Evangelium secundum Ioannem 3
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 Erat autem homo ex pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps Iudaeorum; 2 hic venit ad eum nocte et dixit ei: “ Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister; nemo enim potest haec signa facere, quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo ”. 3 Respondit Iesus et dixit ei: “ Amen, amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit desuper, non potest videre regnum Dei ”. 4 Dicit ad eum Nicodemus: “ Quomodo potest homo nasci, cum senex sit? Numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci? ”. 5 Respondit Iesus: “ Amen, amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei. 6 Quod natum est ex carne, caro est; et, quod natum est ex Spiritu, spiritus est. 7 Non mireris quia dixi tibi: Oportet vos nasci denuo. 8 Spiritus, ubi vult, spirat, et vocem eius audis, sed non scis unde veniat et quo vadat; sic est omnis, qui natus est ex Spiritu ”. 9 Respondit Nicodemus et dixit ei: “ Quomodo possunt haec fieri? ”. 10 Respondit Iesus et dixit ei: “ Tu es magister Israel et haec ignoras? 11 Amen, amen dico tibi: Quod scimus, loquimur et, quod vidimus, testamur; et testimonium nostrum non accipitis. 12 Si terrena dixi vobis, et non creditis, quomodo, si dixero vobis caelestia, credetis? 13 Et nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis. 14 Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis, 15 ut omnis, qui credit, in ipso habeat vitam aeternam ”. 16 Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. 17 Non enim misit Deus Filium in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. 18 Qui credit in eum, non iudicatur; qui autem non credit, iam iudicatus est, quia non credidit in nomen Unigeniti Filii Dei. 19 Hoc est autem iudicium: Lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem; erant enim eorum mala opera. 20 Omnis enim, qui mala agit, odit lucem et non venit ad lucem, ut non arguantur opera eius; 21 qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur eius opera, quia in Deo sunt facta. 22 Post haec venit Iesus et discipuli eius in Iudaeam terram, et illic demorabatur cum eis et baptizabat. 23 Erat autem et Ioannes baptizans in Enon iuxta Salim, quia aquae multae erant illic, et adveniebant et baptizabantur; 24 nondum enim missus fuerat in carcerem Ioannes. 25 Facta est ergo quaestio ex discipulis Ioannis cum Iudaeo de purificatione. 26 Et venerunt ad Ioannem et dixerunt ei: “ Rabbi, qui erat tecum trans Iordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum! ”. 27 Respondit Ioannes et dixit: “ Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de caelo. 28 Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: Non sum ego Christus, sed: Missus sum ante illum. 29 Qui habet sponsam, sponsus est; amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est. 30 Illum oportet crescere, me autem minui ”. 31 Qui de sursum venit, supra omnes est; qui est de terra, de terra est et de terra loquitur. Qui de caelo venit, supra omnes est; 32 et quod vidit et audivit, hoc testatur, et testimonium eius nemo accipit. 33 Qui accipit eius testimonium, signavit quia Deus verax est. 34 Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur; non enim ad mensuram dat Spiritum. 35 Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius. 36 Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.
Ubi affertur 346
- Hoc caput Summa (LA)(III 84.7)Dei Verbum(§4)Ecclesiam Suam(§69
§73) Humanae Vitae(§29)Pastores Dabo Vobis(§45)Redemptoris Mater(§51)Sacerdotalis Caelibatus(§19§24) - v. 1 CCC(¶1287)Summa (LA)(III 51.2)Amoris Laetitia(§289)Dilexit Nos(§35)Evangelii Gaudium(§269)Familiaris Consortio(§20)Gaudium et Spes(§22)
- v. 2 CCC(¶581
¶1287 Amoris Laetitia(§289)Catechesi Tradendae(§8)Dilexit Nos(§35)Evangelii Gaudium(§269)Gaudium et Spes(§22)Mystici Corporis Christi(§22¶2519) §49 §50) - v. 3 CCC(¶782)Summa (LA)(I-II 87.5
III 84.7) Amoris Laetitia(§289)Evangelii Gaudium(§269)Evangelium Vitae(§37) - v. 4 CCC(¶782)Summa (LA)(III 66.9
III 67.4 Amoris Laetitia(§289)Dominum Et Vivificantem(§37)Evangelii Gaudium(§269)III 80.10) - v. 5 CCC(¶432
¶691 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(484)Summa (LA)(I 74.3¶720 ¶728 ¶782 ¶846 ¶1215 ¶1225 ¶1238 ¶1257 ¶1262 ¶1287 ¶2790) I-II 112.1 Quaestiones(Salvation outside the Church)Ad Gentes(§7)Africae Munus(§30)Amoris Laetitia(§289)Christifideles Laici(§8III 38.6 III 39.4 III 60.5 III 65.4 III 66.2 III 66.3 III 66.7 III 66.9 III 66.10 III 68.1 III 68.2 III 68.9 III 80.1) §9 Dominum Et Vivificantem(§1)Ecclesia In Africa(§73)Evangelii Gaudium(§269)Lumen Gentium(§9§11 §25) §14) Mortalium Animos(§8)Mystici Corporis Christi(§11§26 Pastores Dabo Vobis(§12§27) §45) Redemptoris Missio(§47)Sacerdotalis Caelibatus(§19)Verbum Domini(§51)Veritatis Splendor(§25§107) - v. 6 CCC(¶691
¶728 Amoris Laetitia(§289)Evangelii Gaudium(§269)Lumen Gentium(§9)Mystici Corporis Christi(§6)Verbum Domini(§51)Veritatis Splendor(§25)¶1287) - v. 7 CCC(¶526
¶591 Africae Munus(§30)Amoris Laetitia(§289)Divinum Illud Munus(§10)Evangelii Gaudium(§269)Verbum Domini(§51)Veritatis Splendor(§25)¶691 ¶728 ¶1287) - v. 8 CCC(¶691
¶728 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(50)Summa (LA)(II-II 24.3)Amoris Laetitia(§289)Apostolicam Actuositatem(§3)Christifideles Laici(§24)Divini Illius Magistri(§48¶1287) §64) Dominum Et Vivificantem(§42§53) Evangelii Gaudium(§269)Evangelium Vitae(§77)Mediator Dei(§164§179 Mit Brennender Sorge(§23)Novo Millennio Ineunte(§56)Presbyterorum Ordinis(§3§223) §6 Redemptor Hominis(§7§13) §12) Redemptoris Missio(§20§29 Verbum Domini(§51)Veritatis Splendor(§25)§56) - v. 9 CCC(¶505)Summa (LA)(III 84.7)Amoris Laetitia(§289)Evangelii Gaudium(§269)Redemptoris Missio(§20)
- v. 10 Summa (LA)(II-II 171.6)Ad Catholici Sacerdotii(§40
§44) Amoris Laetitia(§289)Evangelii Gaudium(§269) - v. 11 Summa (LA)(III 1.6)Amoris Laetitia(§289)Evangelii Gaudium(§269)
- v. 12 Amoris Laetitia(§289)Evangelii Gaudium(§269)
- v. 13 CCC(¶423
¶440 Compendio(82)Summa (LA)(III 5.2¶661 ¶2795) III 39.5 Amoris Laetitia(§289)Evangelii Gaudium(§269)III 55.6 III 57.2) - v. 14 CCC(¶2130)Summa (LA)(III 46.1
III 46.4 Quaestiones(The saints, statues and images)Amoris Laetitia(§289)Dominum Et Vivificantem(§37)Evangelii Gaudium(§269)Evangelium Vitae(§50)Gaudium et Spes(§38)Veritatis Splendor(§14)III 46.9) - v. 15 CCC(¶2130)Summa (LA)(III 37.1)Quaestiones(The saints, statues and images)Amoris Laetitia(§289)Evangelii Gaudium(§269)Evangelium Vitae(§37
§50) Gaudium et Spes(§38)Lumen Gentium(§14)Veritatis Splendor(§14) - v. 16 CCC(¶219
¶444 Compendio(42)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(3¶454 ¶458 ¶706) 8 Summa (LA)(I 38.264) I-II 102.3 Amoris Laetitia(§289)Deus Caritas Est(§1III 1.2 III 4.5 III 32.1 III 49.4) §19) Dives In Misericordia(§7§13) Divinum Illud Munus(§6)Dominicae Cenae(§3)Dominum Et Vivificantem(§8§23 Ecclesia In America(§75)Ecclesia In Asia(§5)Ecclesia In Oceania(§16)Ecclesiam Suam(§36§49) §42 Evangelium Vitae(§2§75) §25) Gaudium et Spes(§38)Haurietis Aquas(§24§44 Lebanon(§27)Mulieris Dignitatem(§25)Mystici Corporis Christi(§12)Novo Millennio Ineunte(§56)Presbyterorum Ordinis(§11§87) §22) Reconciliatio Et Paenitentia(§29)Redemptionis Donum(§3)Redemptor Hominis(§1§7 Redemptoris Mater(§1§8 §10 §22) §36 Redemptoris Missio(§15)Sacerdotalis Caelibatus(§24)Sacramentum Caritatis(§7§37 §46 §51) §79 Salvifici Doloris(§14§84) §15 Sollicitudo Rei Socialis(§40)Tertio Millennio Adveniente(§32)Verbum Domini(§17)Veritatis Splendor(§118)§16 §25) - v. 17 CCC(¶679
¶2447) Compendio(42)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(13)Summa (LA)(III 44.3)Amoris Laetitia(§289)Dominum Et Vivificantem(§2§8 Ecclesiam Suam(§34§27 §31) §40 Gaudium et Spes(§3)Haurietis Aquas(§27§71) §55 Humanae Vitae(§29)Mulieris Dignitatem(§5)Populorum Progressio(§13§100) §23) Reconciliatio Et Paenitentia(§29)Sacramentum Caritatis(§7§79 Satis Cognitum(§7)Veritatis Splendor(§95§84) §118) - v. 18 CCC(¶432
¶444 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(102)Summa (LA)(Suppl 75.2¶454 ¶679) Suppl 89.5 Ad Gentes(§8)Amoris Laetitia(§289)Veritatis Splendor(§118)Suppl 89.6 Suppl 89.7) - v. 19 Summa (LA)(III 1.4)Amoris Laetitia(§289)Ecclesia In America(§8)
- v. 20 CCC(¶678)Summa (LA)(I-II 18.1)Amoris Laetitia(§289)Redemptor Hominis(§10)
- v. 21 CCC(¶678)Summa (LA)(I 17.1)Amoris Laetitia(§289)Evangelium Vitae(§29)Veritatis Splendor(§24
§64) - v. 22 Summa (LA)(III 38.5
III 73.5) - v. 23 Summa (LA)(III 38.5
III 84.7) - v. 24 Summa (LA)(III 84.7)
- v. 27 Mulieris Dignitatem(§23)
- v. 28 Mulieris Dignitatem(§23)
- v. 29 CCC(¶523
¶796) Summa (LA)(Suppl 95.3)Evangelii Gaudium(§5)Gaudete In Domino(§22)Gaudium et Spes(§48)Mulieris Dignitatem(§23) - v. 30 CCC(¶524)
- v. 31 Summa (LA)(III 14.3)
- v. 34 CCC(¶504
¶690 Summa (LA)(III 7.11¶1286) III 34.4 Catechesi Tradendae(§6)Dei Verbum(§4)Dominum Et Vivificantem(§8)Evangelium Vitae(§30)Fides Et Ratio(§11)Mystici Corporis Christi(§25Suppl 92.3) §54 Sacramentum Caritatis(§8)§56) - v. 35 Summa (LA)(Suppl 92.3)
- v. 36 CCC(¶161)Summa (LA)(I-II 88.4)Dominum Et Vivificantem(§37)
- v. 58 Veritatis Splendor(§25)