1Et respondens Iesus dixit iterum in parabolis eis dicens:2 “ Simile factum est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.3 Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.4 Iterum misit alios servos dicens: “Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa, et omnia parata; venite ad nuptias”.5 Illi autem neglexerunt et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam;6 reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia affectos occiderunt.7 Rex autem iratus est et, missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit.8 Tunc ait servis suis: “Nuptiae quidem paratae sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni;9 ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias”.10 Et egressi servi illi in vias, congregaverunt omnes, quos invenerunt, malos et bonos; et impletae sunt nuptiae discumbentium.11 Intravit autem rex, ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali12 et ait illi: “Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem?”. At ille obmutuit.13 Tunc dixit rex ministris: “Ligate pedes eius et manus et mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium”.14 Multi enim sunt vocati, pauci vero electi ”.15 Tunc abeuntes pharisaei consilium inierunt, ut caperent eum in sermone.16 Et mittunt ei discipulos suos cum herodianis dicentes: “ Magister, scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo; non enim respicis personam hominum.17 Dic ergo nobis quid tibi videatur: Licet censum dare Caesari an non? ”.18 Cognita autem Iesus nequitia eorum, ait: “ Quid me tentatis, hypocritae?19 Ostendite mihi nomisma census ”. At illi obtulerunt ei denarium.20 Et ait illis: “ Cuius est imago haec et suprascriptio? ”.Iesus de nomismate census respondet
Gustave Doré (1832-1883), La Grande Bible de Tours (Alfred Mame et fils, Tours, 1866)
The Doré Bible Illustrations (Dover Publications, 1974) — Imagines electronicae praebitae a Rev. Felix Just, S.J.21 Dicunt ei: “ Caesaris ”. Tunc ait illis: “ Reddite ergo, quae sunt Caesaris, Caesari et, quae sunt Dei, Deo ”.22 Et audientes mirati sunt et, relicto eo, abierunt.23 In illo die accesserunt ad eum sadducaei, qui dicunt non esse resurrectionem, et interrogaverunt eum24 dicentes: “ Magister, Moyses dixit, si quis mortuus fuerit non habens filios, ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri suo.25 Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore ducta, defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo;26 similiter secundus et tertius usque ad septimum.27 Novissime autem omnium mulier defuncta est.28 In resurrectione ergo cuius erit de septem uxor? Omnes enim habuerunt eam ”.29 Respondens autem Iesus ait illis: “ Erratis nescientes Scripturas neque virtutem Dei;30 in resurrectione enim neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut angeli in caelo.31 De resurrectione autem mortuorum non legistis, quod dictum est vobis a Deo dicente:32 “Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob”? Non est Deus mortuorum sed viventium ”.33 Et audientes turbae mirabantur in doctrina eius.34 Pharisaei autem audientes quod silentium imposuisset sadducaeis, convenerunt in unum.35 Et interrogavit unus ex eis legis doctor tentans eum:36 “ Magister, quod est mandatum magnum in Lege? ”.37 Ait autem illi: “ Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua:38 hoc est magnum et primum mandatum.39 Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum.40 In his duobus mandatis universa Lex pendet et Prophetae ”.41 Congregatis autem pharisaeis, interrogavit eos Iesus42 dicens: “ Quid vobis videtur de Christo? Cuius filius est? ”. Dicunt ei: “ David ”.43 Ait illis: “ Quomodo ergo David in Spiritu vocat eum Dominum dicens:44 “Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis”?45 Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius eius est? ”.46 Et nemo poterat respondere ei verbum, neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.
Ubi affertur 264
Hoc caputAmoris Laetitia(§159)Sacerdotalis Caelibatus(§34)
v. 15Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(379)Summa (LA)(II-II 97.1)Quaestiones(Tax)
v. 16Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(379)Quaestiones(Tax)Catechesi Tradendae(§7·§8)Mulieris Dignitatem(§26)Reconciliatio Et Paenitentia(§29)
v. 17Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(112·379)Quaestiones(Tax)
v. 18Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(112·379)Quaestiones(Tax)
v. 19Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(112·379)Quaestiones(Tax)
v. 20Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(112·379)Quaestiones(Tax)
v. 21CCC(¶2242)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(112·379)Quaestiones(Tax)Deus Caritas Est(§26·§28)Dignitatis Humanae(§11)Diuturnum(§11·§15)Editae Saepe(§41)Summi Pontificatus(§70·§71)
v. 22Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(112·379)Quaestiones(Tax)
v. 23CCC(¶575·¶581)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(112)
v. 24CCC(¶575·¶581)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(112)
v. 25CCC(¶575)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(112)
v. 26CCC(¶575)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(112)
v. 27CCC(¶575)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(112)Apostolicam Actuositatem(§8)
v. 28CCC(¶575)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(112)Apostolicam Actuositatem(§8)
v. 29CCC(¶575)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(112)Apostolicam Actuositatem(§8)
v. 31CCC(¶575)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(112)Apostolicam Actuositatem(§8)
v. 32CCC(¶575)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(112)Summa (LA)(Suppl 75.1)Apostolicam Actuositatem(§8)
v. 33CCC(¶575)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(112)Apostolicam Actuositatem(§8)
v. 34CCC(¶575·¶581·¶2196)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(112)Apostolicam Actuositatem(§8)Redemptoris Missio(§15)
v. 35CCC(¶581·¶2196)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(112)Apostolicam Actuositatem(§8)Redemptoris Missio(§15)
v. 36CCC(¶581·¶2055·¶2196)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(112)Apostolicam Actuositatem(§8)Caritas In Veritate(§2)Evangelium Vitae(§54)Fratelli Tutti(§181)Gaudete Et Exsultate(§86)Mulieris Dignitatem(§29)Redemptoris Missio(§15)
v. 37CCC(¶2055·¶2083·¶2196)Compendio(435)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(112)Summa (LA)(I-II 100.3·II-II 25.2·II-II 44.5)Apostolicam Actuositatem(§8)Caritas In Veritate(§2)Evangelium Vitae(§54)Fratelli Tutti(§181)Gaudete Et Exsultate(§86)Gaudium et Spes(§16·§93)Haurietis Aquas(§31·§63·§111)Menti Nostrae(§11)Mulieris Dignitatem(§29)Princeps Pastorum(§15·§30·§33)Redemptoris Missio(§15)Veritatis Splendor(§9)Vita Consecrata(§71)
v. 38CCC(¶2055·¶2196)Compendio(435)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(112)Summa (LA)(II-II 25.2)Apostolicam Actuositatem(§8)Caritas In Veritate(§2)Dives In Misericordia(§3)Evangelium Vitae(§54)Fratelli Tutti(§181)Gaudete Et Exsultate(§86)Gaudium et Spes(§16)Menti Nostrae(§11)Mulieris Dignitatem(§29)Redemptoris Missio(§15)Vita Consecrata(§71)