Evangelium secundum Matthaeum 19
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 Et factum est, cum consummasset Iesus sermones istos, migravit a Galilaea et venit in fines Iudaeae trans Iordanem. 2 Et secutae sunt eum turbae multae, et curavit eos ibi. 3 Et accesserunt ad eum pharisaei tentantes eum et dicentes: “ Licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa? ”. 4 Qui respondens ait: “ Non legistis quia, qui creavit ab initio, masculum et feminam fecit eos 5 et dixit: "Propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una?". 6 Itaque iam non sunt duo sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet ”. 7 Dicunt illi: “ Quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii et dimittere? ”. 8 Ait illis: “ Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras; ab initio autem non sic fuit. 9 Dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur ”. 10 Dicunt ei discipuli eius: “ Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere ”. 11 Qui dixit eis: “ Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. 12 Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt; et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus; et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum caelorum. Qui potest capere, capiat ”. 13 Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret et oraret; discipuli autem increpabant eis. 14 Iesus vero ait: “ Sinite parvulos et nolite eos prohibere ad me venire; talium est enim regnum caelorum ”. 15 Et cum imposuisset eis manus, abiit inde. 16 Et ecce unus accedens ait illi: “ Magister, quid boni faciam, ut habeam vitam aeternam? ”. Qui dixit ei: 17 “ Quid me interrogas de bono? Unus est bonus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata ”. 18 Dicit illi: “ Quae? ”. Iesus autem dixit: “ Non homicidium facies, non adulterabis, non facies furtum, non falsum testimonium dices, 19 honora patrem et matrem et diliges proximum tuum sicut teipsum ”. 20 Dicit illi adulescens: “ Omnia haec custodivi. Quid adhuc mihi deest? ”. 21 Ait illi Iesus: “ Si vis perfectus esse, vade, vende, quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me ”. 22 Cum audisset autem adulescens verbum, abiit tristis; erat enim habens multas possessiones. 23 Iesus autem dixit discipulis suis: “ Amen dico vobis: Dives difficile intrabit in regnum caelorum. 24 Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei ”. 25 Auditis autem his, discipuli mirabantur valde dicentes: “ Quis ergo poterit salvus esse? ”. 26 Aspiciens autem Iesus dixit illis: “ Apud homines hoc impossibile est, apud Deum autem omnia possibilia sunt ”. 27 Tunc respondens Petrus dixit ei: “ Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te. Quid ergo erit nobis? ”. 28 Iesus autem dixit illis: “ Amen dico vobis quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in throno gloriae suae, sedebitis et vos super thronos duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel. 29 Et omnis, qui reliquit domos vel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut filios aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit. 30 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.
Ubi affertur 476
- Hoc caput CCC(¶1058
¶2075) Gaudium et Spes(§48)Populorum Progressio(§36)Sacerdotalis Caelibatus(§5§12 §22) - v. 1 CCC(¶2364)Amoris Laetitia(§71)Veritatis Splendor(§53)
- v. 2 CCC(¶2364)Amoris Laetitia(§71)Veritatis Splendor(§53)
- v. 3 CCC(¶1620
¶2364 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(210)Quaestiones(Divorce and remarriage¶2382) Gender and transition Amoris Laetitia(§19Polygamy) §62 Casti Connubii(§1§71) §5) Christifideles Laici(§40§50) Mulieris Dignitatem(§12§14) Sacerdotalis Caelibatus(§20)Veritatis Splendor(§53) - v. 4 CCC(¶1605
¶1620 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(210)Summa (LA)(Suppl 42.2¶1652 ¶2364 ¶2382) Suppl 67.1) Quaestiones(Divorce and remarriageGender and transition Amoris Laetitia(§9Polygamy) §19 Christifideles Laici(§40§71) §50) Ecclesia In America(§48)Ecclesia In Medio Oriente(§60)Evangelium Vitae(§43)Familiaris Consortio(§3§10) Gaudium et Spes(§49§50) Mulieris Dignitatem(§14)Novo Millennio Ineunte(§10)Sacerdotalis Caelibatus(§20)Verbum Domini(§85)Veritatis Splendor(§53) - v. 5 CCC(¶1620
¶2364 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(209¶2382) 210 Quaestiones(Divorce and remarriage219) Gender and transition Amoris Laetitia(§9Polygamy) §13 Arcanum Divinae(§1§19 §71) §4 Caritas In Veritate(§54)Christifideles Laici(§40§5) §50) Ecclesia In Medio Oriente(§58)Familiaris Consortio(§10§13) Mulieris Dignitatem(§14)Novo Millennio Ineunte(§10)Sacerdotalis Caelibatus(§20)Sacra Virginitas(§19§20) Sacramentum Caritatis(§28)Verbum Domini(§85)Veritatis Splendor(§53) - v. 6 CCC(¶796
¶1605 Compendio(337)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(209¶1614 ¶1620 ¶1644 ¶2053 ¶2336 ¶2364 ¶2380 ¶2382) 210) Summa (LA)(II-II 10.12II-II 26.11 Quaestiones(Divorce and remarriageIII 82.8 Suppl 41.2 Suppl 48.2 Suppl 54.4 Suppl 55.9 Suppl 61.2 Suppl 67.1) Gender and transition Amoris Laetitia(§19Polygamy) §62 Arcanum Divinae(§1§71) §4 Casti Connubii(§3§5) §6 Christifideles Laici(§40§32 §87) §50) Ecclesia In Medio Oriente(§58)Evangelium Vitae(§52)Familiaris Consortio(§10§19 Gaudium et Spes(§48)Mulieris Dignitatem(§12§20) §14) Novo Millennio Ineunte(§10)Populorum Progressio(§36)Sacerdotalis Caelibatus(§20)Verbum Domini(§85)Veritatis Splendor(§53§72) - v. 7 CCC(¶1620
¶2053 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(210)Quaestiones(Divorce and remarriage¶2364 ¶2382) Polygamy) Amoris Laetitia(§19§71) Christifideles Laici(§40§50) Mulieris Dignitatem(§12§14) Sacerdotalis Caelibatus(§20)Verbum Domini(§85)Veritatis Splendor(§53) - v. 8 CCC(¶1610
¶1614 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(210¶1620 ¶2053 ¶2364 ¶2382) 217) Summa (LA)(I-II 105.4Suppl 67.3) Quaestiones(Divorce and remarriagePolygamy) Amoris Laetitia(§19§62 Christifideles Laici(§40§71) §50) Familiaris Consortio(§20)Mulieris Dignitatem(§12§14) Novo Millennio Ineunte(§47)Sacerdotalis Caelibatus(§20)Verbum Domini(§85)Veritatis Splendor(§22§53 §112) - v. 9 CCC(¶1620
¶2053 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(210)Summa (LA)(II-II 186.3¶2364 ¶2382) Suppl 62.5) Quaestiones(Divorce and remarriagePolygamy) Amoris Laetitia(§19§71) Arcanum Divinae(§3§6 Christifideles Laici(§40§8) §50) Mulieris Dignitatem(§14)Veritatis Splendor(§53) - v. 10 CCC(¶1615
¶1620 Quaestiones(Married priests)Amoris Laetitia(§71)Mulieris Dignitatem(§20)Sacra Virginitas(§10¶2053 ¶2364) §23 Veritatis Splendor(§22)Vita Consecrata(§30)§24) - v. 11 CCC(¶1615
¶1620 Quaestiones(Married priests¶2053 ¶2364) Being gay and Catholic) Ad Catholici Sacerdotii(§30§34) Amoris Laetitia(§71)Evangelica Testificatio(§55)Lumen Gentium(§42)Mulieris Dignitatem(§20)Pastores Dabo Vobis(§29§50) Presbyterorum Ordinis(§7§16) Redemptionis Donum(§11)Redemptoris Mater(§43)Sacerdotalis Caelibatus(§5§12 Sacra Virginitas(§10§22) §23 Veritatis Splendor(§22)Vita Consecrata(§30)§24 §44 §45 §48 §60 §62) - v. 12 CCC(¶922
¶1579 Compendio(334)Summa (LA)(I-II 108.4¶1618 ¶1620 ¶2053 ¶2364) II-II 65.1 Quaestiones(Married priestsII-II 186.4 III 40.2 Suppl 96.5) Being gay and Catholic) Amoris Laetitia(§71)Evangelica Testificatio(§55)Mulieris Dignitatem(§20)Optatam Totius(§10)Pastores Dabo Vobis(§50)Perfectae Caritatis(§12)Presbyterorum Ordinis(§7§16) Redemptionis Donum(§11)Redemptoris Mater(§43)Sacerdotalis Caelibatus(§5§22) Sacra Virginitas(§10§12 Veritatis Splendor(§22)Vita Consecrata(§30)§45 §46 §48 §49) - v. 13 Summa (LA)(III 84.4)Christifideles Laici(§47
§57) Ecclesia In America(§57) - v. 14 Summa (LA)(II-II 189.5)Christifideles Laici(§47
§57) Ecclesia In America(§48§57) Evangelium Vitae(§43)Familiaris Consortio(§26)Gaudium et Spes(§50) - v. 15 Christifideles Laici(§47
§57) Ecclesia In America(§57) - v. 16 CCC(¶2052
¶2075) Compendio(434)Summa (LA)(II-II 189.5)Quaestiones(What to do with a life)Ecclesia In America(§8)Evangelium Vitae(§41§52 Redemptionis Donum(§6)Tertio Millennio Adveniente(§58)Veritatis Splendor(§6§54) §7 §72 §117) - v. 17 CCC(¶2052
¶2075) Compendio(434)Summa (LA)(I-II 100.10I-II 109.5 Quaestiones(What to do with a life)Ecclesia In America(§8)Evangelium Vitae(§41II-II 185.6 II-II 189.5 III 20.1 Suppl 96.11) §52 Mit Brennender Sorge(§9§54) §39) Mulieris Dignitatem(§9§20) Orientale Lumen(§20)Veritatis Splendor(§6§9 §11 §12 §52 §72 §73 §117) - v. 18 CCC(¶2052)Compendio(434)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(22
217) Summa (LA)(II-II 189.5)Quaestiones(What to do with a life)Ecclesia In America(§8)Evangelium Vitae(§41§52 Veritatis Splendor(§6§54) §13 §52 §97) - v. 19 CCC(¶2052)Compendio(434)Summa (LA)(II-II 189.5)Quaestiones(What to do with a life)Ecclesia In America(§8)Evangelium Vitae(§54)Veritatis Splendor(§6
§13 §97) - v. 20 Compendio(334
434) Summa (LA)(II-II 189.5)Quaestiones(What to do with a life)Christus Vivit(§18)Ecclesia In America(§8)Veritatis Splendor(§6§16) - v. 21 CCC(¶2053)Compendio(434)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(181)Summa (LA)(I-II 107.2
I-II 108.4 Quaestiones(What to do with a life)Ad Catholici Sacerdotii(§59)Dilexi Te(§45)Ecclesia In America(§8)Evangelica Testificatio(§17)Pastores Dabo Vobis(§34II-II 19.12 II-II 32.6 II-II 52.4 II-II 119.2 II-II 184.3 II-II 184.7 II-II 185.1 II-II 185.6 II-II 186.1 II-II 186.3 II-II 186.5 II-II 186.6 II-II 188.7 II-II 189.5 Suppl 96.11) §36) Perfectae Caritatis(§5§13) Redemptionis Donum(§2§3 Verbum Domini(§48)Veritatis Splendor(§6§5 §6 §8 §12) §11 Vita Consecrata(§93)§16 §19 §66) - v. 22 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(181)Summa (LA)(II-II 189.5)Quaestiones(What to do with a life)Christus Vivit(§18
§251) Dives In Misericordia(§14)Ecclesia In America(§8)Pastores Dabo Vobis(§36)Presbyterorum Ordinis(§16)Veritatis Splendor(§22) - v. 23 CCC(¶226
¶2053) Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(181)Summa (LA)(II-II 186.3II-II 189.5) Rerum Novarum(§11§17 §18 §22) - v. 24 CCC(¶226
¶2053) Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(181)Summa (LA)(II-II 186.3II-II 189.5) Rerum Novarum(§11§17 Sacerdotalis Caelibatus(§22)§22) - v. 25 CCC(¶2053)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(181)Summa (LA)(II-II 189.5)Perfectae Caritatis(§13)Veritatis Splendor(§22)
- v. 26 CCC(¶276
¶308 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(181)Summa (LA)(II-II 189.5)Evangelium Vitae(§100)Veritatis Splendor(§22)¶1058 ¶2053 ¶2841) - v. 27 CCC(¶2053)Summa (LA)(II-II 184.3
II-II 185.6 Mulieris Dignitatem(§20)Redemptionis Donum(§6)Vita Consecrata(§18II-II 186.8 II-II 189.5) §93) - v. 28 CCC(¶765
¶2053) Summa (LA)(II-II 189.5III 58.4 Ecclesia In Medio Oriente(§44)Suppl 89.1 Suppl 89.2 Suppl 89.5) - v. 29 CCC(¶2053)Summa (LA)(I-II 69.2
II-II 189.5) Ecclesia In Medio Oriente(§44)Sacerdotalis Caelibatus(§22)Veritatis Splendor(§12) - v. 30 Summa (LA)(II-II 189.5)Ecclesia In Medio Oriente(§44)
- v. 38 Sacerdotalis Caelibatus(§20)
- v. 1621 Compendio(434)