Evangelium secundum Matthaeum 4
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 Tunc Iesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a Diabolo. 2 Et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit. 3 Et accedens tentator dixit ei: “ Si Filius Dei es, dic, ut lapides isti panes fiant ”. 4 Qui respondens dixit: “ Scriptum est: "Non in pane solo vivet homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei" ”. 5 Tunc assumit eum Diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi 6 et dicit ei: “ Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: "Angelis suis mandabit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum" ”. 7 Ait illi Iesus: “ Rursum scriptum est: "Non tentabis Dominum Deum tuum" ”. 8 Iterum assumit eum Diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum 9 et dicit illi: “ Haec tibi omnia dabo, si cadens adoraveris me”. 10 Tunc dicit ei Iesus: “ Vade, Satanas! Scriptum est enim: "Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies" ”. 11 Tunc reliquit eum Diabolus, et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei. 12 Cum autem audisset quod Ioannes traditus esset, secessit in Galilaeam. 13 Et relicta Nazareth, venit et habitavit in Capharnaum maritimam 14 in finibus Zabulon et Nephthali, ut impleretur, quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem: 15 “ Terra Zabulon et terra Nephthali, ad viam maris, trans Iordanem, Galilaea gentium; 16 populus, qui sedebat in tenebris, lucem vidit magnam, et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis ”. 17 Exinde coepit Iesus praedicare et dicere: “ Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum ”. 18 Ambulans autem iuxta mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem eius, mittentes rete in mare; erant enim piscatores. 19 Et ait illis: “ Venite post me, et faciam vos piscatores hominum ”. 20 At illi continuo, relictis retibus, secuti sunt eum. 21 Et procedens inde vidit alios duos fratres, Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem eius, in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua; et vocavit eos. 22 Illi autem statim, relicta navi et patre suo, secuti sunt eum. 23 Et circumibat Iesus totam Galilaeam, docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo. 24 Et abiit opinio eius in totam Syriam; et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus et tormentis comprehensos, et qui daemonia habebant, et lunaticos et paralyticos, et curavit eos. 25 Et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanem.
Ubi affertur 184
- Hoc caput CCC(¶2135)Summa (LA)(II-II 147.5
Suppl 96.5) - v. 1 CCC(¶394
¶2847 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(175)Summa (LA)(III 41.1)Quaestiones(Temptation)Ecclesia In Asia(§16)Evangelii Nuntiandi(§75)Evangelium Vitae(§100)Reconciliatio Et Paenitentia(§26)¶2849) - v. 2 CCC(¶394
¶2847 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(175)Summa (LA)(III 41.1¶2849) III 41.3) Quaestiones(Temptation)Evangelium Vitae(§100)Reconciliatio Et Paenitentia(§26) - v. 3 CCC(¶394
¶2847 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(175)Summa (LA)(II-II 163.1¶2849) III 41.1 Quaestiones(Temptation)Evangelium Vitae(§100)Reconciliatio Et Paenitentia(§26)III 41.3) - v. 4 CCC(¶394
¶2835 Compendio(593)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(175)Summa (LA)(III 41.4)Quaestiones(Temptation)Deus Caritas Est(§26¶2847 ¶2849) §28) Ecclesia In Europa(§68)Evangelium Vitae(§48§100) Gaudium et Spes(§86)Reconciliatio Et Paenitentia(§26)Verbum Domini(§63§83) Vita Consecrata(§7) - v. 5 CCC(¶394
¶2847 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(175)Summa (LA)(II-II 161.5¶2849) III 41.2 Quaestiones(Temptation)Evangelium Vitae(§100)Reconciliatio Et Paenitentia(§26)Suppl 96.7) - v. 6 CCC(¶394
¶2847 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(175)Quaestiones(Temptation)Evangelium Vitae(§100)Reconciliatio Et Paenitentia(§26)¶2849) - v. 7 CCC(¶394
¶2847 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(175)Quaestiones(Temptation)Evangelium Vitae(§100)Reconciliatio Et Paenitentia(§26)¶2849) - v. 8 CCC(¶394
¶2847 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(175¶2849) 379) Quaestiones(Temptation)Dignitatis Humanae(§11)Evangelium Vitae(§100)Reconciliatio Et Paenitentia(§26) - v. 9 CCC(¶394
¶2847 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(175¶2849) 379) Quaestiones(Temptation)Dignitatis Humanae(§11)Evangelium Vitae(§100)Reconciliatio Et Paenitentia(§26) - v. 10 CCC(¶394
¶2135 Compendio(443)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(175¶2847 ¶2849) 379) Summa (LA)(II-II 84.1II-II 136.4 Quaestiones(Temptation)Dignitatis Humanae(§11)Evangelium Vitae(§100)Mit Brennender Sorge(§4III 25.2) §24) Reconciliatio Et Paenitentia(§26)Veritatis Splendor(§11) - v. 11 CCC(¶333
¶394 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(175¶2847 ¶2849) 379) Summa (LA)(I 113.4I 114.5 Quaestiones(Temptation)Evangelium Vitae(§100)Reconciliatio Et Paenitentia(§26)III 8.4 III 22.1 III 26.1 III 59.6) - v. 16 Christus Vivit(§23)
- v. 17 CCC(¶1720
¶1989) Summa (LA)(I-II 91.5I-II 106.4 Evangelii Nuntiandi(§10)Le Pèlerinage de Lourdes(§12III 84.7 III 85.1 III 85.5) §36) Lumen Gentium(§5)Paenitentiam Agere(§6)Presbyterorum Ordinis(§5)Reconciliatio Et Paenitentia(§4§26) Redemptoris Missio(§13) - v. 18 Summa (LA)(III 43.3)Dilexit Nos(§39)Ecclesia In Oceania(§2)Vita Consecrata(§22
§93) - v. 19 CCC(¶878)Ad Catholici Sacerdotii(§59
§64) Amoris Laetitia(§322)Ecclesia In America(§9)Ecclesia In Oceania(§2)Laborem Exercens(§26)Pastores Dabo Vobis(§36)Pastores Gregis(§24)Redemptoris Missio(§80)Vita Consecrata(§22§93) - v. 20 Summa (LA)(II-II 189.10)Ecclesia In Oceania(§2)Pastores Dabo Vobis(§36)Vita Consecrata(§22
§93) - v. 21 CCC(¶878)Dilexit Nos(§39)Ecclesia In Oceania(§9)Pastores Dabo Vobis(§36)Vita Consecrata(§22
§93) - v. 22 Summa (LA)(II-II 101.4
II-II 189.6) Ecclesia In Oceania(§9)Pastores Dabo Vobis(§36)Vita Consecrata(§22§93) - v. 23 Summa (LA)(I-II 63.1)Evangelium Vitae(§32)
- v. 24 CCC(¶1503)Summa (LA)(I 115.5)Evangelium Vitae(§32)
- v. 25 Evangelium Vitae(§32)
- v. 38 Sancta Dei Civitas(§1)
- v. 44 Summa (LA)(II-II 25.8
II-II 31.4)