Epistula ad Romanos 5
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 Iustificati igitur ex fide, pacem habemus ad Deum per Domi num nostrum Iesum Christum, 2 per quem et accessum habemus fide in gratiam istam, in qua stamus et gloriamur in spe gloriae Dei. 3 Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur, 4 patientia autem probationem, probatio vero spem; 5 spes autem non confundit, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. 6 Adhuc enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est. 7 Vix enim pro iusto quis moritur; nam pro bono forsitan quis et audeat mori. 8 Commendat autem suam caritatem Deus in nos, quoniam, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. 9 Multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum! 10 Si enim, cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius; 11 non solum autem, sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus. 12 Propterea, sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, eo quod omnes peccaverunt. 13 Usque ad legem enim peccatum erat in mundo; peccatum autem non imputatur, cum lex non est, 14 sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos, qui non peccaverunt in similitudine praevaricationis Adae, qui est figura futuri. 15 Sed non sicut delictum, ita et donum; si enim unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in multos abundavit. 16 Et non sicut per unum, qui peccavit, ita et donum; nam iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem. 17 Si enim unius delicto mors regnavit per unum, multo magis, qui abundantiam gratiae et donationis iustitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum Iesum Christum. 18 Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae; 19 sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius oboeditionem iusti constituentur multi. 20 Lex autem subintravit, ut abundaret delictum; ubi autem abundavit peccatum, superabundavit gratia, 21 ut sicut regnavit peccatum in morte, ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum.
Ubi affertur 317
- Hoc caput CCC(¶1009)Summa (LA)(III 52.5
III 86.4) Munificentissimus Deus(§39) - v. 1 Summa (LA)(I-II 111.4
I-II 112.3 Spes Non Confundit(§2)I-II 113.4 II-II 4.5 III 14.1) - v. 2 Summa (LA)(I 33.3
II-II 1.8 Evangelii Gaudium(§84)Immortale Dei(§10)Sacramentum Caritatis(§32)Spes Non Confundit(§2)II-II 19.12 III 8.6 III 14.1 III 40.1) - v. 3 CCC(¶2734
¶2847) Summa (LA)(Suppl 10.4Suppl 15.2) Evangelii Praecones(§2§13) Salvifici Doloris(§23)Spes Non Confundit(§4) - v. 4 CCC(¶2734
¶2847) Summa (LA)(Suppl 10.4Suppl 15.2) Salvifici Doloris(§23)Spes Non Confundit(§4) - v. 5 CCC(¶368
¶733 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(31)Summa (LA)(I 43.3¶1820 ¶1964 ¶2658 ¶2734 ¶2847) I 108.4 Apostolicam Actuositatem(§4)Caritas In Veritate(§5)Christus Vivit(§132)Divinum Illud Munus(§10)Dominum Et Vivificantem(§10I-II 65.2 I-II 68.5 I-II 70.3 I-II 98.1 I-II 107.1 I-II 109.3 II-II 19.6 II-II 24.2 II-II 28.1 II-II 44.1 II-II 45.6 II-II 60.1 II-II 136.3 II-II 183.4 III 23.3 III 63.3) §52 Ecclesia In America(§10)Ecclesia In Asia(§15§67) §43) Ecclesia In Europa(§28)Ecclesia In Medio Oriente(§82)Ecclesia In Oceania(§10§36) Evangelii Gaudium(§125)Evangelii Nuntiandi(§77)Familiaris Consortio(§63)Gaudete In Domino(§4§58) Haurietis Aquas(§2§3) Humanae Vitae(§12§25) Incarnationis Mysterium(§11)Lebanon(§1§38) Lumen Fidei(§21§57) Lumen Gentium(§42)Mulieris Dignitatem(§27§29) Mysterium Fidei(§5§35 Novo Millennio Ineunte(§42§36) §58) Octogesima Adveniens(§41)Pastores Gregis(§5§73 Perfectae Caritatis(§1§74) §15) Redemptionis Donum(§14)Redemptor Hominis(§22)Redemptoris Custos(§17§19) Redemptoris Mater(§42)Salvifici Doloris(§23)Spes Non Confundit(§1§2) Unitatis Redintegratio(§24)Ut Unum Sint(§8)Veritatis Splendor(§22)Vita Consecrata(§21§33 §42 §75) - v. 8 CCC(¶604)Summa (LA)(III 4.5
III 46.3 Ecclesia In Africa(§60)Evangelium Vitae(§51)Gaudium et Spes(§38)III 49.1) - v. 9 Compendio(169)Gaudium et Spes(§38)Indulgentiarum Doctrina(§5)
- v. 10 CCC(¶603
¶1825) Summa (LA)(III 47.2III 49.4 Africae Munus(§20)Gaudium et Spes(§38)Incarnationis Mysterium(§1III 61.1 Suppl 78.2) §5 Reconciliatio Et Paenitentia(§7)Redemptor Hominis(§18§6) §20) Spes Non Confundit(§3) - v. 11 Summa (LA)(I-II 98.1)Reconciliatio Et Paenitentia(§4
§7 Redemptor Hominis(§7§35) §9 §18 §20) - v. 12 CCC(¶388
¶400 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(64¶402 ¶602 ¶612 ¶1008) 115) Summa (LA)(I 97.1I-II 81.1 Evangelium Vitae(§36)Fides Et Ratio(§12)Humani Generis(§30I-II 81.3 I-II 81.5 I-II 83.1 I-II 85.5 II-II 163.1 II-II 163.3 II-II 164.1 III 14.1 III 14.3 III 15.1 III 31.1 III 68.9 III 69.3 III 84.2) §37) Mit Brennender Sorge(§6§30) Redemptor Hominis(§7§8) - v. 13 CCC(¶388)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(64)Evangelium Vitae(§36)Fides Et Ratio(§12)Humani Generis(§30
§37) Redemptor Hominis(§7§8) - v. 14 CCC(¶388)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(64
121) Summa (LA)(III 62.5)Evangelium Vitae(§36)Fides Et Ratio(§12§60) Gaudium et Spes(§22)Humani Generis(§30§37) Redemptor Hominis(§7§8) - v. 15 CCC(¶388)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(64)Summa (LA)(I-II 81.3
II-II 137.4 Evangelium Vitae(§36)Fides Et Ratio(§12)Gaudium et Spes(§52)Haurietis Aquas(§5)Humani Generis(§30III 1.4 III 8.5 III 52.7 III 68.11 III 69.1 III 69.3 Suppl 75.1) §37) Redemptor Hominis(§7§8) - v. 16 CCC(¶388)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(64)Summa (LA)(I 100.1
III 1.4 Evangelium Vitae(§36)Humani Generis(§30III 69.1) §37) Redemptor Hominis(§7§8) - v. 17 CCC(¶388)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(64)Summa (LA)(III 68.9)Evangelium Vitae(§36)Humani Generis(§30
§37) Redemptor Hominis(§7§8) - v. 18 CCC(¶388
¶402 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(64¶605) 121) Summa (LA)(III 19.4III 66.9 Evangelium Vitae(§36)Gaudium et Spes(§52)Humani Generis(§30III 68.1) §37) Redemptor Hominis(§7§8) - v. 19 CCC(¶388
¶397 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(64¶402 ¶411 ¶532 ¶605 ¶615 ¶623 ¶1009) 115 Summa (LA)(II-II 105.2121) II-II 163.1 Dominum Et Vivificantem(§33)Evangelium Vitae(§36)Humani Generis(§30III 47.2) §37) Laborem Exercens(§27)Presbyterorum Ordinis(§15)Redemptionis Donum(§13)Redemptor Hominis(§7§8) Spes Non Confundit(§3) - v. 20 CCC(¶312
¶385 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(64¶388 ¶411 ¶412 ¶420 ¶1009 ¶1848) 121) Summa (LA)(I-II 98.1I-II 106.3 Quaestiones(Whether a sin can be forgivenI-II 109.10 III 1.3 III 89.2) When confession never feels finished) C’est la confiance(§29)Evangelii Gaudium(§84)Evangelium Vitae(§36)Incarnationis Mysterium(§11)Miserentissimus Redemptor(§13)Mystici Corporis Christi(§6§12) Redemptor Hominis(§7§8) - v. 21 CCC(¶388
¶1009 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(64¶1848) 121) Summa (LA)(I 100.1)Quaestiones(Whether a sin can be forgivenWhen confession never feels finished) Evangelium Vitae(§36)Gaudium et Spes(§17§18) Redemptor Hominis(§7§8)