Liber Psalmorum 75

Magistro chori. Secundum " Ne destruxeris ". PSALMUS. Asaph. Canticum. Confitebimur tibi, Deus; confitebimur et invocabimus nomen tuum: narrabimus mirabilia tua. Cum statuero tempus, ego iustitias iudicabo. Si liquefacta est terra et omnes, qui habitant in ea, ego confirmavi columnas eius. Dixi gloriantibus: “ Nolite gloriari! ” et delinquentibus: “Nolite exaltare cornu! Nolite exaltare in altum cornu vestrum; nolite loqui adversus Deum proterva ”. Quia neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis exaltatio. Quoniam Deus iudex est: hunc humiliat et hunc exaltat. Quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto. Et inclinavit ex hoc in hoc; verumtamen usque ad faeces epotabunt, bibent omnes peccatores terrae. Ego autem annuntiabo in saeculum, cantabo Deo Iacob. Et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua iusti.

Ubi affertur 2