Liber Psalmorum 133
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 Canticum ascensionum. David. Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum: 2 sicut unguentum optimum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti eius; 3 sicut ros Hermon, qui descendit in montes Sion, quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, vitam usque in saeculum.
Ubi affertur 13
- Hoc caput Africae Munus(§117)Novo Millennio Ineunte(§48)Sempiternus Rex Christus(§28)Vita Consecrata(§101)
- v. 1 Summa (LA)(II-II 114.1)Aeterna Dei Sapientia(§29
§68) Africae Munus(§117)Gaudete In Domino(§67)Novo Millennio Ineunte(§48)Sempiternus Rex Christus(§31) - v. 2 Summa (LA)(I-II 102.5
Suppl 29.6)