Liber Psalmorum 87

Filiorum Core. PSALMUS. Canticum. Fundamenta eius in montibus sanctis; diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob. Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei! Memor ero Rahab et Babylonis inter scientes me; ecce Philistaea et Tyrus cum Aethiopia: hi nati sunt illic. Et de Sion dicetur: “ Hic et ille natus est in ea; et ipse firmavit eam Altissimus ”. Dominus referet in librum populorum: “ Hi nati sunt illic ”. Et cantant sicut choros ducentes: “ Omnes fontes mei in te ”.

Ubi affertur 2