Liber Isaiae 12
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 Et dices in die illa: “ Confitebor tibi, Domine, quoniam cum iratus eras mihi, conversus est furor tuus, et consolatus es me. 2 Ecce Deus salutis meae; fiducialiter agam et non timebo, quia fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem ”. 3 Et haurietis aquas in gaudio de fontibus salutis. 4 Et dicetis in die illa: “ Confitemini Domino et invocate nomen eius, notas facite in populis adinventiones eius; mementote quoniam excelsum est nomen eius. 5 Cantate Domino, quoniam magnifice fecit; notum sit hoc in universa terra. 6 Exsulta et lauda, quae habitas in Sion, quia magnus in medio tui Sanctus Israel ”.
Ubi affertur 21
- v. 2 Summa (LA)(II-II 129.6)
- v. 3 CCC(¶2561)Dilexit Nos(§93)Dives In Misericordia(§14)Haurietis Aquas(§1
§2 Summi Pontificatus(§51§4 §5 §11 §20) §52) Vicesimus Quintus Annus(§6) - v. 6 Evangelii Gaudium(§4)Gaudete Et Exsultate(§123)
- v. 10 Unitatis Redintegratio(§2)
- v. 11 Unitatis Redintegratio(§2)
- v. 12 Unitatis Redintegratio(§2)
- v. 25 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(210)
- v. 26 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(210)
- v. 27 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(210)