Liber Proverbiorum 9

Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem; immolavit victimas suas, miscuit vinum et proposuit mensam suam. Misit ancillas suas, ut vocarent ad arcem et ad excelsa civitatis: “ Si quis est parvulus, veniat ad me ”. Et vecordi locuta est: “ Venite, comedite panem meum et bibite vinum, quod miscui vobis; relinquite infantiam et vivite et ambulate per vias prudentiae ”. Qui erudit derisorem, ipse iniuriam sibi facit; et, qui arguit impium, sibi maculam generat. Noli arguere derisorem, ne oderit te; argue sapientem, et diliget te. Da sapienti, et sapientior fiet; doce iustum, et addet doctrinam. Principium sapientiae timor Domini, et scientia Sancti est prudentia. Per me enim multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni vitae. Si sapiens fueris, tibimetipsi eris; si autem illusor, solus portabis malum. Mulier stulta est clamosa, fatua et nihil sciens; sedit in foribus domus suae super sellam in excelsis urbis, ut vocaret transeuntes per viam et pergentes itinere suo: “ Qui est parvulus, declinet ad me ”. Et vecordi locuta est: “ Aquae furtivae dulciores sunt, et panis in abscondito suavior ”. Et ignoravit quod ibi sint umbrae, et in profundis inferni convivae eius.

Ubi affertur 7