Epistula ad Romanos 6
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 Quid ergo dicemus? Perma nebimus in peccato, ut gratia abundet? 2 Absit! Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo? 3 An ignoratis quia, quicumque baptizati sumus in Christum Iesum, in mortem ipsius baptizati sumus? 4 Consepulti ergo sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quemadmodum suscitatus est Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. 5 Si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius, sed et resurrectionis erimus; 6 hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. 7 Qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato. 8 Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum eo; 9 scientes quod Christus suscitatus ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominatur. 10 Quod enim mortuus est, peccato mortuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo. 11 Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo in Christo Iesu. 12 Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut oboediatis concupiscentiis eius, 13 neque exhibeatis membra vestra arma iniustitiae peccato, sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo. 14 Peccatum enim vobis non dominabitur; non enim sub lege estis sed sub gratia. 15 Quid ergo? Peccabimus, quoniam non sumus sub lege sed sub gratia? Absit! 16 Nescitis quoniam, cui exhibetis vos servos ad oboedientiam, servi estis eius, cui oboeditis, sive peccati ad mortem, sive oboeditionis ad iustitiam? 17 Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, oboedistis autem ex corde in eam formam doctrinae, in quam traditi estis, 18 liberati autem a peccato servi facti estis iustitiae. 19 Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae. Sicut enim exhibuistis membra vestra servientia immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servientia iustitiae ad sanctificationem. 20 Cum enim servi essetis peccati, liberi eratis iustitiae. 21 Quem ergo fructum habebatis tunc, in quibus nunc erubescitis? Nam finis illorum mors! 22 Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam! 23 Stipendia enim peccati mors, donum autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro.
Ubi affertur 230
- Hoc caput Ecclesia In Europa(§1
§2 Ecclesiam Suam(§60)§7 §13 §20 §41 §48 §56 §85 §112) - v. 1 CCC(¶1010
¶2474) Ecclesia In Medio Oriente(§75)Perfectae Caritatis(§5) - v. 2 CCC(¶1010
¶2474) Ecclesia In Medio Oriente(§75) - v. 3 CCC(¶1006
¶1214 Summa (LA)(III 39.5¶1227 ¶1987) III 61.1 Christifideles Laici(§12III 66.2 III 66.7 III 66.9 III 66.10 III 68.5 III 69.1 III 72.4) §25) Ecclesia In Medio Oriente(§75)Ecclesiam Suam(§32§34 Reconciliatio Et Paenitentia(§27)Redemptionis Donum(§7)Redemptor Hominis(§18§62) §20) Veritatis Splendor(§21) - v. 4 CCC(¶537
¶628 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(41)Summa (LA)(II-II 147.5¶648 ¶654 ¶658 ¶730 ¶790 ¶977 ¶1006 ¶1214 ¶1227 ¶1697 ¶1987) III 49.3 Ad Gentes(§14)Catechesi Tradendae(§29)Christifideles Laici(§12III 51.1 III 51.2 III 53.1 III 55.1 III 56.2 III 66.7 III 66.9 III 66.10 III 68.5 III 68.7 III 72.4) §25) Dies Domini(§25)Ecclesia In Africa(§74)Ecclesia In Asia(§24)Ecclesia In Medio Oriente(§75)Ecclesiam Suam(§32§34 Evangelii Nuntiandi(§18)Evangelium Vitae(§79)Lumen Fidei(§41)Lumen Gentium(§7)Reconciliatio Et Paenitentia(§27)Redemptionis Donum(§7)Redemptor Hominis(§20)Sacrosanctum Concilium(§6)Unitatis Redintegratio(§22)Veritatis Splendor(§21)§62) - v. 5 CCC(¶790
¶1006 Summa (LA)(III 56.2¶1694 ¶2565) III 72.4) Ad Gentes(§14)Christifideles Laici(§12§25) Dies Domini(§25)Ecclesia In Africa(§74)Ecclesia In Medio Oriente(§75)Evangelium Vitae(§79)Gaudium et Spes(§52)Lebanon(§34)Lumen Gentium(§7)Mystici Corporis Christi(§49§103 Redemptor Hominis(§20)Veritatis Splendor(§21)§106) - v. 6 CCC(¶1006)Summa (LA)(III 56.2
III 69.3 Ad Gentes(§14)Dies Domini(§25)Ecclesia In Medio Oriente(§75)Editae Saepe(§15)Gaudium et Spes(§52)Lumen Gentium(§48)Redemptionis Donum(§7)Veritatis Splendor(§21)III 69.8 III 72.4) - v. 7 CCC(¶1006)Summa (LA)(III 56.2
III 72.4) Ad Gentes(§14)Gaudium et Spes(§52)Veritatis Splendor(§21) - v. 8 CCC(¶1006
¶1987) Summa (LA)(III 56.2III 69.2 Ad Gentes(§14)Gaudium et Spes(§52)Veritatis Splendor(§21)III 72.4 Suppl 75.1) - v. 9 CCC(¶1006
¶1987) Summa (LA)(III 22.5III 53.3 Ad Gentes(§14)Gaudium et Spes(§52)Lumen Gentium(§48)Mediator Dei(§63III 54.3 III 56.2 III 76.1 Suppl 77.1) §70 Veritatis Splendor(§21)§89) - v. 10 CCC(¶1085
¶1987) Summa (LA)(III 50.1III 55.2 Ad Gentes(§14)Gaudium et Spes(§52)Veritatis Splendor(§21)III 56.2 III 66.9) - v. 11 CCC(¶1694
¶1987) Summa (LA)(III 56.2III 69.1) Ad Gentes(§14)Ecclesia In Medio Oriente(§77)Gaudium et Spes(§52)Perfectae Caritatis(§5)Redemptionis Donum(§7)Veritatis Splendor(§21)Vita Consecrata(§59) - v. 12 CCC(¶2819)Christifideles Laici(§14
§25) Ecclesia In Medio Oriente(§77)Familiaris Consortio(§63)Lumen Gentium(§36) - v. 13 Summa (LA)(II-II 25.5
III 8.2 Ecclesia In Medio Oriente(§77)Quas Primas(§34)III 79.1) - v. 14 Ecclesia In Medio Oriente(§77)
- v. 15 Lumen Gentium(§7)
- v. 16 Summa (LA)(II-II 183.4)
- v. 17 CCC(¶197
¶1237 Lumen Fidei(§41)¶1733) - v. 19 CCC(¶1995)
- v. 20 CCC(¶1995)Summa (LA)(II-II 183.4)
- v. 21 CCC(¶1995)Summa (LA)(II-II 14.2)
- v. 22 CCC(¶1995)Summa (LA)(I-II 3.2
I-II 70.3 Christifideles Laici(§16II-II 183.4 III 60.3 Suppl 96.2) §26) Lumen Gentium(§40)Spes Non Confundit(§20) - v. 23 CCC(¶1006
¶1008) Summa (LA)(I 12.4I 62.2 Quaestiones(Faith and works)Catechesi Tradendae(§29)Dominum Et Vivificantem(§37)Evangelium Vitae(§67)Gaudium et Spes(§17I-II 98.1 I-II 109.5 I-II 114.2 I-II 114.3 II-II 24.2 II-II 24.12 III 7.1 III 49.3 III 52.7 III 69.6 III 73.4 III 86.3) §18) - v. 34 Redemptionis Donum(§7)