Epistula ad Titum 2
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 Tu autem loquere, quae decent sanam doctrinam. 2 Senes, ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani fide, dilectione, patientia. 3 Anus similiter in habitu sanctae, non criminatrices, non vino multo deditae, bene docentes, 4 ut prudentiam doceant adulescentulas, ut viros suos ament, filios diligant, 5 prudentes sint, castae, domus curam habentes, benignae, subditae suis viris, ut non blasphemetur verbum Dei. 6 Iuvenes similiter hortare, ut sobrii sint. 7 In omnibus teipsum praebens exemplum bonorum operum, in doctrina integritatem, gravitatem, 8 in verbo sano irreprehensibilem, ut is, qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis. 9 Servos dominis suis subditos esse in omnibus, placentes esse, non contradicentes, 10 non fraudantes, sed omnem fidem bonam ostendentes, ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus. 11 Apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus 12 erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo, 13 exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi; 14 qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum peculiarem, sectatorem bonorum operum. 15 Haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat!
Ubi affertur 64
- Hoc caput CCC(¶802)Humanae Vitae(§25)
- v. 1 CCC(¶2342)Veritatis Splendor(§27)
- v. 2 CCC(¶2342)Summa (LA)(II-II 149.4)Africae Munus(§48)
- v. 3 CCC(¶2342)Africae Munus(§48)
- v. 4 CCC(¶2342)Africae Munus(§48)Mulieris Dignitatem(§24)
- v. 5 CCC(¶2342)Summa (LA)(Suppl 19.3)Africae Munus(§48)Mit Brennender Sorge(§2
§16) Mulieris Dignitatem(§24) - v. 6 CCC(¶2342)Summa (LA)(II-II 149.4)Christus Vivit(§16)
- v. 7 Depuis Le Jour(§46)Menti Nostrae(§126)Pastores Gregis(§31)
- v. 8 Depuis Le Jour(§44)Menti Nostrae(§126)Pastores Gregis(§31)
- v. 9 Summa (LA)(II-II 32.8)In Plurimis(§7)
- v. 10 In Plurimis(§7)
- v. 11 Summa (LA)(III 36.1)Dominum Et Vivificantem(§54)
- v. 12 CCC(¶1809)Summa (LA)(II-II 149.1
III 36.1) Casti Connubii(§9§50 Humanae Vitae(§12§128) §25) Lebanon(§52) - v. 13 CCC(¶66
¶449 Compendio(232)Casti Connubii(§9¶1041 ¶1130 ¶1404 ¶2760 ¶2818) §50 Dei Verbum(§4)Lumen Gentium(§48)Mystici Corporis Christi(§32§128) §71 Pastores Gregis(§21)Sacramentum Caritatis(§32)Verbum Domini(§14)§72) - v. 14 CCC(¶802)Presbyterorum Ordinis(§12)
- v. 15 Summa (LA)(Suppl 36.1)Pieni L Animo(§3)