Prophetia Osee 11
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 Cum puer esset Israel, dilexi eum et ex Aegypto vocavi filium meum. 2 Quanto magis vocabam eos, tanto recesserunt a facie mea; ipsi Baalim immolabant et simulacris sacrificabant. 3 Et ego dirigebam gressus Ephraim, portabam eos in brachiis meis, et nescierunt quod curarem eos. 4 In funiculis humanitatis trahebam eos, in vinculis caritatis; et fui eis, quasi qui elevant infantem ad maxillas suas, et declinavi ad eum, ut vesceretur. 5 Revertetur in terram Aegypti, et Assur ipse rex eius, quoniam noluerunt converti. 6 Saeviet gladius in civitatibus eius et consumet garrulos eius et comedet eos propter consilia eorum. 7 Populus meus pendet ad praevaricandum contra me; vocant eum ad altum, sed simul non erigunt eum. 8 Quomodo dabo te, Ephraim, tradam te, Israel? Quomodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Seboim? Convertitur in me cor meum, simul exardescit miseratio mea. 9 Non faciam furorem irae meae, non convertar, ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego et non homo, in medio tui Sanctus et non veniam in terrore. 10 Post Dominum ambulabunt; quasi leo rugiet, quia ipse rugiet, et in tremore accurrent filii ab occidente. 11 Et avolabunt quasi avis ex Aegypto et quasi columba de terra Assyriae; et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus.
Ubi affertur 47
- Hoc caput CCC(¶219)
- v. 1 CCC(¶219
¶370 Amoris Laetitia(§28)Haurietis Aquas(§7¶441 ¶530) §15 Mulieris Dignitatem(§8)Redemptoris Custos(§14)§26) - v. 2 CCC(¶370)Amoris Laetitia(§28)Mulieris Dignitatem(§8)
- v. 3 CCC(¶370)Amoris Laetitia(§28)Haurietis Aquas(§7
§15 Mulieris Dignitatem(§8)§26) - v. 4 CCC(¶370)Amoris Laetitia(§28)Christus Vivit(§114)Dilexit Nos(§100)Evangelium Vitae(§39)Haurietis Aquas(§7
§15 Mulieris Dignitatem(§8)§26) - v. 5 Misericordiae Vultus(§21)
- v. 7 Dives In Misericordia(§4)
- v. 8 Deus Caritas Est(§9
§10 Dilexit Nos(§100§16) §192) Dives In Misericordia(§4)Misericordiae Vultus(§21) - v. 9 CCC(¶208)Deus Caritas Est(§9
§10 Dilexit Nos(§100)Dives In Misericordia(§4)Misericordiae Vultus(§21)Mulieris Dignitatem(§8)§16) - v. 14 Haurietis Aquas(§26)