Liber Sapientiae 1
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 Diligite iustitiam, qui iudicatis terram, sentite de Domino in bonitate et in simplicitate cordis quaerite illum, 2 quoniam invenitur ab his, qui non tentant illum, se autem manifestat eis, qui fidem habent in illum. 3 Perversae enim cogitationes separant a Deo, probata autem virtus corripit insipientes. 4 Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia nec habitabit in corpore subdito peccatis. 5 Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum et auferet se a cogitationibus insensatis et corripietur a superveniente iniquitate. 6 Spiritus enim diligens hominem est sapientia et non absolvet maledicum a labiis suis, quoniam renum illius testis est Deus et cordis illius scrutator verus et linguae eius auditor; 7 quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum, et ipse, qui continet omnia, scientiam habet vocis. 8 Propter hoc, qui loquitur iniqua, non potest latere, nec praeteriet illum iudicium corripiens. 9 In cogitationibus enim impii interrogatio erit, sermonum autem illius auditio ad Dominum veniet ad correptionem iniquitatum illius; 10 quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non absconditur. 11 Custodite ergo vos a murmuratione, quae nihil prodest, et a detractione parcite linguae, quoniam sermo absconditus in vacuum non ibit; os autem, quod mentitur, occidit animam. 12 Nolite zelare mortem in errore vitae vestrae neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum, 13 quoniam Deus mortem non fecit nec laetatur in perditione vivorum; 14 creavit enim, ut essent omnia, et sanabiles sunt generationes orbis terrarum, et non est in illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra: 15 iustitia enim est immortalis. 16 Impii autem manibus et verbis accersierunt illam; aestimantes illam amicam defluxerunt et sponsionem posuerunt ad illam, quoniam digni sunt, qui sint ex parte illius.
Ubi affertur 39
- v. 1 Summa (LA)(I-II 15.1)
- v. 4 Summa (LA)(II-II 45.4
III 27.4 III 44.3) - v. 5 Summa (LA)(III 39.6
III 69.9 Gaudete Et Exsultate(§84)III 79.8) - v. 7 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(578)Dominum Et Vivificantem(§54)Ecclesia In Asia(§15)Redemptoris Missio(§29)Sollicitudo Rei Socialis(§47)
- v. 11 Summa (LA)(II-II 110.4)
- v. 13 CCC(¶413
¶1008) Summa (LA)(I 49.2I 118.3 Evangelium Vitae(§7I-II 79.4 I-II 85.6 II-II 19.1 II-II 25.6 II-II 164.1 Suppl 99.1) §39 Gaudium et Spes(§17§53) §18) - v. 14 Summa (LA)(I 65.2)Evangelium Vitae(§7
§39) Grata Recordatio(§15) - v. 15 Summa (LA)(I-II 67.1
I-II 104.3 Suppl 16.2) - v. 16 Summa (LA)(I 118.3
II-II 19.1) - v. 17 Redemptoris Missio(§29)