Epistula ad Romanos 12
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum; 2 et nolite conformari huic saeculo, sed transformamini renovatione mentis, ut probetis quid sit voluntas Dei, quid bonum et bene placens et perfectum. 3 Dico enim per gratiam, quae data est mihi, omnibus, qui sunt inter vos, non altius sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. 4 Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent, 5 ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. 6 Habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes: sive prophetiam, secundum rationem fidei; 7 sive ministerium, in ministrando; sive qui docet, in doctrina; 8 sive qui exhortatur, in exhortando; qui tribuit, in simplicitate; qui praeest, in sollicitudine; qui miseretur, in hilaritate. 9 Dilectio sine simulatione. Odientes malum, adhaerentes bono; 10 caritate fraternitatis invicem diligentes, honore invicem praevenientes, 11 sollicitudine non pigri, spiritu ferventes, Domino servientes, 12 spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes, 13 necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes. 14 Benedicite persequentibus; benedicite et nolite maledicere! 15 Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus. 16 Idipsum invicem sentientes, non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos. 17 Nulli malum pro malo reddentes; providentes bona coram omnibus hominibus; 18 si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes; 19 non vosmetipsos vindicantes, carissimi, sed date locum irae, scriptum est enim: “ Mihi vindicta, ego retribuam ”, dicit Dominus. 20 Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi. Hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput eius. 21 Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.
Ubi affertur 234
- Hoc caput CCC(¶1454
¶1971) Summa (LA)(III 8.1)Ecclesiam Suam(§59)Presbyterorum Ordinis(§2)Quadragesimo Anno(§139)Veritatis Splendor(§26) - v. 1 CCC(¶1105
¶2031) Summa (LA)(I-II 102.3II-II 27.6 Christifideles Laici(§14II-II 85.3 II-II 88.2 II-II 90.1 III 82.1 Suppl 3.2) §25) Dies Domini(§45)Ecclesia In Europa(§9§13 Evangelii Gaudium(§145)Evangelium Vitae(§86)Gaudete Et Exsultate(§51§68 §69 §80) §56) Graves De Communi Re(§28)Laudato si’(§220)Lumen Gentium(§10)Mediator Dei(§89§99 Miserentissimus Redemptor(§8)Mulieris Dignitatem(§27)Pastores Dabo Vobis(§40)Pastores Gregis(§21)Presbyterorum Ordinis(§2)Redemptionis Donum(§8)Sacerdotalis Caelibatus(§82)Sacerdotii Nostri Primordia(§34§121) §53) Sacramentum Caritatis(§70§82 Salvifici Doloris(§20)Unitatis Redintegratio(§4)Veritatis Splendor(§107)§85 §94) - v. 2 CCC(¶2520
¶2826) Compendio(591)Summa (LA)(I 19.1II-II 97.2) Africae Munus(§71)Christifideles Laici(§14§25) Ecclesia In Oceania(§18)Ecclesiam Suam(§31§34 Editae Saepe(§15)Evangelica Testificatio(§11)Evangelium Vitae(§82)Gaudete Et Exsultate(§51)Gaudium et Spes(§34§61) §37) Graves De Communi Re(§28)Presbyterorum Ordinis(§3§6 Redemptionis Donum(§14)Sacramentum Caritatis(§77)Unitatis Redintegratio(§4)Verbum Domini(§87)Veritatis Splendor(§62§14) §64 Vita Consecrata(§94)§85) - v. 3 Summa (LA)(II-II 149.1)Lumen Fidei(§22)Vita Consecrata(§31)
- v. 4 CCC(¶1142)Summa (LA)(II-II 183.2)Christifideles Laici(§21
§31) Lumen Fidei(§22)Lumen Gentium(§32)Mystici Corporis Christi(§8§16) Perfectae Caritatis(§7)Presbyterorum Ordinis(§2)Redemptor Hominis(§18)Vita Consecrata(§31) - v. 5 CCC(¶1372)Summa (LA)(II-II 183.2
Suppl 37.1) Christifideles Laici(§12§21 Lumen Fidei(§22)Lumen Gentium(§7§25 §31) §32) Mystici Corporis Christi(§7§14 Perfectae Caritatis(§8)Quadragesimo Anno(§137)Redemptor Hominis(§7§33 §44 §74 §94 §96) §18) Rosarium Virginis Mariae(§15)Vita Consecrata(§31) - v. 6 CCC(¶114
¶2004) Summa (LA)(II-II 172.5)Ad Gentes(§28)Christifideles Laici(§21§24 Perfectae Caritatis(§8)Redemptor Hominis(§18§31 §34) §21) Vita Consecrata(§31) - v. 7 CCC(¶2004)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(380)Christifideles Laici(§21
§24 Perfectae Caritatis(§8)Vita Consecrata(§31)§31 §34) - v. 8 CCC(¶2004
¶2039) Summa (LA)(II-II 55.6)Christifideles Laici(§21§24 Graves De Communi Re(§28)Misericordiae Vultus(§16)Perfectae Caritatis(§8)Vita Consecrata(§31)§31 §34) - v. 9 CCC(¶1971)Caritas In Veritate(§79)Graves De Communi Re(§28)Princeps Pastorum(§17
§34 §37) - v. 10 CCC(¶1971)Summa (LA)(II-II 103.2)Caritas In Veritate(§79)Christifideles Laici(§31
§41) Ecclesia In Europa(§28)Graves De Communi Re(§28)Orientalium Ecclesiarum(§30)Perfectae Caritatis(§15)Presbyterorum Ordinis(§9) - v. 11 CCC(¶1971
¶2039) Evangelii Nuntiandi(§80)Graves De Communi Re(§28) - v. 12 CCC(¶1820
¶1971) Summa (LA)(I-II 25.1I-II 32.3 Graves De Communi Re(§28)Spes Non Confundit(§18)II-II 18.3 II-II 20.4 II-II 28.1) - v. 13 CCC(¶1971)Familiaris Consortio(§44)Graves De Communi Re(§28)
- v. 14 CCC(¶1669
¶2636) Summa (LA)(II-II 76.1Suppl 21.2) Meminisse Iuvat(§21§37) - v. 15 Summa (LA)(I-II 35.4
II-II 28.2 Christus Vivit(§167)Fratelli Tutti(§84)Gaudete Et Exsultate(§76II-II 30.2) §128) Graves De Communi Re(§28)Veritatis Splendor(§26) - v. 16 Graves De Communi Re(§28)
- v. 17 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(380)Summa (LA)(II-II 132.1
Suppl 21.3) Quaestiones(Someone I cannot forgive)Fratelli Tutti(§264)Gaudete Et Exsultate(§113)Graves De Communi Re(§28)Presbyterorum Ordinis(§3) - v. 18 Quaestiones(Someone I cannot forgive)Evangelii Gaudium(§271)Nostra Aetate(§5)
- v. 19 Summa (LA)(II-II 40.1
II-II 64.7 Quaestiones(Someone I cannot forgive)Dignitatis Humanae(§11)Fratelli Tutti(§264)II-II 108.1) - v. 20 Quaestiones(Someone I cannot forgive)Dignitatis Humanae(§11)Veritatis Splendor(§62)
- v. 21 Summa (LA)(II-II 25.9
II-II 108.1) Quaestiones(Someone I cannot forgive)Amoris Laetitia(§104)Caritas In Veritate(§9)Dignitatis Humanae(§11)Dives In Misericordia(§6)Evangelii Gaudium(§101§271) Fratelli Tutti(§243)Mit Brennender Sorge(§9§43) - v. 22 Dignitatis Humanae(§11)
- v. 23 Dignitatis Humanae(§11)
- v. 24 Dignitatis Humanae(§11)
- v. 25 Mystici Corporis Christi(§73)
- v. 38 Vita Consecrata(§31)