Evangelium secundum Marcum 16
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata, ut venientes ungerent eum. 2 Et valde mane, prima sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto iam sole. 3 Et dicebant ad invicem: “ Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? ”. 4 Et respicientes vident revolutum lapidem; erat quippe magnus valde. 5 Et introeuntes in monumentum viderunt iuvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt. 6 Qui dicit illis: “ Nolite expavescere! Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum. Surrexit, non est hic; ecce locus, ubi posuerunt eum. 7 Sed ite, dicite discipulis eius et Petro: “Praecedit vos in Galilaeam. Ibi eum videbitis, sicut dixit vobis” ”. 8 Et exeuntes fugerunt de monumento; invaserat enim eas tremor et pavor, et nemini quidquam dixerunt, timebant enim. 9 Surgens autem mane, prima sabbati, apparuit primo Mariae Magdalenae, de qua eiecerat septem daemonia. 10 Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus; 11 et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea, non crediderunt. 12 Post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villam; 13 et illi euntes nuntiaverunt ceteris, nec illis crediderunt. 14 Novissime recumbentibus illis Undecim apparuit, et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia his, qui viderant eum resuscitatum, non crediderant. 15 Et dixit eis: “ Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae. 16 Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur. 17 Signa autem eos, qui crediderint, haec sequentur: in nomine meo daemonia eicient, linguis loquentur novis, 18 serpentes tollent, et, si mortiferum quid biberint, non eos nocebit, super aegrotos manus imponent, et bene habebunt ”. 19 Et Dominus quidem Iesus, postquam locutus est eis, assumptus est in caelum et sedit a dextris Dei. 20 Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante, sequentibus signis.
Ubi affertur 177
- Hoc caput CCC(¶641)
- v. 1 CCC(¶641
¶1507 Summa (LA)(III 83.2)Redemptoris Missio(§22)¶2174) - v. 2 CCC(¶2174)Compendio(452)Summa (LA)(III 53.2)Dies Domini(§1
§20) Novo Millennio Ineunte(§35) - v. 5 CCC(¶333)Christus Vivit(§32)Redemptoris Missio(§22)
- v. 6 CCC(¶333)Summa (LA)(III 25.4)Christus Vivit(§32)Presbyterorum Ordinis(§4)Redemptoris Missio(§22)
- v. 7 CCC(¶333
¶652) Christus Vivit(§32)Redemptoris Missio(§22) - v. 8 Redemptoris Missio(§22)
- v. 9 Summa (LA)(III 55.2)Dies Domini(§20)Mulieris Dignitatem(§16)Novo Millennio Ineunte(§35)Redemptoris Missio(§22)
- v. 10 Redemptoris Missio(§22)
- v. 11 CCC(¶643)Redemptoris Missio(§22)
- v. 12 CCC(¶645
¶659) Summa (LA)(III 55.4)Redemptoris Missio(§22) - v. 13 CCC(¶643)Redemptoris Missio(§22)
- v. 14 CCC(¶643)Summa (LA)(III 55.5)Ordinatio Sacerdotalis(§2)Redemptoris Missio(§22)
- v. 15 CCC(¶75
¶748 Quaestiones(Salvation outside the Church)Ad Gentes(§1¶888 ¶977 ¶1223) §5 Christifideles Laici(§33§12 §13 §21 §23 §28 §38) §43 Dei Verbum(§7)Dignitatis Humanae(§13)Ecclesia In Africa(§55)Ecclesia In America(§1§64 §74) §66) Ecclesia In Asia(§9)Ecclesia In Medio Oriente(§77§98) Evangelii Gaudium(§136§181) Evangelii Nuntiandi(§49§67) Evangelium Vitae(§3§78) Familiaris Consortio(§54)Humani Generis Redemptionem(§102)Immortale Dei(§5§8) Lumen Gentium(§1§16 Maximum Illud(§1)Mediator Dei(§35§19 §24) §40 Mortalium Animos(§8)Ordinatio Sacerdotalis(§2)Orientalium Ecclesiarum(§3)Pastores Gregis(§25)Pieni L Animo(§8)Praedicate Evangelium(§1)Presbyterorum Ordinis(§4)Querida Amazonia(§64)Redemptoris Missio(§22§55) §23 Sacrosanctum Concilium(§6)Slavorum Apostoli(§9)Unitatis Redintegratio(§2)Verbum Domini(§7§90) §121) Veritatis Splendor(§2§106) - v. 16 CCC(¶161
¶183 Summa (LA)(III 68.8¶846 ¶977 ¶1223 ¶1253 ¶1256 ¶1257) III 69.5 Quaestiones(Salvation outside the Church)Ad Gentes(§1III 71.3 Suppl 99.4) §5 Dignitatis Humanae(§11)Ecclesia In America(§66)Ecclesia In Asia(§9)Ecclesia In Medio Oriente(§77§7 §14) §98) Lumen Gentium(§14§16 Mediator Dei(§35§24) §40 Presbyterorum Ordinis(§4)Redemptoris Missio(§22)Sapientiae Christianae(§4)Satis Cognitum(§14)§55) - v. 17 CCC(¶434
¶670 Summa (LA)(II-II 90.2¶1507 ¶1673) II-II 96.4) Ecclesia In America(§66)Ecclesia In Asia(§9)Ecclesia In Medio Oriente(§98)Redemptoris Missio(§22) - v. 18 CCC(¶670
¶699 Summa (LA)(II-II 96.4¶1507) III 84.4) Ecclesia In America(§66)Ecclesia In Asia(§9)Ecclesia In Medio Oriente(§98)Evangelium Vitae(§47)Redemptoris Missio(§22) - v. 19 CCC(¶659)Summa (LA)(III 57.3)Orationes Communes(Rosarium)
- v. 20 CCC(¶2
¶156 Summa (LA)(I 114.4¶670) II-II 171.1 Orationes Communes(Rosarium)Dilexit Nos(§214)Ecclesia In Africa(§55)Ecclesia In Asia(§19)Evangelii Gaudium(§136II-II 178.1) §275) Gaudete Et Exsultate(§136)Lumen Gentium(§19)Maximum Illud(§1)Redemptoris Missio(§23)Satis Cognitum(§14)