Epistula ad Philippenses 2
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solacium caritatis, si qua communio spiritus, si quae viscera et miserationes, 2 implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eandem caritatem habentes, unanimes, id ipsum sapientes; 3 nihil per contentionem neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes; 4 non, quae sua sunt, singuli considerantes, sed et ea, quae aliorum. 5 Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu: 6 qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, 7 sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus; et habitu inventus ut homo, 8 humiliavit semetipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. 9 Propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen, quod est super omne nomen, 10 ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium et terrestrium et infernorum, 11 et omnis lingua confiteatur “ Dominus Iesus Christus! ”, in gloriam Dei Patris. 12 Itaque, carissimi mei, sicut semper oboedistis, non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini; 13 Deus est enim, qui operatur in vobis et velle et perficere pro suo beneplacito. 14 Omnia facite sine murmurationibus et haesitationibus, 15 ut efficiamini sine querela et simplices, filii Dei sine reprehensione in medio generationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, 16 verbum vitae firmiter tenentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi. 17 Sed et si delibor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae, gaudeo et congaudeo omnibus vobis; 18 idipsum autem et vos gaudete et congaudete mihi. 19 Spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos, ut et ego bono animo sim, cognitis, quae circa vos sunt. 20 Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincere pro vobis sollicitus sit; 21 omnes enim sua quaerunt, non quae sunt Iesu Christi. 22 Probationem autem eius cognoscitis, quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium. 23 Hunc igitur spero me mittere, mox ut videro, quae circa me sunt; 24 confido autem in Domino, quoniam et ipse cito veniam. 25 Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum, vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae, mittere ad vos, 26 quoniam omnes vos desiderabat et maestus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum. 27 Nam et infirmatus est usque ad mortem, sed Deus misertus est eius; non solum autem eius, verum et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem. 28 Festinantius ergo misi illum, ut, viso eo, iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim. 29 Excipite itaque illum in Domino cum omni gaudio et eiusmodi cum honore habetote, 30 quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit in interitum tradens animam suam, ut suppleret id, quod vobis deerat ministerii erga me.
Ubi affertur 334
- Hoc caput Amoris Laetitia(§15)Ecclesiam Suam(§54)Evangelii Praecones(§4)Spe Salvi(§47)
- v. 1 CCC(¶2842)Il Fermo Proposito(§27)
- v. 2 Il Fermo Proposito(§27)Litteras A Vobis(§6)
- v. 3 Summa (LA)(I 112.1
II-II 103.2 Evangelii Gaudium(§271)Gaudete Et Exsultate(§116)Il Fermo Proposito(§27)II-II 132.2 II-II 161.3 Suppl 34.1) - v. 4 CCC(¶2635)Amoris Laetitia(§101)Il Fermo Proposito(§27)
- v. 5 CCC(¶461
¶520 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(259)Apostolicam Actuositatem(§33¶1694 ¶2842) §35) Christifideles Laici(§2§25) Christus Vivit(§281)Dilexit Nos(§168)Ecclesiam Suam(§28§30 Evangelii Gaudium(§198)Il Fermo Proposito(§27)Laborem Exercens(§4§56) §6) Marialis Cultus(§57§67) Mediator Dei(§73§80 Menti Nostrae(§35)Pastores Dabo Vobis(§30§99) §57) Redemptoris Custos(§10)Redemptoris Mater(§18)Redemptoris Missio(§88)Rosarium Virginis Mariae(§15)Unitatis Redintegratio(§4)Veritatis Splendor(§21)Vita Consecrata(§9) - v. 6 CCC(¶449
¶461 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(259)Summa (LA)(I 31.2¶1850 ¶2641 ¶2666 ¶2667) I 42.4 Ecclesia In Africa(§61)Evangelium Vitae(§33)Gaudete Et Exsultate(§135)Laborem Exercens(§4III 16.1) §6) Lebanon(§27)Lumen Gentium(§8)Marialis Cultus(§45)Novo Millennio Ineunte(§22)Redemptionis Donum(§10§13) Redemptoris Custos(§10)Redemptoris Mater(§18)Redemptoris Missio(§88)Satis Cognitum(§2)Sempiternus Rex Christus(§37)Unitatis Redintegratio(§4)Veritatis Splendor(§21§87) Vita Consecrata(§9) - v. 7 CCC(¶461
¶472 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(259)Summa (LA)(I 73.1¶602 ¶705 ¶713 ¶876 ¶1224 ¶1225 ¶1850 ¶2641 ¶2666 ¶2667) I 113.4 Ad Gentes(§24)C’est la confiance(§40)Dilexi Te(§18)Dilexit Nos(§34)Ecclesia In Africa(§61)Evangelium Vitae(§33)Gaudete Et Exsultate(§135)Laborem Exercens(§4III 2.5 III 2.6 III 5.1 III 11.2 III 14.1 III 16.1 III 16.12 III 20.1 III 21.2 III 28.1 III 39.6) §6) Lebanon(§27)Lumen Gentium(§8§42) Marialis Cultus(§45)Mystici Corporis Christi(§20§45) Novo Millennio Ineunte(§22)Pastores Dabo Vobis(§21)Pastores Gregis(§19§42) Perfectae Caritatis(§5§14) Presbyterorum Ordinis(§15)Redemptionis Donum(§10§13) Redemptoris Custos(§10)Redemptoris Mater(§18)Redemptoris Missio(§88)Rosarium Virginis Mariae(§36)Satis Cognitum(§2)Sempiternus Rex Christus(§32§37) Unitatis Redintegratio(§4)Veritatis Splendor(§21§87) Vita Consecrata(§9§22 §79) - v. 8 CCC(¶411
¶461 Compendio(121)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(196¶612 ¶623 ¶908 ¶1850 ¶2641 ¶2666 ¶2667) 259) Summa (LA)(II-II 124.3II-II 186.5 Ad Catholici Sacerdotii(§38III 5.1 III 7.3 III 19.3 III 20.1 III 42.1 III 46.4 III 47.2 III 49.6 Suppl 89.2) §43) C’est la confiance(§40)Dies Domini(§43)Dives In Misericordia(§8)Dominicae Cenae(§3)Dominum Et Vivificantem(§33§35) Ecclesia de Eucharistia(§13)Ecclesia In Africa(§61)Ecclesiam Suam(§53§65 Evangelica Testificatio(§24)Evangelium Vitae(§33§114 §118) §67) Gaudete Et Exsultate(§135)Haerent Animo(§8)Laborem Exercens(§4§6) Lebanon(§27)Lumen Gentium(§36§42) Marialis Cultus(§45)Mystici Corporis Christi(§30§63) Novo Millennio Ineunte(§22)Octogesima Adveniens(§48)Pastores Dabo Vobis(§21)Pastores Gregis(§18§19) Perfectae Caritatis(§1§5) Presbyterorum Ordinis(§15)Redemptionis Donum(§13)Redemptor Hominis(§20)Redemptoris Custos(§10)Redemptoris Mater(§18§41) Redemptoris Missio(§88)Rosarium Virginis Mariae(§22)Sacra Virginitas(§70§72) Sacramentum Caritatis(§9)Sempiternus Rex Christus(§37)Unitatis Redintegratio(§4)Verbum Domini(§26)Veritatis Splendor(§21§87) Vita Consecrata(§9§22) - v. 9 CCC(¶434
¶449 Compendio(84)Summa (LA)(III 19.3¶908 ¶1850 ¶2641 ¶2666 ¶2667 ¶2812) III 42.1 Ecclesia In Africa(§61)Evangelium Vitae(§33)Lumen Gentium(§36III 48.1 Suppl 89.2) §42) Marialis Cultus(§45)Novo Millennio Ineunte(§22)Octogesima Adveniens(§48)Presbyterorum Ordinis(§15)Redemptoris Mater(§41)Veritatis Splendor(§87)Vita Consecrata(§9) - v. 10 CCC(¶201
¶434 Summa (LA)(III 42.1¶449 ¶633 ¶635 ¶2641 ¶2666 ¶2667 ¶2812) III 52.1 Incarnationis Mysterium(§1)Lumen Gentium(§42)Marialis Cultus(§45)Novo Millennio Ineunte(§22)Octogesima Adveniens(§48)Veritatis Splendor(§87)Vita Consecrata(§9)III 59.6) - v. 11 CCC(¶201
¶449 Compendio(84)Summa (LA)(III 42.1)Dies Domini(§21)Dominum Et Vivificantem(§2)Incarnationis Mysterium(§1)Marialis Cultus(§45)Novo Millennio Ineunte(§22)Octogesima Adveniens(§48)Slavorum Apostoli(§17)Veritatis Splendor(§87)Vita Consecrata(§9)¶2641 ¶2666 ¶2667 ¶2812) - v. 12 CCC(¶1949)Summa (LA)(I-II 44.4)Quaestiones(Faith and works)Lumen Gentium(§48)Reconciliatio Et Paenitentia(§17)Spe Salvi(§47)
- v. 13 CCC(¶308
¶1949) Compendio(56)Summa (LA)(I 83.1I 105.4 Quaestiones(Faith and works)Casti Connubii(§9I-II 9.6 III 13.4 III 18.1) §130) - v. 14 CCC(¶1070
¶1949) Ecclesia In Medio Oriente(§46) - v. 15 CCC(¶1070
¶1243 Africae Munus(§99)Ecclesia In Medio Oriente(§46)Haerent Animo(§16)Marialis Cultus(§57)¶1949) - v. 16 CCC(¶1070
¶1949) Ecclesia In Medio Oriente(§46) - v. 17 CCC(¶1070
¶1949) Catechesi Tradendae(§30) - v. 18 CCC(¶1949)
- v. 19 CCC(¶1949)
- v. 20 CCC(¶1949)
- v. 21 CCC(¶1949)Summa (LA)(Suppl 8.5)Ad Catholici Sacerdotii(§35
§39) Ad Petri Cathedram(§56§109) Editae Saepe(§32)Evangelii Gaudium(§93)Evangelii Praecones(§20)Presbyterorum Ordinis(§9)Quadragesimo Anno(§147§149) - v. 22 CCC(¶1949)
- v. 23 CCC(¶1949)
- v. 25 CCC(¶1070)
- v. 30 CCC(¶1070)
- v. 58 Veritatis Splendor(§21)
- v. 78 Pastores Dabo Vobis(§21)