Epistula ad Romanos 1
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 Paulus servus Christi Iesu, vocatus apostolus, segregatus in evangelium Dei, 2 quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis 3 de Filio suo, qui factus est ex semine David secundum carnem, 4 qui constitutus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum, Iesu Christo Domino nostro, 5 per quem accepimus gratiam et apostolatum ad oboeditionem fidei in omnibus gentibus pro nomine eius, 6 in quibus estis et vos vocati Iesu Christi, 7 omnibus, qui sunt Romae dilectis Dei, vocatis sanctis: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo. 8 Primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro omnibus vobis, quia fides vestra annuntiatur in universo mundo; 9 testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius, quomodo sine intermissione memoriam vestri faciam 10 semper in orationibus meis obsecrans, si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos. 11 Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar gratiae vobis spiritalis ad confirmandos vos, 12 id est una vobiscum consolari per eam, quae invicem est, fidem vestram atque meam. 13 Nolo autem vos ignorare, fratres, quia saepe proposui venire ad vos et prohibitus sum usque adhuc, ut aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in ceteris gentibus. 14 Graecis ac barbaris, sapientibus et insipientibus debitor sum. 15 Itaque, quod in me est, promptus sum et vobis, qui Romae estis, evangelizare. 16 Non enim erubesco evangelium: virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Iudaeo primum et Graeco. 17 Iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem, sicut scriptum est: “ Iustus autem ex fide vivet ”. 18 Revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum, qui veritatem in iniustitia detinent, 19 quia, quod noscibile est Dei, manifestum est in illis; Deus enim illis manifestavit. 20 Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna eius et virtus et divinitas, ut sint inexcusabiles; 21 quia, cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. 22 Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt, 23 et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium. 24 Propter quod tradidit illos Deus in concupiscentiis cordis eorum in immunditiam, ut ignominia afficiant corpora sua in semetipsis, 25 qui commutaverunt veritatem Dei in mendacio et coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula. Amen. 26 Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae. Nam et feminae eorum immutaverunt naturalem usum in eum, qui est contra naturam; 27 similiter et masculi, relicto naturali usu feminae, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes. 28 Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit eos Deus in reprobum sensum, ut faciant, quae non conveniunt, 29 repletos omni iniquitate, malitia, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate, susurrones, 30 detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non oboedientes, 31 insipientes, incompositos, sine affectione, sine misericordia. 32 Qui cum iudicium Dei cognovissent, quoniam qui talia agunt, digni sunt morte, non solum ea faciunt, sed et consentiunt facientibus.
Ubi affertur 313
- Hoc caput Summa (LA)(I 32.1)Dominum Et Vivificantem(§51)Evangelii Nuntiandi(§7)Evangelium Vitae(§73)Lumen Gentium(§16)Sacerdotalis Caelibatus(§32)
- v. 1 CCC(¶437
¶834 Dei Verbum(§3)Evangelii Nuntiandi(§7¶876) §18) Praedicate Evangelium(§1)Presbyterorum Ordinis(§3) - v. 2 Summa (LA)(III 16.7)Dei Verbum(§3)Evangelii Nuntiandi(§7)Lumen Fidei(§29)Praedicate Evangelium(§1)Verbum Domini(§39)
- v. 3 CCC(¶437
¶445 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(378)Summa (LA)(III 16.7¶496 ¶648) III 31.2 Dei Verbum(§3)Dominum Et Vivificantem(§24)Evangelii Nuntiandi(§7)Novo Millennio Ineunte(§22)Orientale Lumen(§2)Praedicate Evangelium(§1)Reconciliatio Et Paenitentia(§35)III 31.6 III 35.7) - v. 4 CCC(¶445
¶648 Summa (LA)(I 23.2¶695) III 1.3 Dei Verbum(§3)Dominum Et Vivificantem(§24)Praedicate Evangelium(§1)Redemptor Hominis(§18III 24.1 III 24.3 III 27.5 III 32.1) §20) - v. 5 CCC(¶143
¶494 Compendio(97)Summa (LA)(II-II 2.5¶520 ¶2087) II-II 4.3 Dei Verbum(§3III 7.3) §5) Dominum Et Vivificantem(§51)Lumen Fidei(§29)Pastores Gregis(§31)Praedicate Evangelium(§1)Reconciliatio Et Paenitentia(§35)Redemptoris Custos(§4)Redemptoris Mater(§13)Satis Cognitum(§14)Verbum Domini(§25) - v. 6 Dei Verbum(§3)
- v. 7 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(492)Summa (LA)(I-II 110.1)Dei Verbum(§3)Verbum Domini(§77)
- v. 8 Aeterna Dei Sapientia(§53)Dei Verbum(§3)Evangelii Gaudium(§282)Invicti Athletae(§34)Orientale Lumen(§22)
- v. 9 Dei Verbum(§3)
- v. 10 Dei Verbum(§3)
- v. 11 Dei Verbum(§3)Evangelii Praecones(§1
§8) Orientale Lumen(§22) - v. 12 Dei Verbum(§3)Evangelii Praecones(§1
§8) Orientale Lumen(§22) - v. 13 Dei Verbum(§3)
- v. 14 Summa (LA)(I 1.9)Ad Catholici Sacerdotii(§40
§44) Dei Verbum(§3)Lumen Gentium(§27)Quadragesimo Anno(§40)Sacerdotalis Caelibatus(§32)Verbum Domini(§95) - v. 15 Summa (LA)(Suppl 37.4)Dei Verbum(§3)Lumen Gentium(§27)
- v. 16 CCC(¶124)Summa (LA)(I-II 106.2)Christifideles Laici(§44
§54) Dei Verbum(§3§17) Dignitatis Humanae(§11)Evangelii Nuntiandi(§18§23 Lumen Gentium(§19§27 §80) §26) Pastores Gregis(§31)Redemptoris Missio(§11§45) Sempiternus Rex Christus(§1)Unitatis Redintegratio(§21) - v. 17 CCC(¶1814)Summa (LA)(II-II 11.2
II-II 12.1 Dei Verbum(§3)III 7.3) - v. 18 CCC(¶57
¶401 Summa (LA)(II-II 45.4)Quaestiones(Whether God exists)Dei Verbum(§3)Evangelium Vitae(§24)¶2087 ¶2125) - v. 19 CCC(¶32
¶54 Summa (LA)(I 1.6¶57 ¶287 ¶401 ¶1147 ¶2087) I 12.12 Quaestiones(Whether God exists)Catechesi Tradendae(§29)Dei Verbum(§3)Fides Et Ratio(§36I 56.3 I 111.1 II-II 167.1) §67) Sacramentum Caritatis(§35)Verbum Domini(§8) - v. 20 CCC(¶32
¶54 Summa (LA)(I 2.2¶57 ¶287 ¶401 ¶1147 ¶2087) I 13.5 Quaestiones(Whether God exists)Aeterni Patris(§4)Caritas In Veritate(§48)Dei Verbum(§3I 56.3 I 65.1 I 79.9 I 84.5 I 88.3 I-II 93.2 I-II 111.4 II-II 2.3 II-II 9.2 II-II 27.3 II-II 34.1 II-II 81.7 II-II 175.1 II-II 180.4 III 1.1 III 60.2 Suppl 91.1) §6) Dives In Misericordia(§2)Fides Et Ratio(§22§36 Laudato si’(§12)Sacramentum Caritatis(§35)Verbum Domini(§8)§67) - v. 21 CCC(¶57
¶401 Summa (LA)(Suppl 65.3)Quaestiones(Whether God exists)Fides Et Ratio(§22¶844 ¶2087) §36) Gaudium et Spes(§13)Lumen Gentium(§16)Pascendi Dominici Gregis(§30)Summi Pontificatus(§23§24) - v. 22 CCC(¶57
¶401 Quaestiones(Whether God exists)Fides Et Ratio(§22¶2087) §36) Gaudium et Spes(§13)Pascendi Dominici Gregis(§30) - v. 23 CCC(¶57
¶401 Summa (LA)(II-II 89.6¶2087) II-II 94.1 Quaestiones(Whether God exists)Fides Et Ratio(§36)Gaudium et Spes(§13)III 25.3) - v. 24 CCC(¶57
¶401 Summa (LA)(I-II 87.2)Quaestiones(Homosexuality)Casti Connubii(§6¶2087 ¶2357) §36 Fides Et Ratio(§36)Gaudium et Spes(§13)§98) - v. 25 CCC(¶57
¶401 Summa (LA)(II-II 89.6¶844 ¶2087 ¶2357) II-II 94.1 Quaestiones(Homosexuality)Casti Connubii(§6)Evangelium Vitae(§36)Fides Et Ratio(§36)Gaudium et Spes(§13)Lumen Gentium(§16)Veritatis Splendor(§1)III 25.2) - v. 26 CCC(¶401
¶2087 Summa (LA)(II-II 94.3)Quaestiones(Homosexuality)Casti Connubii(§6¶2357) §36 Fides Et Ratio(§36)§98) - v. 27 CCC(¶401
¶2087 Summa (LA)(II-II 154.11)Quaestiones(Homosexuality)Fides Et Ratio(§36)¶2357) - v. 28 CCC(¶401
¶1849 Summa (LA)(I-II 79.1¶1852 ¶2087) II-II 162.6) Evangelium Vitae(§23)Fides Et Ratio(§36) - v. 29 CCC(¶401
¶1849 Summa (LA)(II-II 74.1¶1852 ¶2087) II-II 118.2 Fides Et Ratio(§36)Reconciliatio Et Paenitentia(§17)II-II 118.4) - v. 30 CCC(¶401
¶1849 Summa (LA)(II-II 34.3¶1852 ¶2087) II-II 72.1 Fides Et Ratio(§36)Reconciliatio Et Paenitentia(§17)II-II 73.2 II-II 74.1 II-II 105.1) - v. 31 CCC(¶401
¶1849 Fides Et Ratio(§36)Reconciliatio Et Paenitentia(§17)¶1852 ¶2087) - v. 32 CCC(¶401
¶1777 Summa (LA)(II-II 10.11¶1849 ¶1852 ¶2087) II-II 40.2 Fides Et Ratio(§36)II-II 62.7 II-II 69.2 II-II 70.1 II-II 71.3 II-II 73.4 II-II 78.4 II-II 118.4 III 40.4 III 64.6 Suppl 64.4 Suppl 64.9)