Evangelium secundum Matthaeum 16
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 Et accesserunt ad eum pharisaei et sadducaei tentantes et rogaverunt eum, ut signum de caelo ostenderet eis. 2 At ille respondens ait eis: “ Facto vespere dicitis: “Serenum erit, rubicundum est enim caelum”; 3 et mane: “Hodie tempestas, rutilat enim triste caelum”. Faciem quidem caeli diiudicare nostis, signa autem temporum non potestis. 4 Generatio mala et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae ”. Et, relictis illis, abiit. 5 Et cum venissent discipuli trans fretum, obliti sunt panes accipere. 6 Iesus autem dixit illis: “ Intuemini et cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum ”. 7 At illi cogitabant inter se dicentes: “ Panes non accepimus!”. 8 Sciens autem Iesus dixit: “ Quid cogitatis inter vos, modicae fidei, quia panes non habetis? 9 Nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milium hominum, et quot cophinos sumpsistis? 10 Neque septem panum quattuor milium hominum, et quot sportas sumpsistis? 11 Quomodo non intellegitis quia non de panibus dixi vobis? Sed cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum ”. 12 Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina pharisaeorum et sadducaeorum. 13 Venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi et interrogabat discipulos suos dicens: “ Quem dicunt homines esse Filium hominis?”. 14 At illi dixerunt: “ Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam, aut unum ex prophetis ”. 15 Dicit illis: “ Vos autem quem me esse dicitis? ”. 16 Respondens Simon Petrus dixit: “ Tu es Christus, Filius Dei vivi ”. 17 Respondens autem Iesus dixit ei: “ Beatus es, Simon Bariona, quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus, qui in caelis est. 18 Et ego dico tibi: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et portae inferi non praevalebunt adversum eam. 19 Tibi dabo claves regni caelorum; et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum in caelis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum in caelis ”. 20 Tunc praecepit discipulis, ut nemini dicerent quia ipse esset Christus. 21 Exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere. 22 Et assumens eum Petrus coepit increpare illum dicens: “ Absit a te, Domine; non erit tibi hoc ”. 23 Qui conversus dixit Petro: “ Vade post me, Satana! Scandalum es mihi, quia non sapis ea, quae Dei sunt, sed ea, quae hominum! ”. 24 Tunc Iesus dixit discipulis suis: “ Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me. 25 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. 26 Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? 27 Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opus eius. 28 Amen dico vobis: Sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo ”.
Ubi affertur 226
- Hoc caput CCC(¶2029)Populorum Progressio(§40)
- v. 2 CCC(¶540)
- v. 4 Summa (LA)(III 43.1)
- v. 12 Verbum Domini(§20)
- v. 13 Quaestiones(When the Pope is wrong
The Pope) Novo Millennio Ineunte(§19)Satis Cognitum(§26) - v. 14 Quaestiones(When the Pope is wrong
The Pope) Novo Millennio Ineunte(§19) - v. 15 CCC(¶849)Quaestiones(When the Pope is wrong
The Pope) Christifideles Laici(§33)Evangelii Gaudium(§136)Immortale Dei(§14)Novo Millennio Ineunte(§19) - v. 16 CCC(¶424
¶440 Compendio(79)Quaestiones(When the Pope is wrong¶442 ¶552) The Pope) Ecclesiam Suam(§9§24) Novo Millennio Ineunte(§19)Redemptor Hominis(§7)Redemptoris Missio(§6)Sempiternus Rex Christus(§1)Veritatis Splendor(§118) - v. 17 CCC(¶153
¶440 Summa (LA)(III 84.3)Quaestiones(The name at baptism¶442 ¶552) When the Pope is wrong Aeterna Dei Sapientia(§21The Pope) §49) Gaudete In Domino(§15)Novo Millennio Ineunte(§19§20) Orientale Lumen(§20)Rosarium Virginis Mariae(§18)Ut Unum Sint(§91)Verbum Domini(§20) - v. 18 CCC(¶424
¶440 Summa (LA)(II-II 174.6¶442 ¶552 ¶586 ¶869 ¶881) III 37.2) Quaestiones(The Second Vatican CouncilThe name at baptism Ad Petri Cathedram(§39When the Pope is wrong The Pope Purgatory and indulgences) §73) Aeterna Dei Sapientia(§10§21 Apostolos Suos(§1)Ecclesia In America(§33§22 §49) §34) Ecclesia In Asia(§43)Ecclesia In Medio Oriente(§96)Ecclesiae Fastos(§36)Ecclesiam Suam(§16§39) Editae Saepe(§7)Evangelium Vitae(§47)Lumen Gentium(§9§19 Meminisse Iuvat(§13§22) §15 Mit Brennender Sorge(§5§19 §26) §25) Mortalium Animos(§8)Mystici Corporis Christi(§11§26 Novo Millennio Ineunte(§19)Orientale Lumen(§20)Orientales Ecclesias(§11)Pastores Dabo Vobis(§14)Principi Apostolorum Petro(§15)Quadragesimo Anno(§144)Redemptoris Mater(§25)Redemptoris Missio(§23)Summi Pontificatus(§71§27) §72) Unitatis Redintegratio(§2)Ut Unum Sint(§11§91) - v. 19 CCC(¶440
¶553 Compendio(109)Summa (LA)(III 84.3¶881 ¶1444) III 84.4 Quaestiones(The Second Vatican CouncilIII 84.7 Suppl 17.1 Suppl 17.3 Suppl 18.3 Suppl 18.4 Suppl 20.1 Suppl 21.4 Suppl 22.1 Suppl 25.1 Suppl 40.6) Confessing to a priest Ad Petri Cathedram(§39)Centesimus Annus(§5)Ecclesia In America(§33When the Pope is wrong The Pope Purgatory and indulgences) §34) Ecclesiae Fastos(§36)Immortale Dei(§5§9 Incarnationis Mysterium(§9)Lumen Gentium(§22)Mystici Corporis Christi(§11§15) §26 Novo Millennio Ineunte(§19)Orientale Lumen(§20)Orientales Ecclesias(§11)Reconciliatio Et Paenitentia(§4§27) §29) Unitatis Redintegratio(§2)Ut Unum Sint(§11§91) - v. 20 CCC(¶440)Evangelii Gaudium(§136)Lumen Gentium(§19)Novo Millennio Ineunte(§19)
- v. 21 CCC(¶440
¶540 Summa (LA)(III 45.1)Quaestiones(When the Pope is wrong)¶554 ¶607) - v. 22 CCC(¶440
¶540 Quaestiones(When the Pope is wrong)¶554 ¶607) - v. 23 CCC(¶440
¶540 Summa (LA)(II-II 43.2¶554 ¶607 ¶2232) II-II 43.5) Quaestiones(When the Pope is wrong)Salvifici Doloris(§16)Ut Unum Sint(§91) - v. 24 CCC(¶226
¶618 Compendio(123)Summa (LA)(III 45.1)Apostolicam Actuositatem(§4)Gaudium et Spes(§22¶736 ¶2029) §93) Haerent Animo(§9)Lebanon(§34)Menti Nostrae(§17)Reconciliatio Et Paenitentia(§4)Redemptionis Donum(§10)Sacerdotalis Caelibatus(§70)Sacerdotii Nostri Primordia(§11§13) Veritatis Splendor(§20) - v. 25 CCC(¶226
¶363 Deus Caritas Est(§3¶736 ¶2232) §6) Evangelica Testificatio(§15)Gaudete Et Exsultate(§90)Reconciliatio Et Paenitentia(§4) - v. 26 CCC(¶226
¶363 Gaudium et Spes(§64¶736 ¶1021) §93) Mater et Magistra(§227§246 Populorum Progressio(§40)Quadragesimo Anno(§131)Reconciliatio Et Paenitentia(§4)Rerum Novarum(§33§247) §39 Sollicitudo Rei Socialis(§33)§42 §57) - v. 27 Ad Catholici Sacerdotii(§16
§20) Quadragesimo Anno(§126) - v. 28 Summa (LA)(III 45.2)Ad Gentes(§6)
- v. 33 Salvifici Doloris(§16)
- v. 35 Quadragesimo Anno(§136)
- v. 52 Summa (LA)(II-II 40.2)