Epistula ad Romanos 8
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 Nihil ergo nunc damnationis est his, qui sunt in Christo Iesu; 2 lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit te a lege peccati et mortis. 3 Nam, quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum mittens in similitudine carnis peccati et pro peccato, damnavit peccatum in carne, 4 ut iustitia legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum. 5 Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt, sapiunt; qui vero secundum Spiritum, quae sunt Spiritus. 6 Nam sapientia carnis mors, sapientia autem Spiritus vita et pax; 7 quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum, legi enim Dei non subicitur nec enim potest. 8 Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. 9 Vos autem in carne non estis sed in Spiritu, si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius. 10 Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, Spiritus vero vita propter iustitiam. 11 Quod si Spiritus eius, qui suscitavit Iesum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum suum in vobis. 12 Ergo, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. 13 Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem Spiritu opera corporis mortificatis, vivetis. 14 Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt. 15 Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timorem, sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: “ Abba, Pater! ”. 16 Ipse Spiritus testimonium reddit una cum spiritu nostro, quod sumus filii Dei. 17 Si autem filii, et heredes: heredes quidem Dei, coheredes autem Christi, si tamen compatimur, ut et conglorificemur. 18 Existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelanda est in nobis. 19 Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat; 20 vanitati enim creatura subiecta est, non volens sed propter eum, qui subiecit, in spem, 21 quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei. 22 Scimus enim quod omnis creatura congemiscit et comparturit usque adhuc; 23 non solum autem, sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes, et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum exspectantes, redemptionem corporis nostri. 24 Spe enim salvi facti sumus; spes autem, quae videtur, non est spes; nam, quod videt, quis sperat? 25 Si autem, quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus. 26 Similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram; nam quid oremus, sicut oportet, nescimus, sed ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus; 27 qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis. 28 Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his, qui secundum propositum vocati sunt. 29 Nam, quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus; 30 quos autem praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et iustificavit; quos autem iustificavit, illos et glorificavit. 31 Quid ergo dicemus ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos? 32 Qui Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit? 33 Quis accusabit adversus electos Dei? Deus, qui iustificat? 34 Quis est qui condemnet? Christus Iesus, qui mortuus est, immo qui suscitatus est, qui et est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis? 35 Quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius? 36 Sicut scriptum est: “ Propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis ”. 37 Sed in his omnibus supervincimus per eum, qui dilexit nos. 38 Certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque virtutes 39 neque altitudo neque profundum neque alia quaelibet creatura poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro.
Ubi affertur 730
- Hoc caput CCC(¶1460)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(38)Christifideles Laici(§11)Ecclesiam Suam(§46)Humanae Vitae(§19)
- v. 1 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(522)Summa (LA)(I-II 89.5)Gaudium et Spes(§22)Perfectae Caritatis(§5)Verbum Domini(§51)Veritatis Splendor(§25)
- v. 2 CCC(¶782)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(522)Summa (LA)(I-II 106.1
I-II 106.3 Dominum Et Vivificantem(§60)Evangelium Vitae(§49)Familiaris Consortio(§63)Gaudium et Spes(§22)Pastores Dabo Vobis(§40)Perfectae Caritatis(§5)Redemptionis Donum(§14)Verbum Domini(§51)Veritatis Splendor(§22I-II 106.4 I-II 108.1 III 42.4 Suppl 67.1) §23 §25 §45) - v. 3 CCC(¶602)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(522)Summa (LA)(I-II 98.6
I-II 102.5 Dominum Et Vivificantem(§57)Gaudium et Spes(§22)Perfectae Caritatis(§5)Redemptoris Missio(§46)Verbum Domini(§51)Veritatis Splendor(§25)I-II 102.6 I-II 107.2 III 14.2 III 15.1 III 22.4 III 28.2) - v. 4 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(522)Summa (LA)(I-II 98.6
I-II 107.2) Gaudium et Spes(§22)Mulieris Dignitatem(§21)Perfectae Caritatis(§5)Redemptoris Missio(§46)Sacramentum Caritatis(§77)Verbum Domini(§51)Veritatis Splendor(§25) - v. 5 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(522)Dominum Et Vivificantem(§55)Ecclesia In Asia(§43)Evangelii Gaudium(§161
§162) Gaudium et Spes(§22)Perfectae Caritatis(§5)Redemptoris Missio(§46)Rosarium Virginis Mariae(§32)Verbum Domini(§51)Veritatis Splendor(§25§66) - v. 6 Compendio(561)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(522)Summa (LA)(II-II 47.13)Dominum Et Vivificantem(§55)Gaudium et Spes(§22)Perfectae Caritatis(§5)Redemptoris Missio(§46)Sapientiae Christianae(§34
§36) Verbum Domini(§51)Veritatis Splendor(§25§66) - v. 7 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(522)Summa (LA)(I-II 93.3
I-II 93.6 Gaudium et Spes(§22)Perfectae Caritatis(§5)Redemptoris Missio(§46)Sapientiae Christianae(§34)Spes Non Confundit(§3)Verbum Domini(§51)Veritatis Splendor(§25II-II 55.1 II-II 55.2) §66) - v. 8 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(522)Gaudium et Spes(§22)Pastores Gregis(§3)Perfectae Caritatis(§5)Redemptoris Missio(§46)Spes Non Confundit(§3)Verbum Domini(§51)Veritatis Splendor(§25
§66) - v. 9 CCC(¶693)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(522)Summa (LA)(II-II 124.5
III 48.4) Dominum Et Vivificantem(§55§58) Gaudium et Spes(§22)Lebanon(§23)Mystici Corporis Christi(§25§34 Perfectae Caritatis(§5)Redemptoris Missio(§46)Spes Non Confundit(§3)Verbum Domini(§51)Veritatis Splendor(§25§54 §56 §76) §66 §73) - v. 10 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(522)Summa (LA)(III 52.5
III 53.3 Dominum Et Vivificantem(§25III 68.1) §55 Gaudium et Spes(§22)Lumen Gentium(§4)Marialis Cultus(§57§58) §67) Mystici Corporis Christi(§34§76) Perfectae Caritatis(§5)Redemptoris Mater(§17)Redemptoris Missio(§46)Spes Non Confundit(§3)Verbum Domini(§51)Veritatis Splendor(§25§66) - v. 11 CCC(¶632
¶658 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(522)Summa (LA)(I-II 85.5¶693 ¶695 ¶989 ¶990) III 8.2 Dominum Et Vivificantem(§14III 19.3 III 53.4 III 58.4 III 69.3 Suppl 76.1) §25 Editae Saepe(§1)Evangelium Vitae(§67)Gaudium et Spes(§22)Lumen Gentium(§4)Marialis Cultus(§57§58) §67) Perfectae Caritatis(§5)Redemptoris Mater(§17)Redemptoris Missio(§46)Spes Non Confundit(§3)Verbum Domini(§51)Veritatis Splendor(§25) - v. 12 Dominum Et Vivificantem(§55)Perfectae Caritatis(§5)Redemptoris Mater(§17)Redemptoris Missio(§46)Spes Non Confundit(§3)Verbum Domini(§51)Veritatis Splendor(§25)
- v. 13 Summa (LA)(I-II 72.2)Dominum Et Vivificantem(§55)Perfectae Caritatis(§5)Redemptionis Donum(§14)Redemptoris Missio(§46)Spes Non Confundit(§3)Verbum Domini(§51)Veritatis Splendor(§25)
- v. 14 CCC(¶259
¶693 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(122)Summa (LA)(I-II 93.6¶1831 ¶1996 ¶2543) I-II 96.5 Quaestiones(Adoption)Catechesi Tradendae(§72)Dominum Et Vivificantem(§52)Evangelii Nuntiandi(§26)Gaudium et Spes(§41)Mystici Corporis Christi(§25II-II 52.1 Suppl 18.4) §54 Spes Non Confundit(§3)Verbum Domini(§50)§56) - v. 15 CCC(¶257
¶693 Compendio(137)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(31¶1303 ¶1972 ¶1996 ¶2777) 122) Summa (LA)(II-II 19.2II-II 19.4 Quaestiones(Adoption)Catechesi Tradendae(§72)Christifideles Laici(§11II-II 45.6 II-II 121.1 III 3.5 III 23.2 III 23.3) §20 Dies Domini(§18)Dilexit Nos(§76)Divinum Illud Munus(§9)Dominum Et Vivificantem(§14§25 §30) §25 Ecclesia In Asia(§9§52) §17) Evangelii Nuntiandi(§26)Gaudium et Spes(§22§41) Lumen Fidei(§19)Lumen Gentium(§4)Mystici Corporis Christi(§25§54 Pastores Dabo Vobis(§13)Presbyterorum Ordinis(§18)Redemptor Hominis(§18)Rosarium Virginis Mariae(§32)Sacrosanctum Concilium(§6)Spes Non Confundit(§3)Verbum Domini(§50)§56) - v. 16 CCC(¶1972
¶1996 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(122)Summa (LA)(I 33.3)Quaestiones(Adoption)Catechesi Tradendae(§72)Christifideles Laici(§11¶2572 ¶2639) §20 Dilexit Nos(§76)Dives In Misericordia(§13)Divinum Illud Munus(§9)Dominum Et Vivificantem(§25§25 §30) §52) Ecclesia In Asia(§9§17 Ecclesiam Suam(§5§18) §22 Evangelii Nuntiandi(§26)Gaudium et Spes(§41)Lumen Gentium(§4)Mystici Corporis Christi(§25§23 §48) §54 Spes Non Confundit(§3)Verbum Domini(§50)§56) - v. 17 CCC(¶793
¶1265 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(122)Summa (LA)(I 33.3¶1460 ¶1499 ¶1831 ¶1972 ¶1996 ¶2572) I-II 114.3 Quaestiones(Adoption)Catechesi Tradendae(§72)Dominum Et Vivificantem(§52)Ecclesia In Asia(§17III 3.8 III 23.1 III 23.3 III 49.3 III 69.3 III 79.2) §18) Evangelii Nuntiandi(§26)Gaudium et Spes(§22§41) Lebanon(§23)Lumen Gentium(§7§11) Mystici Corporis Christi(§25§54 Rerum Novarum(§20§56) §21 Salvifici Doloris(§22)Spes Non Confundit(§3)Verbum Domini(§50)§25) - v. 18 CCC(¶280
¶1721 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(122¶2572) 123) Summa (LA)(I-II 2.3I-II 114.3 Quaestiones(Suffering and evil)Apostolicam Actuositatem(§4)Christifideles Laici(§53II-II 100.1) §63) Lumen Gentium(§48)Paenitentiam Agere(§18§30) Pastores Gregis(§3)Redemptor Hominis(§7§9) Salvifici Doloris(§22)Spes Non Confundit(§3) - v. 19 CCC(¶280
¶671 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(56¶1046 ¶2572) 64 Summa (LA)(Suppl 75.3)Quaestiones(Suffering and evil)Dominum Et Vivificantem(§13122 123 455) §52) Evangelii Gaudium(§181)Gaudium et Spes(§38§39) Letter to Artists(§14)Lumen Gentium(§48)Mulieris Dignitatem(§19)Pastores Gregis(§70)Redemptionis Donum(§9)Redemptor Hominis(§7§8 Sacramentum Caritatis(§30)Spes Non Confundit(§3)Tertio Millennio Adveniente(§23)§9) - v. 20 CCC(¶280
¶400 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(56¶671 ¶1046 ¶2572) 64 Quaestiones(Suffering and evil)Dominum Et Vivificantem(§13122 123 262 455) §39) Gaudium et Spes(§38§39) Lumen Gentium(§36§48) Redemptionis Donum(§9)Redemptor Hominis(§7§8 Spes Non Confundit(§3)Tertio Millennio Adveniente(§23)§9) - v. 21 CCC(¶280
¶400 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(56¶671 ¶1046 ¶1741 ¶2572) 64 Summa (LA)(Suppl 74.7122 123 455) Suppl 91.3) Quaestiones(Suffering and evil)Dignitatis Humanae(§15)Dominum Et Vivificantem(§13§39) Familiaris Consortio(§63)Gaudium et Spes(§38§39) Incarnationis Mysterium(§5§6) Lumen Gentium(§9§36 Redemptionis Donum(§9)Redemptor Hominis(§8)Spes Non Confundit(§3)Tertio Millennio Adveniente(§23)Veritatis Splendor(§18)§48) - v. 22 CCC(¶280
¶671 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(64¶1046 ¶2630) 122 Summa (LA)(Suppl 74.4123 455) Suppl 91.2 Quaestiones(Suffering and evil)Christus Vivit(§32)Dies Domini(§18Suppl 91.3 Suppl 91.4) §75) Dominum Et Vivificantem(§2§13 Incarnationis Mysterium(§6)Laudato si’(§2)Lumen Gentium(§48)Orientale Lumen(§8)Pastores Gregis(§70)Redemptor Hominis(§7§39) §8) Salvifici Doloris(§2)Spes Non Confundit(§3)Tertio Millennio Adveniente(§23§46) - v. 23 CCC(¶280
¶735 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(455¶1046 ¶2630) 522) Summa (LA)(I-II 106.4II-II 1.7 Quaestiones(Suffering and evil)Dominum Et Vivificantem(§57III 72.2 Suppl 77.2) §67) Gaudium et Spes(§22)Incarnationis Mysterium(§6)Lumen Gentium(§48)Pastores Gregis(§73)Redemptor Hominis(§18§20) Spes Non Confundit(§3)Tertio Millennio Adveniente(§46) - v. 24 CCC(¶2630)Summa (LA)(I-II 5.3
I-II 40.3 Quaestiones(Suffering and evil)Dominum Et Vivificantem(§66)Incarnationis Mysterium(§6)Spe Salvi(§1)Spes Non Confundit(§3)Tertio Millennio Adveniente(§46)I-II 67.4 I-II 69.1 II-II 18.2 III 7.4) - v. 25 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(578
579) Summa (LA)(I-II 40.2II-II 4.1) Quaestiones(Suffering and evil)Incarnationis Mysterium(§6)Lumen Gentium(§35)Spes Non Confundit(§3) - v. 26 CCC(¶741
¶2559 Compendio(561)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(30)Summa (LA)(I-II 109.9¶2630 ¶2634 ¶2736 ¶2739) II-II 83.5 Quaestiones(When prayer is not answered)Christifideles Laici(§20II-II 83.10 III 26.1) §30) Dives In Misericordia(§13)Divinum Illud Munus(§15)Dominum Et Vivificantem(§25§57 Evangelii Gaudium(§280)Incarnationis Mysterium(§6)Lumen Gentium(§4)Mediator Dei(§130§65) §144 Redemptor Hominis(§20)Rosarium Virginis Mariae(§16)Spe Salvi(§11)Spes Non Confundit(§3)Ut Unum Sint(§102)§179) - v. 27 CCC(¶2543
¶2634 Summa (LA)(III 21.4)Quaestiones(When prayer is not answered)Dominum Et Vivificantem(§65)Incarnationis Mysterium(§6)Rosarium Virginis Mariae(§16)Spes Non Confundit(§3)¶2736 ¶2739 ¶2766) - v. 28 CCC(¶313
¶395 Summa (LA)(I 22.2¶1821 ¶2012 ¶2739) I 23.7 Quaestiones(Signs)Editae Saepe(§1)Incarnationis Mysterium(§6)Munificentissimus Deus(§1)Redemptoris Custos(§7)Spes Non Confundit(§3)I-II 79.4 III 89.2 Suppl 4.1) - v. 29 CCC(¶257
¶381 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(121)Summa (LA)(I 23.5¶501 ¶1161 ¶1272 ¶1821 ¶2012 ¶2739 ¶2790) I 23.6 Africae Munus(§8I 33.3 I 41.3 I 93.4 II-II 45.6 III 3.5 III 3.8 III 8.1 III 23.1 III 23.2 III 24.3 III 28.3 III 37.3 III 39.8 III 56.1) §152) Christifideles Laici(§11§25) Dominum Et Vivificantem(§52§66) Ecclesia In America(§10)Ecclesia In Asia(§13)Ecclesia In Medio Oriente(§95)Evangelii Nuntiandi(§28)Evangelium Vitae(§36)Familiaris Consortio(§21)Gaudium et Spes(§22)Haerent Animo(§8)Incarnationis Mysterium(§6)Lumen Gentium(§2§63) Marialis Cultus(§57§67) Mulieris Dignitatem(§22)Mystici Corporis Christi(§20§45 Reconciliatio Et Paenitentia(§29)Redemptor Hominis(§7§46) §9) Redemptoris Custos(§7)Redemptoris Mater(§6§43) Rerum Novarum(§14)Rosarium Virginis Mariae(§15)Sacramentum Caritatis(§71)Spes Non Confundit(§3)Veritatis Gaudium(§1)Veritatis Splendor(§45§73) Vita Consecrata(§60) - v. 30 CCC(¶1821
¶2012 Summa (LA)(I 14.8¶2739) I 23.1 Incarnationis Mysterium(§6)Redemptor Hominis(§9I 23.2 I-II 113.1) §18) Spes Non Confundit(§3) - v. 31 CCC(¶2739
¶2852) Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(30)Gaudete Et Exsultate(§112)Incarnationis Mysterium(§6)Lumen Fidei(§15)Spes Non Confundit(§3) - v. 32 CCC(¶603
¶706 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(30)Summa (LA)(I 20.4¶2572 ¶2739) III 47.3) Dives In Misericordia(§8)Gaudium et Spes(§22)Haurietis Aquas(§24§45 Incarnationis Mysterium(§6)Lumen Fidei(§15)Recurrens Mensis October(§6)Sacramentum Caritatis(§84)Spes Non Confundit(§3)§88) - v. 33 CCC(¶2739)Summa (LA)(I-II 106.2
III 64.1) Incarnationis Mysterium(§6)Lumen Fidei(§15)Spes Non Confundit(§3) - v. 34 CCC(¶1373
¶2634 Summa (LA)(III 58.3)Incarnationis Mysterium(§6)Lebanon(§28)Lumen Fidei(§15)Spes Non Confundit(§3)¶2739) - v. 35 CCC(¶2739)Summa (LA)(II-II 184.1)Quaestiones(Whether God loves me
Being gay and Catholic) Ecclesia In Medio Oriente(§56)Ecclesiae Fastos(§27)Haurietis Aquas(§23§41 Incarnationis Mysterium(§6)Lumen Fidei(§15)Magnae Dei Matris(§6§84) §21) Mystici Corporis Christi(§36§83 Spes Non Confundit(§3)§84) - v. 36 CCC(¶2739)Quaestiones(Whether God loves me
Being gay and Catholic) Incarnationis Mysterium(§6)Lumen Fidei(§15)Spes Non Confundit(§3) - v. 37 CCC(¶2739)Quaestiones(Whether God loves me
Being gay and Catholic) Dilexit Nos(§1)Haurietis Aquas(§23§41 Incarnationis Mysterium(§6)Lumen Fidei(§15)Spes Non Confundit(§3)§84) - v. 38 CCC(¶2739)Summa (LA)(II-II 43.5
II-II 81.8) Quaestiones(Whether God loves meBeing gay and Catholic Ecclesiae Fastos(§27)Haurietis Aquas(§23After a suicide) §41 Incarnationis Mysterium(§6)Lumen Fidei(§15)Spe Salvi(§26)Spes Non Confundit(§3§84) §21) - v. 39 CCC(¶2739)Summa (LA)(II-II 43.5
II-II 81.8) Quaestiones(Whether God loves meBeing gay and Catholic Dilexit Nos(§1)Ecclesiae Fastos(§27)Gaudete Et Exsultate(§132)Haurietis Aquas(§23After a suicide) §41 Incarnationis Mysterium(§6)Lumen Fidei(§15)Spe Salvi(§26)Spes Non Confundit(§3§84) §21) - v. 48 Redemptor Hominis(§18)