Liber Psalmorum 1
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
LIBER I (Psalmi 1-41)
1 Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit et in conventu derisorum non sedit, 2 sed in lege Domini voluntas eius, et in lege eius meditatur die ac nocte. 3 Et erit tamquam lignum plantatum secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo; et folium eius non defluet, et omnia, quaecumque faciet, prosperabuntur. 4 Non sic impii, non sic, sed tamquam pulvis, quem proicit ventus. 5 Ideo non consurgent impii in iudicio, neque peccatores in concilio iustorum. 6 Quoniam novit Dominus viam iustorum, et iter impiorum peribit.Ubi affertur 25
- Hoc caput Catechesi Tradendae(§31)E Supremi(§3
§6) Mediator Dei(§149)Slavorum Apostoli(§17)Spiritus Paraclitus(§63) - v. 1 Haerent Animo(§21)Veritatis Splendor(§41
§44) - v. 2 Summa (LA)(II-II 188.5
III 7.2) Haerent Animo(§21)Spiritus Paraclitus(§47)Veritatis Splendor(§41§44) - v. 3 Haerent Animo(§21)
- v. 5 Summa (LA)(Suppl 75.2
Suppl 89.5) - v. 7 Summa (LA)(I-II 82.2)
- v. 13 Evangelium Vitae(§61)
- v. 14 Summa (LA)(III 84.4)Evangelium Vitae(§61)
- v. 15 Evangelium Vitae(§61)
- v. 16 Evangelium Vitae(§61)
- v. 19 Summa (LA)(III 82.1)