Liber Psalmorum 19
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 Magistro chori. PSALMUS. David. 2 Caeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius annuntiat firmamentum. 3 Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam. 4 Non sunt loquelae neque sermones, quorum non intellegantur voces: 5 in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. 6 Soli posuit tabernaculum in eis, et ipse, tamquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam. 7 A finibus caelorum egressio eius, et occursus eius usque ad fines eorum, nec est quod se abscondat a calore eius. 8 Lex Domini immaculata, reficiens animam, testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis. 9 Iustitiae Domini rectae, laetificantes corda, praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos. 10 Timor Domini mundus, permanens in saeculum saeculi; iudicia Domini vera, iusta omnia simul, 11 desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum stillantem. 12 Etenim servus tuus eruditur in eis; in custodiendis illis retributio multa. 13 Errores quis intellegit? Ab occultis munda me 14 et a superbia custodi servum tuum, ne dominetur mei, Tunc immaculatus ero et emundabor a delicto maximo. 15 Sint ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo. Domine, adiutor meus et redemptor meus.
Ubi affertur 53
- Hoc caput Ecclesia In Oceania(§20)Ecclesiam Suam(§91)Evangelium Vitae(§53)Salvifici Doloris(§10)Spe Salvi(§33)Verbum Domini(§8)Veritatis Splendor(§44
§63) - v. 1 Verbum Domini(§8)
- v. 2 CCC(¶299
¶326) Providentissimus Deus(§55)Verbum Domini(§8) - v. 3 CCC(¶299)
- v. 4 CCC(¶299)
- v. 5 CCC(¶299)Ecclesia In Oceania(§20)Ecclesiae Fastos(§28)Ecclesiam Suam(§42
§52 Maximum Illud(§1)§95) - v. 6 Summa (LA)(III 27.2
Suppl 95.3) - v. 8 Summa (LA)(I-II 100.11
I-II 103.2 Pacem in Terris(§3II-II 53.4 II-II 78.1 II-II 125.1) §5) Veritatis Splendor(§44) - v. 9 Summa (LA)(I-II 102.1
II-II 44.6) Pacem in Terris(§3§5) Veritatis Splendor(§44) - v. 10 Summa (LA)(I-II 105.4
II-II 19.11) Pacem in Terris(§3§5) - v. 11 Pacem in Terris(§3
§5) - v. 12 Spe Salvi(§33)Veritatis Splendor(§63)
- v. 13 Summa (LA)(I-II 112.5
II-II 162.7 Spe Salvi(§33)Veritatis Splendor(§63)III 79.3 Suppl 2.5) - v. 14 Evangelium Vitae(§53)
- v. 15 Summa (LA)(I-II 108.3)