Prophetia Osee 3
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 Et dixit Dominus ad me: “ Adhuc vade, dilige mulierem dilectam amico et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israel, et ipsi respectant ad deos alienos et diligunt placentas uvarum ”. 2 Et emi eam mihi quindecim argenteis et choro hordei et dimidio choro hordei. 3 Et dixi ad eam: “ Dies multos exspectabis me; non fornicaberis et non eris viro, neque ibo ego ad te ”. 4 Quia dies multos sedebunt filii Israel sine rege et sine principe et sine sacrificio et sine lapide et sine ephod et sine theraphim. 5 Et post haec revertentur filii Israel et quaerent Dominum Deum suum et David regem suum et pavebunt ad Dominum et ad bonum eius in fine dierum.
Ubi affertur 7
- Hoc caput Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(219)Summa (LA)(II-II 104.4)Familiaris Consortio(§12)
- v. 1 Summa (LA)(II-II 5.2)Quaestiones(When a spouse has been unfaithful)
- v. 2 Quaestiones(When a spouse has been unfaithful)
- v. 3 Quaestiones(When a spouse has been unfaithful)