Liber Psalmorum 2
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? 2 Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus christum eius: 3 “ Dirumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum! ”. 4 Qui habitat in caelis, irridebit eos, Dominus subsannabit eos. 5 Tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos: 6 “ Ego autem constitui regem meum super Sion, montem sanctum meum! ”. 7 Praedicabo decretum eius. Dominus dixit ad me: “ Filius meus es tu; ego hodie genui te. 8 Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. 9 Reges eos in virga ferrea et tamquam vas figuli confringes eos ”. 10 Et nunc, reges, intellegite; erudimini, qui iudicatis terram. 11 Servite Domino in timore et exsultate ei cum tremore. 12 Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur, et pereatis de via, cum exarserit in brevi ira eius. Beati omnes, qui confidunt in eo.
Ubi affertur 37
- Hoc caput Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(378)Dies Domini(§74)Lumen Gentium(§13)Quas Primas(§7)
- v. 1 CCC(¶600)Summa (LA)(III 46.5)E Supremi(§4)
- v. 2 CCC(¶436
¶600) Summa (LA)(III 46.5)Augustissimae Virginis Mariae(§5) - v. 4 Summa (LA)(II-II 75.1
II-II 75.2) Mit Brennender Sorge(§3§20) - v. 6 CCC(¶745)
- v. 7 CCC(¶441
¶653 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(377)Summa (LA)(I 27.2¶745 ¶2606 ¶2836) I 42.2) Redemptoris Mater(§17) - v. 8 CCC(¶2606)Summa (LA)(III 47.5)Ad Gentes(§22)Lumen Gentium(§13)Redemptoris Mater(§28)
- v. 9 Ecclesia In Europa(§122)
- v. 18 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(378)
- v. 20 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(378)
- v. 21 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(378)
- v. 72 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(378)
- v. 606 Dies Domini(§30)
- v. 607 Dies Domini(§30)