Evangelium secundum Matthaeum 10
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 Et convocatis Duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem. 2 Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec: primus Simon, qui dicitur Petrus, et Andreas frater eius, et Iacobus Zebedaei et Ioannes frater eius, 3 Philippus et Bartholomaeus, Thomas et Matthaeus publicanus, Iacobus Alphaei et Thaddaeus, 4 Simon Chananaeus et Iudas Iscariotes, qui et tradidit eum. 5 Hos Duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens: “ In viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis; 6 sed potius ite ad oves, quae perierunt domus Israel. 7 Euntes autem praedicate dicentes: “Appropinquavit regnum caelorum”. 8 Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones eicite; gratis accepistis, gratis date. 9 Nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris, 10 non peram in via neque duas tunicas neque calceamenta neque virgam; dignus enim est operarius cibo suo. 11 In quamcumque civitatem aut castellum intraveritis, interrogate quis in ea dignus sit; et ibi manete donec exeatis. 12 Intrantes autem in domum, salutate eam; 13 et si quidem fuerit domus digna, veniat pax vestra super eam; si autem non fuerit digna, pax vestra ad vos revertatur. 14 Et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros, exeuntes foras de domo vel de civitate illa, excutite pulverem de pedibus vestris. 15 Amen dico vobis: Tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati. 16 Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum; estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae. 17 Cavete autem ab hominibus; tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos; 18 et ad praesides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus. 19 Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. 20 Non enim vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. 21 Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium; et insurgent filii in parentes et morte eos afficient. 22 Et eritis odio omnibus propter nomen meum; qui autem perseveraverit in finem, hic salvus erit. 23 Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam; amen enim dico vobis: Non consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius hominis. 24 Non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum. 25 Sufficit discipulo, ut sit sicut magister eius, et servus sicut dominus eius. Si patrem familias Beelzebul vocaverunt, quanto magis domesticos eius! 26 Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur, et occultum, quod non scietur. 27 Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et, quod in aure auditis, praedicate super tecta. 28 Et nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius eum timete, qui potest et animam et corpus perdere in gehenna. 29 Nonne duo passeres asse veneunt? Et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro. 30 Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt. 31 Nolite ergo timere; multis passeribus meliores estis vos. 32 Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis; 33 qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis. 34 Nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram; non veni pacem mittere sed gladium. 35 Veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam: 36 et inimici hominis domestici eius. 37 Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus; et, qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus; 38 et, qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus. 39 Qui invenerit animam suam, perdet illam; et, qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. 40 Qui recipit vos, me recipit; et, qui me recipit, recipit eum, qui me misit. 41 Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et, qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet. 42 Et, quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico vobis: Non perdet mercedem suam ”.
Ubi affertur 271
- Hoc caput Summa (LA)(I-II 108.4)Ad Sinarum Gentem(§27)Evangelii Nuntiandi(§8)Redemptionis Donum(§5)Redemptoris Missio(§91)Sacerdotalis Caelibatus(§97)
- v. 1 Summa (LA)(III 13.2
III 84.3) Ad Gentes(§5)Africae Munus(§113§139) Amoris Laetitia(§63)Apostolos Suos(§1)Lumen Gentium(§19)Ordinatio Sacerdotalis(§2) - v. 2 Ad Gentes(§5)Amoris Laetitia(§63)Apostolos Suos(§1)Lumen Gentium(§19)
- v. 3 Ad Gentes(§5)Amoris Laetitia(§63)Apostolos Suos(§1)Lumen Gentium(§19)
- v. 4 Ad Gentes(§5)Amoris Laetitia(§63)Apostolos Suos(§1)Lumen Gentium(§19)
- v. 5 CCC(¶543)Summa (LA)(III 36.3
III 42.1) Ad Gentes(§5)Amoris Laetitia(§63)Apostolos Suos(§1)Lumen Gentium(§19)Pastores Gregis(§9) - v. 6 CCC(¶543)Ad Gentes(§5)Amoris Laetitia(§63)Apostolos Suos(§1)Lumen Gentium(§19)Redemptoris Missio(§61)
- v. 7 CCC(¶543)Ad Gentes(§5)Amoris Laetitia(§63)Apostolos Suos(§1)Evangelii Gaudium(§180)Evangelium Vitae(§47)Lumen Gentium(§19)Ordinatio Sacerdotalis(§2)Praedicate Evangelium(§1)
- v. 8 CCC(¶1509
¶1627 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(184)Summa (LA)(II-II 100.1¶2121 ¶2443) II-II 100.6) Ad Gentes(§5)Amoris Laetitia(§63§102) Dives In Misericordia(§14)Evangelium Vitae(§47)Fratelli Tutti(§140)Lumen Gentium(§19)Ordinatio Sacerdotalis(§2)Pastores Gregis(§71)Praedicate Evangelium(§1)Sacramentum Caritatis(§22) - v. 9 Compendio(338)Summa (LA)(I-II 108.2
II-II 185.6 Ad Gentes(§5)Amoris Laetitia(§63)Lumen Gentium(§19)II-II 188.7 III 40.3) - v. 10 CCC(¶2122)Summa (LA)(II-II 87.1
II-II 187.4 Ad Gentes(§5)Amoris Laetitia(§63)Lumen Gentium(§19)Presbyterorum Ordinis(§11II-II 188.7) §20) - v. 11 Quaestiones(Whether to convert anyone)Ad Gentes(§5)Amoris Laetitia(§63)Lumen Gentium(§19)
- v. 12 Quaestiones(Whether to convert anyone)Ad Gentes(§5)Amoris Laetitia(§63)Lumen Gentium(§19)
- v. 13 Quaestiones(Whether to convert anyone)Ad Gentes(§5)Lumen Gentium(§19)
- v. 14 Quaestiones(Whether to convert anyone)Ad Gentes(§5)Gaudete In Domino(§47)Lumen Gentium(§19)
- v. 15 Ad Gentes(§5)Gaudete In Domino(§47)Lumen Gentium(§19)
- v. 16 CCC(¶764)Summa (LA)(I-II 58.4
II-II 56.1 Quaestiones(Living under a hostile State)Ad Gentes(§5)Lumen Gentium(§19)III 39.6) - v. 17 Quaestiones(Living under a hostile State)Ad Gentes(§5)Lumen Gentium(§19)Redemptoris Missio(§45)
- v. 18 Quaestiones(Living under a hostile State)Ad Gentes(§5)Lumen Gentium(§19)Redemptoris Missio(§45)
- v. 19 CCC(¶728)Summa (LA)(II-II 53.4)Quaestiones(Living under a hostile State)Ad Gentes(§5)Lumen Gentium(§19)Redemptoris Missio(§45)
- v. 20 CCC(¶728)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(193)Quaestiones(Living under a hostile State)Ad Gentes(§5)Lumen Gentium(§19)Redemptoris Missio(§45)
- v. 21 Quaestiones(Living under a hostile State)Ad Gentes(§5)Lumen Gentium(§19)
- v. 22 CCC(¶161
¶1821 Quaestiones(Living under a hostile State)Ad Gentes(§5)Lumen Gentium(§19)¶2728) - v. 23 CCC(¶14)Summa (LA)(II-II 185.5)Ad Gentes(§5)Dilexit Nos(§211)Lumen Gentium(§19)Sollicitudo Rei Socialis(§26)
- v. 24 Ad Gentes(§5)Lumen Gentium(§19)Orientales Ecclesias(§17)Sollicitudo Rei Socialis(§26)
- v. 25 CCC(¶765)Ad Gentes(§5)Catechesi Tradendae(§8)Lumen Gentium(§19)Sollicitudo Rei Socialis(§26)
- v. 26 Ad Gentes(§5)Lumen Gentium(§19)Sollicitudo Rei Socialis(§26)
- v. 27 Summa (LA)(III 42.3)Ad Gentes(§5)Evangelii Nuntiandi(§45)Lumen Gentium(§19)Sollicitudo Rei Socialis(§26)Verbum Domini(§113)
- v. 28 CCC(¶363
¶1034) Summa (LA)(I-II 102.6II-II 19.3 Ad Gentes(§5)Dives In Misericordia(§7)Lebanon(§33)Lumen Gentium(§19)Salvifici Doloris(§22)Sollicitudo Rei Socialis(§26)II-II 19.9 II-II 32.2 II-II 125.1 II-II 126.1 II-II 140.1) - v. 29 CCC(¶305)Ad Gentes(§5)Lumen Gentium(§19)Sollicitudo Rei Socialis(§26)
- v. 30 CCC(¶305)Summa (LA)(III 54.3)Ad Gentes(§5)Dilexit Nos(§116)Lumen Gentium(§19)Sollicitudo Rei Socialis(§26)
- v. 31 CCC(¶305)Ad Gentes(§5)Lumen Gentium(§19)Sollicitudo Rei Socialis(§26)
- v. 32 CCC(¶14
¶1816 Summa (LA)(I-II 108.1)Ad Gentes(§5)Dilexit Nos(§211)Lumen Gentium(§19)¶2145) - v. 33 CCC(¶1816)Summa (LA)(I-II 108.1)Ad Gentes(§5)Lumen Gentium(§19)
- v. 34 Summa (LA)(II-II 29.2
II-II 37.1 Quaestiones(Honouring a parent)Ad Gentes(§5II-II 40.1) §13) Amoris Laetitia(§18)Fratelli Tutti(§240)Lumen Gentium(§19) - v. 35 Quaestiones(Honouring a parent)Ad Gentes(§5
§13) Amoris Laetitia(§18)Fratelli Tutti(§240)Lumen Gentium(§19) - v. 36 Quaestiones(Honouring a parent)Ad Gentes(§5
§13) Amoris Laetitia(§18)Fratelli Tutti(§240)Lumen Gentium(§19) - v. 37 CCC(¶2232)Compendio(462)Quaestiones(Honouring a parent)Ad Gentes(§5
§13) Amoris Laetitia(§18)Lumen Gentium(§19)Pastores Dabo Vobis(§27)Vita Consecrata(§16) - v. 38 CCC(¶1506)Ad Gentes(§5
§13) Lumen Gentium(§19)Pastores Dabo Vobis(§27) - v. 39 Ad Gentes(§5
§13) Deus Caritas Est(§3§6) Evangelica Testificatio(§15)Lumen Gentium(§19)Pastores Dabo Vobis(§27)Redemptionis Donum(§5) - v. 40 CCC(¶858)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(193)Ad Gentes(§5)Lumen Gentium(§19)Pastores Dabo Vobis(§14
§27) Sacerdotalis Caelibatus(§97)Sollicitudo Rei Socialis(§38) - v. 41 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(193)Ad Gentes(§5)Lumen Gentium(§19)Pastores Dabo Vobis(§27)Sollicitudo Rei Socialis(§38)
- v. 42 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(193)Ad Catholici Sacerdotii(§57
§62) Ad Gentes(§5)Familiaris Consortio(§44)Lumen Gentium(§19)Pastores Dabo Vobis(§27)Sacerdotalis Caelibatus(§97)Sollicitudo Rei Socialis(§38) - v. 43 Sacerdotalis Caelibatus(§97)
- v. 45 Christifideles Laici(§51)Lumen Gentium(§5)