sacerdotii(§65I 12.6 I 31.4 I-II 3.2 I-II 3.4 I-II 114.4 II-II 1.8 II-II 24.12 III 9.2 III 59.5 Suppl 90.3) §72) Apostolicam Actuositatem(§3)Dei Verbum(§2)Dominum Et Vivificantem(§8)Ecclesia In Africa(§77)Ecclesia In Asia(§18)Evangelium Vitae(§37)Gaudete Et Exsultate(§170)Lebanon(§36)Magnae Dei Matris(§5)Mit Brennender Sorge(§18)Mystici Corporis Christi(§32§70 Pastores Dabo Vobis(§42)Reconciliatio Et Paenitentia(§17)Redemptoris Missio(§23)Sacrosanctum Concilium(§9)Spe Salvi(§27)Tertio Millennio Adveniente(§49)Vicesimus Quintus Annus(§7)§71) - v. 4 CCC(¶767
¶1069 Dei Verbum(§4)Dominum Et Vivificantem(§25)Fides Et Ratio(§11)Laborem Exercens(§27)Lumen Gentium(§4)Pastores Dabo Vobis(§42)Redemptoris Missio(§23)Sacerdotalis Caelibatus(§19)¶2750 ¶2751) - v. 5 CCC(¶2750)Summa (LA)(I 46.1
II-II 2.8 Pastores Dabo Vobis(§42)III 83.4) - v. 6 CCC(¶589
¶2750 Summa (LA)(II-II 2.8)Pastores Dabo Vobis(§42)¶2751 ¶2812) - v. 7 CCC(¶589
¶2751 Pastores Dabo Vobis(§42)Vita Consecrata(§16)¶2765) - v. 8 CCC(¶589
¶2751 Catechesi Tradendae(§6)Mystici Corporis Christi(§26)Pastores Dabo Vobis(§42)Verbum Domini(§12¶2812) §90) - v. 9 CCC(¶589
¶2750 Mystici Corporis Christi(§46¶2751) §98 Pastores Dabo Vobis(§42)Vita Consecrata(§18)§100) - v. 10 CCC(¶589
¶2750 Summa (LA)(III 48.1)Mystici Corporis Christi(§46¶2751) §98 Pastores Dabo Vobis(§42)Verbum Domini(§90)Vita Consecrata(§16)§100) - v. 11 CCC(¶589
¶2747 Summa (LA)(II-II 188.2)Ad Petri Cathedram(§47¶2749 ¶2750 ¶2751 ¶2812 ¶2815 ¶2849) §89) Aeterna Dei Sapientia(§31§74) Apostolos Suos(§1)Christifideles Laici(§54§64) Dilexit Nos(§72)Ecclesia de Eucharistia(§61)Ecclesia In Asia(§13)Ecclesia In Europa(§29§30) Ecclesiae Fastos(§37)Haerent Animo(§37)Lebanon(§12)Mystici Corporis Christi(§46§98 Optatam Totius(§5)Orientales Ecclesias(§23)Pastores Dabo Vobis(§12§100) §42) Redemptor Hominis(§6)Salvifici Doloris(§31) - v. 12 CCC(¶589
¶2750 Christifideles Laici(§54)Haerent Animo(§37)Mystici Corporis Christi(§46¶2751) §98 Pastores Dabo Vobis(§12§100) §42) - v. 13 CCC(¶589
¶2747 Christifideles Laici(§54)Dies Domini(§56)Haerent Animo(§37)Mystici Corporis Christi(§46¶2749) §98 Pastores Dabo Vobis(§42)Redemptoris Custos(§11)§100) - v. 14 CCC(¶589)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(18)Catechesi Tradendae(§6)Christifideles Laici(§54)Haerent Animo(§37)Mystici Corporis Christi(§26
§46 Pastores Dabo Vobis(§42)Presbyterorum Ordinis(§7§98 §100) §17) Sacerdotalis Caelibatus(§19) - v. 15 CCC(¶589
¶2750 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(18)Christifideles Laici(§54)Ecclesia In Europa(§32¶2850) §34) Ecclesiam Suam(§24§26 Haerent Animo(§37)Mater et Magistra(§232§32 §35 §51 §64) §253 Mystici Corporis Christi(§46§255) §98 Pastores Dabo Vobis(§42)Presbyterorum Ordinis(§3§100) §7 Redemptionis Donum(§9)Sacra Virginitas(§54)§17) - v. 16 CCC(¶589)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(18)Africae Munus(§71)Christifideles Laici(§15
§25 Ecclesia In Europa(§32§54) §34) Ecclesiam Suam(§32§35 Evangelium Vitae(§82)Haerent Animo(§37)Mystici Corporis Christi(§46§64) §98 Pastores Dabo Vobis(§42)Presbyterorum Ordinis(§3§100) §7 Sacra Virginitas(§54)§17) - v. 17 CCC(¶589
¶2466 Ad Petri Cathedram(§47¶2812 ¶2821) §89) Christifideles Laici(§54)Fides Et Ratio(§73)Haerent Animo(§37)Mystici Corporis Christi(§46§98 Pastores Dabo Vobis(§42)Verbum Domini(§80)§100) - v. 18 CCC(¶589
¶858 Apostolos Suos(§1)Christifideles Laici(§54)Dominum Et Vivificantem(§8)Mystici Corporis Christi(§11¶2812 ¶2821) §24 Pastores Dabo Vobis(§14§26 §27 §46 §53 §98 §100) §42) Redemptoris Missio(§23)Sacerdotalis Caelibatus(§32)Sacra Virginitas(§54§56) Satis Cognitum(§7)Verbum Domini(§80) - v. 19 CCC(¶589
¶611 Christifideles Laici(§54)Gaudete In Domino(§24)Mystici Corporis Christi(§46¶2747 ¶2749 ¶2812 ¶2821) §98 Pastores Dabo Vobis(§38§100) §42) Redemptionis Donum(§8)Sacerdotalis Caelibatus(§22)Saeculo Exeunte Octavo(§46)Vita Consecrata(§22) - v. 20 CCC(¶589
¶2821) Summa (LA)(III 21.4)Quaestiones(Christian division)Ad Petri Cathedram(§47§89) Aeterna Dei Sapientia(§31§74) Africae Munus(§13§106) Apostolos Suos(§1)Christifideles Laici(§54)Dilexit Nos(§156)Dominum Et Vivificantem(§59)Gaudium et Spes(§24)Mulieris Dignitatem(§7)Mysterium Fidei(§73§74 Mystici Corporis Christi(§98§75) §100) Pastores Dabo Vobis(§14§42) Redemptor Hominis(§1)Satis Cognitum(§10)Ut Unum Sint(§26) - v. 21 CCC(¶260
¶589 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(34¶820 ¶877) 70) Summa (LA)(II-II 183.2III 21.4 Quaestiones(Christian division)Ad Petri Cathedram(§32III 23.3) §47 Aeterna Dei Sapientia(§28§60 §89) §65) Africae Munus(§13§89 Apostolos Suos(§1)Christifideles Laici(§12§106) §18 Dominum Et Vivificantem(§59)Ecclesia In Africa(§77)Ecclesia In Asia(§30)Ecclesia In Europa(§28)Ecclesia In Medio Oriente(§37)Evangelii Gaudium(§99§25 §28 §31 §41 §54 §64) §244) Evangelii Nuntiandi(§76)Familiaris Consortio(§21)Fratelli Tutti(§280)Gaudete Et Exsultate(§146)Gaudium et Spes(§23§24) Lebanon(§12)Mortalium Animos(§4)Mulieris Dignitatem(§7)Mysterium Fidei(§73§74 Mystici Corporis Christi(§31§75) §46 Novo Millennio Ineunte(§48)Pacem, Dei Munus Pulcherrimum(§5)Pastores Dabo Vobis(§12§67 §98 §99 §100 §102) §14 Pastores Gregis(§64)Perfectae Caritatis(§15)Quod Auctoritate(§6)Redemptor Hominis(§1§42 §74) §6) Redemptoris Mater(§29)Redemptoris Missio(§1§23 Sacramentum Caritatis(§56)Salvifici Doloris(§31)Satis Cognitum(§10)Sempiternus Rex Christus(§44)Slavorum Apostoli(§13)Spes Non Confundit(§17)Summi Pontificatus(§80§75) §82) Tertio Millennio Adveniente(§34)Unitatis Redintegratio(§2§8) Ut Unum Sint(§9§23 Verbum Domini(§46)Veritatis Gaudium(§1)Vita Consecrata(§2§26 §96 §98) §100) - v. 22 CCC(¶260
¶589 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(34)Summa (LA)(II-II 183.2¶690 ¶877 ¶2750) III 23.3 Quaestiones(Christian division)Caritas In Veritate(§54)Christifideles Laici(§54Suppl 90.2) §64) Dominum Et Vivificantem(§59)Ecclesia In Africa(§77)Gaudium et Spes(§23§24) Mulieris Dignitatem(§7)Mystici Corporis Christi(§31§67 Pacem, Dei Munus Pulcherrimum(§5)Pastores Dabo Vobis(§14§98 §100) §42) Redemptor Hominis(§6)Redemptoris Missio(§23)Salvifici Doloris(§31)Satis Cognitum(§10)Ut Unum Sint(§26)Vita Consecrata(§100) - v. 23 CCC(¶260
¶589 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(70)Quaestiones(Christian division)Ad Petri Cathedram(§47¶877 ¶2750) §89) Aeterna Dei Sapientia(§31§74) Dominum Et Vivificantem(§8)Ecclesia In Africa(§77)Miserentissimus Redemptor(§8)Mysterium Fidei(§1§6) Mystici Corporis Christi(§31§67 Pacem, Dei Munus Pulcherrimum(§5)Pastores Dabo Vobis(§14§98 §100) §42) Presbyterorum Ordinis(§8)Redemptor Hominis(§6)Redemptoris Missio(§23)Satis Cognitum(§10)Vita Consecrata(§100) - v. 24 CCC(¶589
¶2749 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(70)Summa (LA)(III 21.4)Dilexit Nos(§73)Gaudete In Domino(§24)Pastores Dabo Vobis(§42)¶2750 ¶2751) - v. 25 CCC(¶589
¶2750 Pastores Dabo Vobis(§42)¶2751) - v. 26 CCC(¶589
¶729 Gaudete In Domino(§25)Pastores Dabo Vobis(§42)Sacerdotalis Caelibatus(§79)¶2750) - v. 78 Redemptoris Missio(§23)