Epistula ad Romanos 13
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Non est enim potestas nisi a Deo; quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. 2 Itaque, qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit; qui autem resistunt ipsi, sibi damnationem acquirent. 3 Nam principes non sunt timori bono operi sed malo. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa; 4 Dei enim ministra est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time; non enim sine causa gladium portat; Dei enim ministra est, vindex in iram ei, qui malum agit. 5 Ideo necesse est subditos esse, non solum propter iram sed et propter conscientiam. 6 Ideo enim et tributa praestatis; ministri enim Dei sunt in hoc ipsum instantes. 7 Reddite omnibus debita: cui tributum tributum, cui vectigal vectigal, cui timorem timorem, cui honorem honorem. 8 Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit. 9 Nam: Non adulterabis, Non occides, Non furaberis, Non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo recapitulatur: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. 10 Dilectio proximo malum non operatur; plenitudo ergo legis est dilectio. 11 Et hoc scientes tempus, quia hora est iam vos de somno surgere; nunc enim propior est nobis salus quam cum credidimus. 12 Nox processit, dies autem appropiavit. Abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis. 13 Sicut in die honeste ambulemus: non in comissationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione; 14 sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis.
Ubi affertur 198
- Hoc caput Ecclesia In Europa(§114)Quod Apostolici Muneris(§6)
- v. 1 CCC(¶1899
¶1918 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(380¶2238) 398) Summa (LA)(I 22.2I 96.3 Quaestiones(The State and obedience)Au Milieu Des Sollicitudes(§18)Dignitatis Humanae(§11)Diuturnum(§6I-II 93.3 I-II 96.4 I-II 96.5 I-II 100.6 I-II 102.1 I-II 111.1 II-II 69.3 II-II 172.2 III 30.4 III 31.3 III 36.2 III 42.1 III 55.2 III 69.2 Suppl 19.3) §9 Divini Illius Magistri(§41§10 §14) §51) E Supremi(§14)Evangelium Vitae(§73)Gaudium et Spes(§74)Graves De Communi Re(§9)Immortale Dei(§2§3 Pacem in Terris(§26§5 §6 §9 §13 §19) §46) Quadragesimo Anno(§118) - v. 2 CCC(¶1899
¶2238) Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(380398) Summa (LA)(I 108.5I-II 96.4 Quaestiones(The State and obedience)Dignitatis Humanae(§11)Diuturnum(§6II-II 64.1 II-II 69.3 II-II 69.4 II-II 104.5 II-II 105.1) §9 Evangelium Vitae(§73)Gaudium et Spes(§74)Immortale Dei(§2§10 §14) §5) Libertas(§10§13) Pacem in Terris(§26§46) - v. 3 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(380)Summa (LA)(I 108.6
II-II 19.3) Quaestiones(The State and obedience)Dignitatis Humanae(§11)Diuturnum(§6§9 Evangelium Vitae(§73)Gaudium et Spes(§74)Pacem in Terris(§26§10) §46) - v. 4 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(380)Summa (LA)(I 108.6
II-II 19.3 Quaestiones(The State and obedience)Dignitatis Humanae(§11)Diuturnum(§6II-II 40.1 II-II 64.4 II-II 108.1 II-II 158.1) §9 Evangelium Vitae(§73)Fratelli Tutti(§264)Gaudium et Spes(§74)Pacem in Terris(§26§10) §46) - v. 5 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(380)Quaestiones(The State and obedience
Tax) Caritatis(§4)Dignitatis Humanae(§11)Diuturnum(§10§14) Evangelium Vitae(§73)Gaudium et Spes(§74)Graves De Communi Re(§9)Iampridem(§12)Optatam Totius(§11)Pacem in Terris(§26§46) - v. 6 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(380)Quaestiones(The State and obedience
Tax) Evangelium Vitae(§73)Pacem in Terris(§26§46) - v. 7 CCC(¶2240)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(380)Summa (LA)(II-II 62.5
II-II 102.1 Quaestiones(The State and obedienceII-II 102.2 II-II 122.6 Suppl 64.1) Tax) Evangelium Vitae(§73) - v. 8 CCC(¶1824
¶2196 Summa (LA)(I-II 65.3¶2845) I-II 105.2 Africae Munus(§25)Divini Redemptoris(§49II-II 44.2 II-II 68.1 II-II 106.6 II-II 107.1) §50) Evangelii Gaudium(§161)Gaudete Et Exsultate(§60)Veritatis Splendor(§13§17 §76) - v. 9 CCC(¶1824
¶2055 Summa (LA)(I-II 99.1)Africae Munus(§25)Divini Redemptoris(§49¶2196) §50) Evangelium Vitae(§41§54) Gaudete Et Exsultate(§60)Gaudium et Spes(§23§24) Veritatis Splendor(§13§17 §76) - v. 10 CCC(¶1824
¶2055 Summa (LA)(II-II 180.2¶2196) III 79.6) Africae Munus(§25)Christus Vivit(§215)Evangelii Gaudium(§161)Evangelium Vitae(§41)Gaudete Et Exsultate(§60)Gaudium et Spes(§23§24) Lumen Gentium(§42)Orientale Lumen(§14)Perfectae Caritatis(§15)Redemptionis Donum(§15)Veritatis Splendor(§13§76) - v. 11 Ecclesia In America(§26)
- v. 12 Summa (LA)(II-II 147.7)Ecclesia In Medio Oriente(§98)
- v. 13 Summa (LA)(II-II 150.1)Acerbo Nimis(§4)Ecclesia In Medio Oriente(§98)Reconciliatio Et Paenitentia(§17)
- v. 14 Summa (LA)(II-II 166.1)Ad Petri Cathedram(§75
§143) Evangelii Nuntiandi(§2)Mens Nostra(§4§6) Menti Nostrae(§33)Rosarium Virginis Mariae(§15) - v. 89 Veritatis Splendor(§17)
- v. 114 Evangelii Nuntiandi(§2)