Liber Psalmorum 125
Una editio hic versum huius capitis dividit quem altera integrum servat, ita ut numeri post eum uno distent.
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 Canticum ascensionum. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur, in aeternum manet. 2 Ierusalem, montes in circuitu eius, et Dominus in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in saeculum. 3 Quia non requiescet virga iniquitatis super sortem iustorum, ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas. 4 Benefac, Domine, bonis et rectis corde. 5 Declinantes autem per vias pravas adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Pax super Israel!
Ubi affertur 4
- v. 1 Summa (LA)(II-II 43.5)
- v. 3 Summa (LA)(II-II 12.2)
- v. 5 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(491)
- v. 128 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(491)