1Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane et agebatur in Spiritu in deserto2 diebus quadraginta et tentabatur a Diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis et, consummatis illis, esuriit.3 Dixit autem illi Diabolus: “ Si Filius Dei es, dic lapidi huic, ut panis fiat ”.4 Et respondit ad illum Iesus: “ Scriptum est: “Non in pane solo vivet homo” ”.Tentatio Iesu
Gustave Doré (1832-1883), La Grande Bible de Tours (Alfred Mame et fils, Tours, 1866)
The Doré Bible Illustrations (Dover Publications, 1974) — Imagines praebitae a Rev. Felix Just, S.J.5 Et sustulit illum et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis;6 et ait ei Diabolus: “ Tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum, quia mihi tradita est, et, cui volo, do illam:7 tu ergo, si adoraveris coram me, erit tua omnis ”.8 Et respondens Iesus dixit illi: “ Scriptum est: “Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies” ”.9 Duxit autem illum in Ierusalem et statuit eum supra pinnam templi et dixit illi: “ Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum.10 Scriptum est enim: “Angelis suis mandabit de te, ut conservent te”11 et: “In manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum” ”.12 Et respondens Iesus ait illi: “ Dictum est: “Non tentabis Dominum Deum tuum” ”.13 Et consummata omni tentatione, Diabolus recessit ab illo usque ad tempus.14 Et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam. Et fama exiit per universam regionem de illo.15 Et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus.16 Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere.17 Et tradi tus est illi liber prophetae Isaiae; et ut revolvit librum, invenit locum, ubi scriptum erat:18 “ Spiritus Domini super me; propter quod unxit me evangelizare pauperibus, misit me praedicare captivis remissionem et caecis visum, dimittere confractos in remissione,19 praedicare annum Domini acceptum ”.20 Et cum plicuisset librum, reddidit ministro et sedit; et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum.21 Coepit autem dicere ad illos: “ Hodie impleta est haec Scriptura in auribus vestris ”.22 Et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae, quae procedebant de ore ipsius, et dicebant: “ Nonne hic filius est Ioseph? ”.23 Et ait illis: “ Utique dicetis mihi hanc similitudinem: “Medice, cura teipsum; quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua” ”.24 Ait autem: “ Amen dico vobis: Nemo propheta acceptus est in patria sua.25 In veritate autem dico vobis: Multae viduae erant in diebus Eliae in Israel, quando clausum est caelum annis tribus et mensibus sex, cum facta est fames magna in omni terra;26 et ad nullam illarum missus est Elias nisi in Sarepta Sidoniae ad mulierem viduam.27 Et multi leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta; et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus ”.28 Et repleti sunt omnes in synagoga ira haec audientes;29 et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis, supra quem civitas illorum erat aedificata, ut praecipitarent eum.30 Ipse autem transiens per medium illorum ibat.31 Et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae. Et docebat illos sabbatis;32 et stupebant in doctrina eius, quia in potestate erat sermo ipsius.33 Et in synagoga erat homo habens spiritum daemonii immundi; et exclamavit voce magna:34 “ Sine; quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio te qui sis: Sanctus Dei ”.35 Et increpavit illi Iesus dicens: “ Obmutesce et exi ab illo! ”. Et cum proiecisset illum daemonium in medium, exiit ab illo nihilque illum nocuit.Iesus daemoniacum sanat
Gustave Doré (1832-1883), La Grande Bible de Tours (Alfred Mame et fils, Tours, 1866)
The Doré Bible Illustrations (Dover Publications, 1974) — Imagines praebitae a Rev. Felix Just, S.J.36 Et factus est pavor in omnibus; et colloquebantur ad invicem dicentes: “ Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt? ”.37 Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis.38 Surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magna febri; et rogaverunt illum pro ea.39 Et stans super illam imperavit febri, et dimisit illam; et continuo surgens ministrabat illis.40 Cum sol autem occidisset, omnes, qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum; at ille singulis manus imponens curabat eos.41 Exibant autem daemonia a multis clamantia et dicentia: “ Tu es Filius Dei ”. Et increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum.42 Facta autem die, egressus ibat in desertum locum; et turbae requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum, ne discederet ab eis.43 Quibus ille ait: “ Et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei, quia ideo missus sum ”.44 Et erat praedicans in synagogis Iudaeae.
Ubi affertur 273
Hoc caputEvangelii Nuntiandi(§75)Pastores Dabo Vobis(§24)Redemptoris Missio(§13)Sollicitudo Rei Socialis(§47)
v. 1CCC(¶695)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(175)Summa (LA)(III 7.5·III 41.2·III 72.1)Ad Gentes(§4)Christus Vivit(§25)Dominum Et Vivificantem(§20)Ecclesia In Asia(§16)Reconciliatio Et Paenitentia(§26)
v. 2Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(175)Christus Vivit(§25)Pastores Dabo Vobis(§18)Reconciliatio Et Paenitentia(§26)
v. 3Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(175)Summa (LA)(II-II 163.1·III 44.1)Christus Vivit(§25)Reconciliatio Et Paenitentia(§26)
v. 4Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(175)Christus Vivit(§25)Reconciliatio Et Paenitentia(§26)
v. 5CCC(¶2855)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(175·379)Summa (LA)(III 41.4)Christus Vivit(§25)Reconciliatio Et Paenitentia(§26)
v. 6CCC(¶2855)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(175·379)Christus Vivit(§25)Reconciliatio Et Paenitentia(§26)
v. 7Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(175·379)Christus Vivit(§25)Reconciliatio Et Paenitentia(§26)
v. 8CCC(¶2096)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(175·379)Christus Vivit(§25)Mit Brennender Sorge(§4·§24)Reconciliatio Et Paenitentia(§26)
v. 9CCC(¶2119)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(175)Christus Vivit(§25)Reconciliatio Et Paenitentia(§26)
v. 10Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(175)Christus Vivit(§25)Reconciliatio Et Paenitentia(§26)
v. 11Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(175)Christus Vivit(§25)Reconciliatio Et Paenitentia(§26)
v. 12Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(175)Christus Vivit(§25)Reconciliatio Et Paenitentia(§26)
v. 18CCC(¶436·¶544·¶695·¶714·¶1286·¶2443)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(28·183)Quaestiones(Prison and torture·Poverty)Acerbo Nimis(§8)Ad Gentes(§3)Christifideles Laici(§13·§25)Dies Domini(§73)Dilexi Te(§19·§21·§59)Dilexit Nos(§75)Dives In Misericordia(§3·§8·§9)Dominicae Cenae(§8)Dominum Et Vivificantem(§15·§18)E Supremi(§11)Ecclesia In Africa(§68)Ecclesia In America(§18·§67)Ecclesia In Asia(§16)Ecclesia In Medio Oriente(§44)Evangelica Testificatio(§17)Evangelii Gaudium(§197)Evangelii Nuntiandi(§6·§75)Evangelium Vitae(§47·§78)Lebanon(§115)Lumen Gentium(§8)Magnifica Humanitas(§77)Pastores Dabo Vobis(§11·§16·§18·§19·§24·§27·§30·§33)Pastores Gregis(§9·§67)Presbyterorum Ordinis(§2·§6·§9·§17)Redemptoris Mater(§21·§36·§37)Redemptoris Missio(§13·§14)Sacrosanctum Concilium(§3·§5)Salvifici Doloris(§30)Sollicitudo Rei Socialis(§47)Spes Non Confundit(§10)Tertio Millennio Adveniente(§11)Verbum Domini(§52)Vita Consecrata(§82)
v. 19CCC(¶436·¶695·¶714·¶1168·¶1286)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(28)Quaestiones(Prison and torture·Poverty)Ad Gentes(§3)Christifideles Laici(§13·§25)Dies Domini(§73)Dilexi Te(§19)Dives In Misericordia(§3·§8)Dominum Et Vivificantem(§15·§18)E Supremi(§11)Ecclesia In Africa(§68)Ecclesia In Asia(§16)Ecclesia In Medio Oriente(§44)In Plurimis(§2)Lebanon(§115)Pastores Dabo Vobis(§11·§16)Pastores Gregis(§9·§67)Redemptoris Missio(§13)Salvifici Doloris(§30)Sollicitudo Rei Socialis(§47)Spes Non Confundit(§10)Tertio Millennio Adveniente(§11)Verbum Domini(§52)Vita Consecrata(§82)
v. 20CCC(¶436·¶1286)Quaestiones(Poverty)Dilexi Te(§19)Dives In Misericordia(§8)Dominum Et Vivificantem(§15·§18)Pastores Dabo Vobis(§11·§16)Pastores Gregis(§67)Redemptoris Missio(§13)Tertio Millennio Adveniente(§11)Verbum Domini(§52)
v. 21CCC(¶436·¶1286)Quaestiones(Poverty)Dilexi Te(§19)Dives In Misericordia(§8)Dominum Et Vivificantem(§15·§18)Evangelii Nuntiandi(§75)Novo Millennio Ineunte(§4)Pastores Dabo Vobis(§11·§18)Pastores Gregis(§67)Redemptoris Missio(§13)Tertio Millennio Adveniente(§11)Verbum Domini(§52)
v. 22CCC(¶1286)Christus Vivit(§28)Dilexi Te(§19)Evangelii Nuntiandi(§11)Tertio Millennio Adveniente(§11)
v. 23Dilexi Te(§19)Laborem Exercens(§26)Tertio Millennio Adveniente(§11)
v. 24Dilexi Te(§19)Tertio Millennio Adveniente(§11)
v. 25Dilexi Te(§19)Tertio Millennio Adveniente(§11)
v. 26Dilexi Te(§19)Tertio Millennio Adveniente(§11)
v. 27Dilexi Te(§19)Tertio Millennio Adveniente(§11)
v. 28Dilexi Te(§19)Spe Salvi(§50)Tertio Millennio Adveniente(§11)
v. 29Dilexi Te(§19)Tertio Millennio Adveniente(§11)
v. 30Dilexi Te(§19)Tertio Millennio Adveniente(§11)