Evangelium secundum Matthaeum 7
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 Nolite iudicare, ut non iudicemini; 2 in quo enim iudicio iudicaveritis, iudicabimini, et in qua mensura mensi fueritis, metietur vobis. 3 Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides? 4 Aut quomodo dices fratri tuo: “Sine, eiciam festucam de oculo tuo”, et ecce trabes est in oculo tuo? 5 Hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui. 6 Nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi dirumpant vos. 7 Petite, et dabitur vobis; quaerite et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. 8 Omnis enim qui petit, accipit; et, qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur. 9 Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei? 10 Aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei? 11 Si ergo vos, cum sitis mali, nostis dona bona dare filiis vestris, quanto magis Pater vester, qui in caelis est, dabit bona petentibus se. 12 Omnia ergo, quaecumque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite eis; haec est enim Lex et Prophetae. 13 Intrate per angustam portam, quia lata porta et spatiosa via, quae ducit ad perditionem, et multi sunt, qui intrant per eam; 14 quam angusta porta et arta via, quae ducit ad vitam, et pauci sunt, qui inveniunt eam! 15 Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. 16 A fructibus eorum cognoscetis eos; numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus? 17 Sic omnis arbor bona fructus bonos facit, mala autem arbor fructus malos facit; 18 non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere. 19 Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur. 20 Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos. 21 Non omnis, qui dicit mihi: “Domine, Domine”, intrabit in regnum caelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est. 22 Multi dicent mihi in illa die: “Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus, et in tuo nomine daemonia eiecimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus?”. 23 Et tunc confitebor illis: Numquam novi vos; discedite a me, qui operamini iniquitatem. 24 Omnis ergo, qui audit verba mea haec et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram. 25 Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti et irruerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat supra petram. 26 Et omnis, qui audit verba mea haec et non facit ea, similis erit viro stulto, qui aedificavit domum suam supra arenam. 27 Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina eius magna ”. 28 Et factum est, cum consummasset Iesus verba haec, admirabantur turbae super doctrinam eius; 29 erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribae eorum.
Ubi affertur 184
- Hoc caput Ecclesiam Suam(§51)Humanae Vitae(§4
§25) - v. 1 CCC(¶678)Summa (LA)(II-II 60.2
II-II 60.3) Amoris Laetitia(§308)Evangelii Gaudium(§172)Gaudium et Spes(§28)Redemptionis Donum(§9)Vita Consecrata(§42) - v. 2 CCC(¶678)Summa (LA)(II-II 61.4)Evangelii Gaudium(§179)Gaudium et Spes(§28)Vita Consecrata(§42)
- v. 3 CCC(¶678)Summa (LA)(II-II 33.5)
- v. 4 CCC(¶678)Summa (LA)(II-II 33.5)
- v. 5 CCC(¶678)Amoris Laetitia(§104)
- v. 6 Summa (LA)(I 1.9
II-II 3.2 Ecclesiam Suam(§38II-II 40.3 II-II 43.7 III 80.6 III 81.2) §47 §81 §84) - v. 7 CCC(¶2609
¶2654) Summa (LA)(II-II 83.3)Ad Catholici Sacerdotii(§19§23 Ecclesia In Medio Oriente(§10)Fidentem Piumque Animum(§3)Mense Maio(§13)Rosarium Virginis Mariae(§16)§56 §61) - v. 8 CCC(¶2609)Ad Catholici Sacerdotii(§19
§23) Ecclesia In Medio Oriente(§10)Sacra Virginitas(§60) - v. 9 CCC(¶2609)Ad Catholici Sacerdotii(§19
§23) - v. 10 CCC(¶2609)Ad Catholici Sacerdotii(§19
§23) - v. 11 CCC(¶2609)Summa (LA)(I-II 109.6)Ad Catholici Sacerdotii(§19
§23) - v. 12 CCC(¶1789
¶1970 Compendio(375)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(20)Summa (LA)(I-II 99.1¶2510 ¶2821) II-II 40.3 Evangelium Vitae(§49)Fratelli Tutti(§60)Gaudete Et Exsultate(§80)II-II 77.1) - v. 13 CCC(¶1036
¶1696 Summa (LA)(I 23.7¶1970 ¶2609 ¶2821) I-II 71.2) Africae Munus(§112)Ecclesiam Suam(§26§28 Quadragesimo Anno(§134)Salvifici Doloris(§25)§53) - v. 14 CCC(¶1036
¶1696 Summa (LA)(I 23.7¶1970 ¶2609) II-II 73.2) Africae Munus(§112)Ecclesia In Medio Oriente(§98)Humanae Vitae(§12§25) Le Pèlerinage de Lourdes(§18§51) Redemptionis Donum(§1)Salvifici Doloris(§25) - v. 15 CCC(¶2285)Summa (LA)(II-II 172.4
II-II 187.6) Quaestiones(How a Catholic may vote) - v. 16 Summa (LA)(Suppl 71.3)Quaestiones(How a Catholic may vote)Ecclesia In Medio Oriente(§56)Vita Consecrata(§62)
- v. 17 Summa (LA)(II-II 64.7)Quaestiones(How a Catholic may vote)
- v. 18 Summa (LA)(I 49.1
I-II 20.2 Quaestiones(How a Catholic may vote)Humanum Genus(§10)I-II 73.6 I-II 75.1 II-II 20.1 II-II 43.2 II-II 89.2 II-II 94.4) - v. 19 Summa (LA)(II-II 79.4)Quaestiones(How a Catholic may vote)
- v. 20 CCC(¶2005)Quaestiones(How a Catholic may vote)Ecclesia In Medio Oriente(§56)
- v. 21 CCC(¶443
¶1821 Summa (LA)(Suppl 99.4)Ecclesia In America(§26)Gaudium et Spes(§12¶1970 ¶2611 ¶2826) §24 Humanae Vitae(§2§34 §40 §48 §57 §64 §74 §80 §92 §93) §4) Lumen Gentium(§14)Marialis Cultus(§39)Redemptoris Missio(§13)Ut Unum Sint(§74) - v. 22 CCC(¶1970)Summa (LA)(II-II 8.5
II-II 172.4 Lumen Gentium(§14)II-II 178.2) - v. 23 CCC(¶1970)Summa (LA)(II-II 172.4)
- v. 24 CCC(¶1970)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(70)Summa (LA)(I-II 108.2)Amoris Laetitia(§8)Christus Vivit(§242)Ecclesia In Medio Oriente(§65)Quadragesimo Anno(§127)Verbum Domini(§10)
- v. 25 CCC(¶1970)Amoris Laetitia(§8)Christus Vivit(§242)Ecclesia In Medio Oriente(§65)Ecclesia In Oceania(§18)
- v. 26 CCC(¶1970)Amoris Laetitia(§8)Ecclesia In Medio Oriente(§65)Summi Pontificatus(§71
§72) - v. 27 CCC(¶1970)Amoris Laetitia(§8)Casti Connubii(§5)Ecclesia In Medio Oriente(§65)Summi Pontificatus(§71
§72) - v. 28 CCC(¶581)
- v. 29 CCC(¶581)Summa (LA)(III 42.1
III 42.4) Pastores Dabo Vobis(§14)Quadragesimo Anno(§11) - v. 78 Ecclesia In Medio Oriente(§10)