Epistula ad Romanos 7
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 An ignoratis, fratres — scientibus enim legem loquor — quia lex in homine dominatur, quanto tempore vivit? 2 Nam quae sub viro est mulier, viventi viro alligata est lege; si autem mortuus fuerit vir, soluta est a lege viri. 3 Igitur, vivente viro, vocabitur adultera, si fuerit alterius viri; si autem mortuus fuerit vir, libera est a lege, ut non sit adultera, si fuerit alterius viri. 4 Itaque, fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi, ut sitis alterius, eius qui ex mortuis suscitatus est, ut fructificaremus Deo. 5 Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti; 6 nunc autem soluti sumus a lege, mortui ei, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate Spiritus et non in vetustate litterae. 7 Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit! Sed peccatum non cognovi, nisi per legem; nam concupiscentiam nescirem, nisi lex diceret: “ Non concupisces ”. 8 Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam; sine lege enim peccatum mortuum erat. 9 Ego autem vivebam sine lege aliquando; sed, cum venisset mandatum, peccatum revixit, 10 ego autem mortuus sum; et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem; 11 nam peccatum, occasione accepta, per mandatum seduxit me et per illud occidit. 12 Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum. 13 Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit! Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem; ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum. 14 Scimus enim quod lex spiritalis est; ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato. 15 Quod enim operor, non intellego; non enim, quod volo, hoc ago, sed quod odi, illud facio. 16 Si autem, quod nolo, illud facio, consentio legi quoniam bona. 17 Nunc autem iam non ego operor illud, sed, quod habitat in me, peccatum. 18 Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; nam velle adiacet mihi, operari autem bonum, non! 19 Non enim, quod volo bonum, facio, sed, quod nolo malum, hoc ago. 20 Si autem, quod nolo, illud facio, iam non ego operor illud, sed, quod habitat in me, peccatum. 21 Invenio igitur hanc legem volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adiacet. 22 Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem; 23 video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. 24 Infelix ego homo! Quis me liberabit de corpore mortis huius? 25 Gratias autem Deo per Iesum Christum Dominum nostrum! Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati.
Ubi affertur 115
- Hoc caput CCC(¶1963)Summa (LA)(I-II 56.4
I-II 89.5 I-II 98.1) - v. 2 CCC(¶1011)Summa (LA)(Suppl 55.2
Suppl 62.5 Suppl 63.1 Suppl 67.4) - v. 3 Summa (LA)(Suppl 59.4)
- v. 4 Summa (LA)(II-II 104.6)Adiutricem(§14
§27) Marialis Cultus(§33) - v. 5 Summa (LA)(I-II 22.1
I-II 24.2 I-II 59.5 I-II 77.7 I-II 77.8 I-II 82.3 II-II 34.5 III 15.4) - v. 6 Lebanon(§35)
- v. 7 CCC(¶2542)Summa (LA)(I-II 73.6
I-II 100.4 Lumen Gentium(§40)Reconciliatio Et Paenitentia(§14)II-II 116.1 II-II 118.2) - v. 8 Summa (LA)(I-II 77.4
I-II 98.1 Casti Connubii(§6)Reconciliatio Et Paenitentia(§14)II-II 43.1 III 15.2) - v. 9 Reconciliatio Et Paenitentia(§14)
- v. 10 CCC(¶2542)Reconciliatio Et Paenitentia(§14)
- v. 11 Reconciliatio Et Paenitentia(§14)
- v. 12 CCC(¶1963)Summa (LA)(I-II 98.1
I-II 99.4 Reconciliatio Et Paenitentia(§14)Suppl 67.3) - v. 13 Reconciliatio Et Paenitentia(§14)
- v. 14 CCC(¶1963)Dominum Et Vivificantem(§44)Gaudium et Spes(§10)Marialis Cultus(§33)Reconciliatio Et Paenitentia(§4
§14) - v. 15 CCC(¶2542)Summa (LA)(I-II 17.7)Quaestiones(Masturbation)Dominum Et Vivificantem(§44)Reconciliatio Et Paenitentia(§14)Veritatis Splendor(§102)
- v. 16 CCC(¶1963)Quaestiones(Masturbation)Reconciliatio Et Paenitentia(§14)Veritatis Splendor(§102)
- v. 17 Quaestiones(Masturbation)Reconciliatio Et Paenitentia(§14)Veritatis Splendor(§102)
- v. 18 Summa (LA)(I-II 30.1
I-II 83.1) Quaestiones(Masturbation)Reconciliatio Et Paenitentia(§14)Verbum Domini(§9)Veritatis Splendor(§102) - v. 19 Summa (LA)(I 83.1
I-II 10.3 Quaestiones(Masturbation)Dominum Et Vivificantem(§44)Reconciliatio Et Paenitentia(§14)Veritatis Splendor(§102)I-II 74.3 I-II 77.7) - v. 20 CCC(¶1963)Quaestiones(Masturbation)Reconciliatio Et Paenitentia(§14)
- v. 21 Quaestiones(Masturbation)Reconciliatio Et Paenitentia(§14)
- v. 22 CCC(¶1995)Quaestiones(Masturbation)Lebanon(§34)Reconciliatio Et Paenitentia(§14)Spe Salvi(§22)
- v. 23 CCC(¶2542)Summa (LA)(I 81.3
I-II 77.2 Quaestiones(Masturbation)Divini Illius Magistri(§50I-II 83.1 I-II 90.1 I-II 91.6 II-II 104.6 III 27.3 III 79.6) §66) Lebanon(§34)Reconciliatio Et Paenitentia(§14)Verbum Domini(§9) - v. 24 Summa (LA)(II-II 25.5
II-II 180.7) Quaestiones(Masturbation)Reconciliatio Et Paenitentia(§14)Veritatis Splendor(§105) - v. 25 Summa (LA)(I-II 109.8
I-II 109.9 Quaestiones(Masturbation)Reconciliatio Et Paenitentia(§14)Veritatis Splendor(§105)III 27.3)