Liber Psalmorum 32
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 David. Maskil. Beatus, cui remissa est iniquitas, et obtectum est peccatum. 2 Beatus vir, cui non imputavit Dominus delictum, nec est in spiritu eius dolus. 3 Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum rugirem tota die. 4 Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, immutatus est vigor meus in ardoribus aestatis. 5 Peccatum meum cognitum tibi feci et delictum meum non abscondi. Dixi: “ Confitebor adversum me iniquitatem meam Domino ”. Et tu remisisti impietatem peccati mei. 6 Propter hoc orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Et in diluvio aquarum multarum ad eum non approximabunt. 7 Tu es refugium meum, a tribulatione conservabis me; exsultationibus salutis circumdabis me. 8 Intellectum tibi dabo et instruam te in via, qua gradieris; firmabo super te oculos meos. 9 Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus; in camo et freno si accedis ad constringendum, non approximant ad te. 10 Multi dolores impii, sperantem autem in Domino misericordia circumdabit. 11 Laetamini in Domino et exsultate, iusti; et gloriamini, omnes recti corde.
Ubi affertur 9
- Hoc caput Summa (LA)(I 113.4)
- v. 1 Summa (LA)(I-II 102.6
III 88.1) - v. 2 Summa (LA)(I-II 110.1
I-II 113.2) - v. 5 CCC(¶1502)Summa (LA)(I-II 113.5
III 88.2) - v. 10 Sollicitudo Rei Socialis(§23)